Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. maligni malo studio legitis. stulti non intellegitis, caeci non uidetis. quid enim magnum erat ista diligenter inspicere et eorundem scriptorum magnam et salubrem inuenire congruentiam. si uos contentio non peruerteret et si pietas adiuuaret? quis enim umquam duos historicos legens de una re scribentes utrumque uel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit. quod alius praetermisit; aut si alter aliquid breuius conplexus est eandem tantum sententiam saluam integramque custediens, alter autem tamquam membratim cuncta digessit, ut non solum, quid factum sit, uerum etiam. quemadmodum factum sit, intimaret? sicut Faustus hinc euangeliorum ueritati uoluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, di. cere praetermisit, quasi negauerit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthaeus. hinc omnino nulla umquam quaestio fuit neque hoc obici nisi ab omnino inprudentibus et nihil harum rerum considerare uolentibus seu ualentibus potest. illud sane et requiri inter fideles et obici ab infidelibus solet. sed etiam ipsis uel parum eruditis uel nimis contentiosis, nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens, Lucas autem, quod miserit ad eum seniores Iudaeorum hoc ipsum rogantes de puero eius, qui aegrotabat, ut eum sanaret. [*]( 1 quialiumcumll: LISIG quialiumcumque (c e-r: e corr.) PM (i er cura in ras. c ex e) hominem LISIM'G 2 felicitate LMGb felicitate (fel. exp. m. 3 et facilitate superscr.) & 3 inquid G se om. SG repperi- untur SLl 6 eornmdem G 7 uos adiuuaret b 9utrumq: (q: 8. l.) G 11 aliquit M completus G eandem (a ex u a tn. 2) L tamen b 12 alter] aliter SG tamquam (u in ras.) L 13 menbratim SG 14 quemammodum L 16 (18 et 23) mattheus L mathens C 17 pręter misit C dixisse (z in ras.) C 18 nulla (,...... er.) S nullam G 19 obici (o s. erp. a) S obici (a in o corr.) G inprudentibus om. SG 21 Potest illud h 23 nimis] minus S nimis (n ex m corr.) M resi puerint C 26 iudeorum C 26 ipsa (,...... add. Mt. 2) L ipstKj G quia GL quiaegrotabat CS )

794
et cum adpropinquaret domui, misit alios, per quos diceret non se esse dignum, in cuius domum intraret Iesus, nec se ipsum dignum, ut ueniret ad Iesum. quomodo ergo secundum Matthaeum "accessit ad eum rogans et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur?" hoc ergo intellegitur Matthaeum breuiter sententiam ipsam ueram integramque conplexum dicentem, quod centurio accesserit ad Iesum, et non dicentem, utrum per se ipsum accesserit, an per alios, et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem, utrum per se ipsum dixerit, an per alios. quid enim ? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus peruenisse ? nonne et ipsam peruentionem, cui quasi uidetur non esse quod addi iam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur saepe dicendo: egit. ille causam suam, peruenit ad iudicem, aut: peruenit ad illum uel illud potentem, cum plerumque id faciat per amicos non uiso eo prorsus, ad quem quisque dicitur peruenisse? unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos siue per se ipsos siue per alios ambitionis arte pertingunt, iam etiam uulgo "peruentores" uocantur. quid ergo? cum legimus, obliuiscimur, quemadmodum loqui soleamus ? an scriptura dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? et hoc quidem de communi loquendi consuetudine peruicacibus turbulentisque responderim. [*](4 Matth. 8, 5 sqq. Luc. 7, 2 sqq. ) [*]( 2 esse se SMG dignum om. SG 4 (et 6) mattheum L mathaeum C 5 paralitycus C paraliticus LSM 6 hos Sx matheum SG 9 accesserit — ipsum in mg. infer a m. 2 L 10 exp*rimentem C dixerit om. SG dixerit (dixe in ras. ex accesse corr.) P 12 ad om. GPSb (s. t. a m. 2) L ad aliquid aliquem C 13 nondum (non in ras.) L ipsam (am in ras.) L, (a 8. e a m 3) P ipse SMG 14 addi iam] additam SG 15 loquitur 61 sepe C 16 egit L peruenit G 20 quod ammodo C 21 ipsis CG3 ipsi b ambitiones C contingunt SG 23 quem admodum C quemammodum L 24 merito (mer. exp. et s. I. more) S mero G hec b 25 peruicacibus (in mg. i. 8. Ctentiosis) M )
795