LIBER SEXTUS.
FAUSTUS dixit: Accipis uetus testamentum? quomodo, cuius praecepta non seruo? puto quidem, quia nec tu; nam peritomen ego ut pudendam despui, ac, si non fallor, et tu; cessationem sabbatorum ut superuacuam, credo. quod et tu; sacrificia ut idolatriam, non dubito, quod et tu; porcina certe non ego sola abstineo, tu item non solam comedis. ego quidem, quia omnem carnem inmundam existimem, tu uero, quia nihil inmundum: quo utroque ab utroque nostrum uetus destruitur testamentum. azymophagiae hebdomadas, scenopegia uterque nostrum tamquam inutilia et uana contempsit; lineis uestibus non inserere purpuras, in adulteriis ponere uestem linostimam, bouem et asinum iungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. caluum aut reburrum et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt huiusmodi apud deum inmundi. uterque contempsimus, risimus nec in secundis [*]( 1 manichei CL 3 eam SGM simulatae LGM 4 exÎstimant SG 6 spiritales atque intellegibiles L 7 fantasmatum LCS 8 corpore eum SG corpore.um (e er.) M ) [*]( 11 Cap. XII LSPMG 12 precepta C 13 peritomen (to s. 1. add. m. 2) L peritomen (s. l. a m. 2 in circurncisionê) S pudenda b 14 sabatorum C 17 nichil C 19 azymofacia G a.zymofactae P1 azyma facta P3b azymofactae LM azymofagie C ebdomadas LC scenophaegiam G scenopegia S scenophegia LPCMb 21 linistemi b 28 note C 24-sunt] non sunt SG huiusmundi S aput eum LCM 25 contemsimus M risum LSGMb )
285
habuimus nec in primis: quae omnia praecepta sunt et iustificationes ueteris testamenti. quod ergo obicis, tibi mecum commune est, siue crimen putandum seu recte factum; uterque enim nostrum uetus respuit testamentum. ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam, hoc, quia tibi mentiri libet et inliberaliter agere, ut quod mente oderis, uerbo conlaudes, ego fallere non didici; quod sentio, loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores quam ipsa praecepta.
AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui, iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondeo istos omnino nescire, quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ei hac quippe inperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quicquid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista, quae nunc manifestata sunt, uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit, cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio [*]( 11 lib. IllI 2 14 Ex. 20, 17 15 Gen. 17, 10 sqq. 24 I Cor. 10, 6. 11 ) [*](1 que C precepta C 8 seu] siue b 4 quit L 5 queris LC 8 audisse L preceptores C 9 Cap. XIII LSMPG Agustinus L quemammodum L 12 respondebo Eug. (ed. KnOlljj 237) 13 (et 14) precepta C agende C 16 octaua b 17 manichei C 19 celebranda GS celebrandQ b 22 manifesta SMG 24 in illia C scribta M 25 finesL* seculorum C aduenit 01 26 ipse om. S ille LC littere C )
286
demonstrat, quanta nobis cura legenda et intellegenda et quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse, ut, cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo ergo uos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat, quam non sit necesse, ut iam haec obseruentur; cum autem dicit: quod est umbra futurorum, ostendit, quam oportuerit, ut illo tempore obseruarentur, quo ista, quae nobis iam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.'
Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati. hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis; inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. itaque isti, qui nimis mundi sibi uidentur, quia illa membra tamquam inmunda auersantur aut auersari se [*]( 6 Col. 2, 16 sq. 24 Tit. 1, 15 ) [*]( 2 quanta] in quanta GMb avctoritate (v B. l.) C 4 in illis C 7 in potu] potu C partem L 8 neomoeniae LGM neomenie CS qu$sunt b 9 hinc b iudica & (exp. m. 2) L 10 hec L 11 quQ sunt b quam LCEttg. b: qua M quia 8 quia (a s. I.) G 12 que C 14 predicebantur C 15 manichei CLG resurrectionS S resurrectionem G resurrectione (m er.) M 22 cogerent b 24 foetus S )
287
fingunt, in eas infidelitatis et erroris inmunditias inciderunt,. ut, cum detestantur circumcisionem carnis, quam dixit apostolus signaculum iustitiae fidei, in ipsis tamen carnalibus membris diuina dei sui membra credant conligata et inquinata detineri, ut, cum carnem inmundam dicunt, et deum illic ex parte, qua ibi tenetur, inmundum factum dicere conpellantur, quippe quem mundari oportere adserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia, quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore adflictionum sed etiam in uoluptate corruptelarum. ei namque dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis: artius inplicetur et sordidius inquinetur. cum ergo apostolus dicat: omnia munda mundis, utique hominibus, qui possunt in deterius uoluntatis peruersitate mutari, quanto magis omnia munda sunt deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? de cuius sapientia diuine dictum est in eis libris, quos reprehendendo uehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit et adtingit ubique propter suam munditiam. quapropter, o inmundissima uanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae illum, cui munda sunt omnia, deum iussisse constitui et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab inpudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum uestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae conmaculari atque corrumpi? quid enim patitur in uariis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari ? audete iam dicere, quod
[*]( 3 Rom. 4, 11 18 Sap. 7, 24 sq. ) [*]( 1 infidelitates L errores L 2 detestentur SGM carnis circumcisionem SGM 4 menbris L 5 post detineri ras. C 7 quem] quae L adserunt C1 8 perpeti/// C 9 afflictionem SM'GI adflictionem L afflictionum (P 11 concumbunt (con 8. l. a m. 2) S 16 diuinae G 20 membro (r s. 1. a m. 2) L 21 humane L 25 sue L ctlmaculari C 27 audet etiam dicere quod soletis LPSGMb audeteiam dicere quod soletis C (in marg. m. rec. ad id iam quod dicere soletis, quae est lect. ed. Maurinae) ) 288
soletis:ergone deerat, ubi deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro ? respondetur: cur enim et ibi non ? primo quia omnia munda mundis, quanto magis deo. deinde quia hoc apostolus dixit signaculum datum Abrahae iustitiae fidei in tali circumcisione. uos autem nolite erubescere, si potestis, cum uobis dicitur: ergone deerat deo uestro, quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, inplicaret? pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent uerecundiam, inpudici petulantiam, deus iustitiam.
Cessationem uero sabbatorum iam quidem superuacuam ducimus ad obseruandum, ex quo spes reuelata est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intellegendum, quia propheticis temporibus cum essent ista, quae nobis hoc tempore patefacta sunt non tantum sermonibus, sed et actibus praefiguranda et praenuntianda, illo signo, quod legimus, res ista praenotata est, quam tenemus. uos autem uolo mihi dicatis, cur uestram cessationem nolitis inplere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. uos autem cessantes quidem expectatis, quis auditorum uestrorum propter uos pascendos cultello uel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum uobis adferat, mirum dictu, uiua cadauera. nam si non eas occidit, quid uos in tali facto metuistis? si autem occiduntur, cum decerpuntur, quomodo eis inest uita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando uos adseritis subuenire? accipitis ergo uiuentes cucurbitas, quas, si possitis, degluttire deberetis, ut post illud unum uulnus, in quo eas cum decerpsit uester auditor reus factus est uestra [*]( 2 illo om. SGMPCb enim om. C cur non et ibi primo (m. rec.) C non primo: b 7 in istis C 9 paenalemque SlOt 11 inpedici L 19 iudei C 20 sapient Ml 22 coqu*nnt C 24 ortum LSMG 26 metuitis Cb 27 eis] non eis G'8 28 purgande L 80 possetis Mtb degluttire (1 8. l. a m. 2) L deglutire SGM 81 uester] ux L )
289
indulgentia liberandus, saltem deinceps ad officinam aqualiculi uestri, ubi deum uestrum illo proelio confractum reformare possitis, inlaesae atque integrae peruenirent. nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a uobis; quibus tam crebris uulneribus earum quomodo uos non estis rei? uidete, quemadmodum uobis expediret, ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, uos cotidie faceretis et a tali etiam domestico opere cessaretis. iam quid in igne patiantur, ubi certe non reformatur uita, quae in eis est? non enim feruens olla sancto uentri conparari potest; et tamen inridetis tamquam superfluam sabbati cessationem. quanto utique sanius non solum eam non reprehenderetis in patribus, quando superflua non fuit, sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis quam istam uestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non inplendo rei estis secundum opinionem uestrae uanitatis. et uani secundum iudicium ueritatis. dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. non ergo debuistis uesci nisi eis. quae cruda et inlaesa possunt transuorari. ut unum. saltem dolorem, cum decerpuntur, non a uobis, sed a uestris auditoribus paterentur.
Sed dicitis: quomodo subuenimus tantae uitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi ? si ergo ista conpensatione tam multos cibis uestris dolores infligitis, [*]( 1 saltim Lx oficinaiu L 2 pręlio C confiractum (r 8. I.) M 3 illese atque integre b 4 incombant C si] sic SG 6 estis] essetis SG quemammodum L 7 diebus] dies L die SMGb ..die in septS (in er.; in m. 2 s. I. supcrscr.) C 8 faceretis (r s. I.) M 9 patiuntur G1 reformetur Pl 10 non est b 13 eam] autem S 14 iam (s. I.) S1 15 significationem Lb 16 errorg (........m. 2 add.) M damnabilem (in marg.) M 17 et implendo uani (in marg. m. rec.) C 18 ueritatis] uanitatis LSGMP1 19 cum ante concid. Qm. P cum teritur] conteritur Pb 21 saltim L 26 compensatione C multis b inrigitis L ) [*]( XXV. Aag. sert. 6. ) [*]( 19 )
290
cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli uestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, uerum etiam de omnibus oleribus facerent. si autem non uellatur aut decidatur aut quoquo modo dematur ex terra uel arbore, uenire ad escam nullo pacto potest. hoc ergo facile debuit esse ueniale, sine quo ei subuenire non ualeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis membris dei uestri non dubitatis inferre. at enim plorat arbor, cum fructus carpitur, hoc quippe dicere non erubescitis. certe nouit omnia uita, quae ibi est, et praesentit, quis ad ea conueniat. uenientibus ergo electis et poma carpentibus gaudere debuit, non plorare illum transitorium dolorem tanta felicitate conpensans et tantam euadens miseriam, si in alios incidisset. cur itaque pomum non decerpatis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? respondete, si potestis. nec ipsa ieiunia uobis conpetunt; non enim oportet uacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur et a miserandis nexibus diuina membra soluuntur. quapropter ille est misericordior inter uos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius ualetudini obsit saepe crudos cibos sumere et multa consumere. uos autem et tantas poenas escae uestrae inrogando crudeliter manducatis et a membrorum diuinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.
Et audetis tamen etiam sacrificia testamenti ueteris execrari et idolatriam nominare et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. unde pro nobis prius respondemus sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis diuinarum scripturarum ad intellegenda, quae his praenuntiata sunt, amplectamur, quia et ipsa figurae nostrae fuerunt et [*]( 4 holeribus SCG bellatur L 6 escam S 8 crutiat C ęscis C 11 praesenti L eam b 14 alios] aluos (m. 2 in marg.) S 16 respondite LSG1 21 ualetudini 01 ualitudini SGMb sepe C et multa consumere om. SG 22 paenas Gl aescae S esce L inrogando Ml 24 purgationem L 25 execrari JII 28 misteriis L 29 diuinarum uel sacrarQ C )
291
omnia talia multis et uariis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significauerunt. unde isto reuelato et suo tempore oblato illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. sed in eis uidelicet interfectio uos mouet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo condicionaliter seruiat. sed uos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit. qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui cuidam leproso. quem mundauerat, ait: uade et ostende te sacerdoti, et offer pro te, quod praecepit Moyses. in testimonium illis. magis enim, quia et per prophetas deus saepe testatur nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere, quod nec eius rei egeat, qui nullius eget, conpellitur animus humanus inquirere, quid nos per haec docere uoluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset et talibus signis praefigurari oporteret. uos autem quanto melius et honestius istis quamuis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus sacrificiis subderemini, quam uobis ab auditoribus uestris uiuas escarum uictimas offerri iuberetis et crederetis! nam cum apostolus Paulus de quibusdam propter epulas euangelium praedicantibus congruentissime dixerit: quorum deus uenter, quanto uos
[*]( 4 I Cor. 10, 11 12 cf. Matth. 8, 32 14 Luc. 5. 14 28 Phil. 3, 19 ) [*](.2 releuato L 5 nos] nci b fines SM 6 uos (s. I.) G 10 autem etiå b 12 etiam] autg b 14 et om. b sacerdottS Ll offer munus b 15 precepit C 16 se (in marg. m. rec. Saepe) C 20 ea] a b non (s. I.) S indiget (in s. I.) G sibi] si L sibi (bi s. I.) SG 21 aliquit L 25 escarum] ascarum C scnrum LPMb scdrum (in marg. scortorum) S, (in marg. orioril) G 26 offerre L 28 dixit 81 uenter est b ) [*]( 19* ) 292
adrogantiore inpietate iactatis. qui uentrem uestrum non deum, sed quod sceleratioris audaciae est, dei mundatorem dicere non timetis! cuius porro dementiae est pios se uideri uelle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant, quibus, ut putant, uiuentibus tanta uulnera et manibus et dentibus ingerunt!