Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quapropter post omnes Fausti calumnias refutatas dumtaxat horum eius capitulorum, quibus hoc opere, quantum dominus adiuuare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi, breuiter uos admoneo, qui illo tam nefando et execrabili errore tenemini, ut si auctoritatem scripturarum omnibus praeferendam sequi uultis. eam sequamini, quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes apostolorum et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata peruenit. ibi enim uidebitis etiam ueteris testamenti et obscura reuelari et praedicta conpleri. si autem quasi ratione mouemini, primum cogitetis, quinam sitis, quam minus idonei ad conprehendendam naturam, non dicam dei. sed animae uestrae, conprehendendam sane, quemadmodum uelle aut uoluisse uos dicitis, certissima ratione, non [*]( ad 1 prę postero C 2 adiceretj diceret LCPMb 7 aliqgid S conphendi LG 8 ut om. GS, (s. I.) P 9 in om. LSMGb 13 ammittant LMSlG habitfl s. 1. M 16 arbitro*r (pr. r s. I.) C 17 ammoneo LSG 21 certas ed Maurina: ceteras LCPSGMb 25 ratione (m er.) LS rationfi G, (~ er.) M 26 (et 27) conphendendam LG comprehendendam (den s. 1, a m. 2) P 27 conpraehendam G compbendam S, om. b 28 uelle] uel ille PGb uelit ille (it a m. 3 s. l.) S uel*#le (il er.) M )

797
uanissima credulitate: quod cum minime potueritis — sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis — illud saltem, quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id peruersae opinionis prauitate non turbetur, dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate uel credite, et Manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis amen. [*]( 2 illud (ud in ras.) S 3 sahtem (u er.) PS salutem G saltim LM 4 turbet LPSMGb 6 manichei LC 7 amen om. C Expfc d5 Gratias utere felix salus amen LMG EXpL LIB AVRL AVG EPI CONTRA EAVSTVM MANICHEVM SCD VOLVMEN DE VITA PATRIARCHARVM ueL FIGVRIS PROPHETARVM. ITEM DO GRATIAS fol. 154 b L fol. 151 M EXPLICIT LIBER AVRELIAVGVSTINI EPISCOPI CONTRA FAVSTVM MANICHEVM SECVNDV VOLVM DE VITA PATRIAR- CHARVM VEL FIGVRIS PROPHETARVM DO GRATIAS AMEN fol. 134 C p. 399 S p. 274 G )
-

Typis expressit Rudolphus M. Rohrer, Brunae. [*]( 25 )