Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ceterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Christum non carne sed corde, non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio, tunc melius, quid Matthaeus dixerit, sentient. talibus enim dicitur in psalmo: accedite ad eum et inluminamini et uultus uestri non erubescent. unde centurio. ille ad Christum magis accesserat, cuius fidem ita laudauit, quam illi ipsi, per quos uerba sua misit. huic rei simile est etiam illud, quod dominus ait: tetigit me aliquis, quando mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam uestimenti eius salua facta est. hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere uidebatur: quis me tetigit? et: tetigit me aliquis, cum eum turba conprimeret. denique hoc ei responderunt: turbae te conprimunt, et dicis: quis me tetigit? quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit, sic illi missi erant ad Christum, sed centurio magis accessit. ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis seruauit et mystice aliquid intimauit; Lucas autem hoc ipsum quemadmodum gestum esset. ostendit, ut hinc aduertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. uellem sane, ut aliquis istorum uanorum, qui huiusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose obiciunt euangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id uolens intimare et exponere, et stilo exciperentur uerba eius eique recitarentur, utrum non aliquid plus minusue diceret [*](5 Ps. 33, 6 12 Luc. 8, 43 sqq. ) [*]( 1 cęterum C litigiosae SG placidae L'l 2 accedant (a corr. ex u m. 1) CS1 xpm] ihm Pb 3 ////praesentia (ras. quatt. litt.) L 4 mattheus LC 8 etiam (8. 1. sup. exp. enim) S 10 quae] quę (e ex i corr. et , m. 2 add.) LPS qui G que M 11 est facta SG 14 conpremunt M quem admodum C 15 pmebat LS pramebat G 16 mattheus LC 17 inusitate MG lccutioni SG locutionis (s 8. l.) L'lp3.J.}C'l seruabit L I]}[IG seruabat (i in a corr.) S 18 mistice LC mystic§ SIG (yitimauit aliquid C hoc] ad hoc LC et hoc Mb 21 hniijs' I huiusmodi C 22 calumniosae GS* ei euangelio (ex s. l. a m. 2) L 23 bis] bis (b ex u corr. m. 2) LSMP3 uis G 24 eius (s. l. a m. 1) L )
Quapropter post omnes Fausti calumnias refutatas dumtaxat horum eius capitulorum, quibus hoc opere, quantum dominus adiuuare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi, breuiter uos admoneo, qui illo tam nefando et execrabili errore tenemini, ut si auctoritatem scripturarum omnibus praeferendam sequi uultis. eam sequamini, quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes apostolorum et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata peruenit. ibi enim uidebitis etiam ueteris testamenti et obscura reuelari et praedicta conpleri. si autem quasi ratione mouemini, primum cogitetis, quinam sitis, quam minus idonei ad conprehendendam naturam, non dicam dei. sed animae uestrae, conprehendendam sane, quemadmodum uelle aut uoluisse uos dicitis, certissima ratione, non [*]( ad 1 prę postero C 2 adiceretj diceret LCPMb 7 aliqgid S conphendi LG 8 ut om. GS, (s. I.) P 9 in om. LSMGb 13 ammittant LMSlG habitfl s. 1. M 16 arbitro*r (pr. r s. I.) C 17 ammoneo LSG 21 certas ed Maurina: ceteras LCPSGMb 25 ratione (m er.) LS rationfi G, (~ er.) M 26 (et 27) conphendendam LG comprehendendam (den s. 1, a m. 2) P 27 conpraehendam G compbendam S, om. b 28 uelle] uel ille PGb uelit ille (it a m. 3 s. l.) S uel*#le (il er.) M )
Typis expressit Rudolphus M. Rohrer, Brunae. [*]( 25 )