De uita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis uel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem uidere concupiuerit gauisusque fuerit, cum uidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a diuite superbiente contemptum. quid dicam de apostolo Paulo? an forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod, priusquam circumcideretur, credidit deo, et deputatum est illi ad iustitiam ? quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos, qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei uestigia sequamur.
Sed quid uobis faciam, quos contra testimonia scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quicquid aduersum uos [*](13 cf. Ioh. 8, 39 . 56 16 cf. Luc. 16, 23 18 cf. Rom. 4, 3 1 aliqui. (d m. 2 del.) L prestari L posse prestandum quod in hac uita (quod s. 1. a m. 2; quod om. G) SG 2 comparauerit (i ex a corr.) G 3 dum (8. I. a m. 2) S, om. G 5 auerit MlG aueritate (s. l. uel aberit; aueritate fact. ex auerit) P a ueritate aberit b iniustum SG iniustis M in iustus C 6 in iusto C 9 post: post C 10 iudeos C admoneret (ret s. 1.) G 13 id est s. I. S 14 quiete (4 add. m. 2) L quiete CSMG abditumque (b s. I.) S 15 pauperum Z1 pauperS (u in e corr.) SM superbientS (m. 2 uenientS exp. et bient( superser.) S superuenientem G contemtum PG 17 iustificatum n laudat (fi s. I. a m. 2) S priusquam (in ras.) G 18 circumcideretur (ci s. l. a m. 3) P cideretur G 20 affectos S effectos (0 8. exp. u) P 21 fidei (i fi, in ras.) G, (i in ras. s) M 23 obsurdaefecit (exp. m. 2) L obsurde fecit Plb surdos fecit C obsurderefecit (re 8. l. add. m. 2) S quicquid (c sup. d a m. 1) C aduersus C )
791
inde prolatum fuerit, non esse dictum ab apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis ? usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae' doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse scripturas apostolorum. infelices inimici animae uestrae! quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si euangelicae, si apostolicae non habebunt? de quo libro certum erit, cuius sit, si litterae, quas apostolorum dicit et tenet ecclesia ab ipsis apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum apostolorum sint incertum est? et hoc erit certum scripsisse apostolos, quod huic ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati longe post apostolos existentium ? quasi uero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt et ideo repudiata, quia uel his, quae ipsorum esse constaret, minime congruerunt uel eo tempore. quo illi scripserint, nequaquam innotescere et per ipsos uel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati in auctoritatem a medicis non recepti sunt ? nec eos adiuuit nonnulla similitudo rerum atque uerborum, quando conparati eis, quos uere Hippocratis esse constaret, inpares iudicati sunt, et quod ab eo tempore quo et cetera scripta eius non innotuerunt, quod uere eius essent. hos autem libros, quibus illi. qui de trauerso proferuntur,
[*](2 quof alsario S 3 a 8. I. G chriRtianę doctrinę C 4 demoniorum C christiane C 6 falsa GLtpl falsas (s fin. s. I.) L2P'!oSM 7 littere C ullum (u init. s. i a m. 2) LSM 8 euangelice C 10 ecclesia (m er.) SMP (exp. m. 3) ecclesiam G 11 declarata (decla s. I.) S 13 huic (uic sup. exp. inc) S heretici LC 15 fuerint b 18 quod SIG quo (d er.) LM illi. C 19 familiarissimis Lx 21 ypocratis (y et a in ras.) LM* ippocratis C ypocritis SGMI ypocratis (p m. 3 8. Z. add.; i in a corr. m. 2) P 22 nomin L 24 ypocritis LS' yppocratis C ypocratis G 27 transuerso (ns s. 1. a m. 2) L ex aduerso dn ras.; 8. I. a m. 2 : uel de trans) M proferuntur (sup. u o m. 1 e) L ) 792
conparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis? unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur — nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendauit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Varronis, Ciceronis aliorumque eiusmodi auctorum libros unde nouerunt homines. quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuuandi studio siue discendi. unde constat, quid cuius sit, nisi quia his temporibus, quibus ea quisque scripsit. quibus potuit insinuauit atque edidit et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros etiam usque ad nostra tempora peruenerunt. ita ut interrogati, cuius quisque liber sit, non haesitemus, quid respondere debeamus ? sed quid pergam in longe praeterita? ecce istas litteras, quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus uitae huius nostrae uel illas quisquam Fausti esse uel has neget meas, unde conuincitur, nisi quia illi, qui nunc ista nouerunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subuersus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse apostolorum ecclesiam. tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione seruarent, cum hoc
[*](1 hypocratis LC ypocratis (a ex i) S Unde (U init. lin. add. m. 2) L inde 6, om. M 2 no* salutg (nd ex nec corr. et u exp. m. 2) L sal∗tem (u er.) SM, (m. 3 exp. u) P salutem G nisi sic eos q/ai. a 8 i 3 hypocratis LC ó aristotęlis (corr. a m. 2) L ciceronis uarronis CSMGb 9 conscripserint 01 canonico SG 10 aliquo (0 s. exp. a) G 18 formata Ll 18 illas (a ex 0) S 20 futu*roa C 22 tantom 8, (m. 2 0 s. exp. um add.) P tantum CLM demoniorum C mendaci locorura C 23 malitie atque fallaciae C: malitia atque fallacia LSMGb 24 fidam (a supra exp. e) G 27 seruarint LQb ) 793
qualiumcumque hominum scriptis siue extra ecclesiam siue in ipsa ecclesia tanta facilitate proueniat?
Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. maligni malo studio legitis. stulti non intellegitis, caeci non uidetis. quid enim magnum erat ista diligenter inspicere et eorundem scriptorum magnam et salubrem inuenire congruentiam. si uos contentio non peruerteret et si pietas adiuuaret? quis enim umquam duos historicos legens de una re scribentes utrumque uel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit. quod alius praetermisit; aut si alter aliquid breuius conplexus est eandem tantum sententiam saluam integramque custediens, alter autem tamquam membratim cuncta digessit, ut non solum, quid factum sit, uerum etiam. quemadmodum factum sit, intimaret? sicut Faustus hinc euangeliorum ueritati uoluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, di. cere praetermisit, quasi negauerit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthaeus. hinc omnino nulla umquam quaestio fuit neque hoc obici nisi ab omnino inprudentibus et nihil harum rerum considerare uolentibus seu ualentibus potest. illud sane et requiri inter fideles et obici ab infidelibus solet. sed etiam ipsis uel parum eruditis uel nimis contentiosis, nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens, Lucas autem, quod miserit ad eum seniores Iudaeorum hoc ipsum rogantes de puero eius, qui aegrotabat, ut eum sanaret. [*]( 1 quialiumcumll: LISIG quialiumcumque (c e-r: e corr.) PM (i er cura in ras. c ex e) hominem LISIM'G 2 felicitate LMGb felicitate (fel. exp. m. 3 et facilitate superscr.) & 3 inquid G se om. SG repperi- untur SLl 6 eornmdem G 7 uos adiuuaret b 9utrumq: (q: 8. l.) G 11 aliquit M completus G eandem (a ex u a tn. 2) L tamen b 12 alter] aliter SG tamquam (u in ras.) L 13 menbratim SG 14 quemammodum L 16 (18 et 23) mattheus L mathens C 17 pręter misit C dixisse (z in ras.) C 18 nulla (,...... er.) S nullam G 19 obici (o s. erp. a) S obici (a in o corr.) G inprudentibus om. SG 21 Potest illud h 23 nimis] minus S nimis (n ex m corr.) M resi puerint C 26 iudeorum C 26 ipsa (,...... add. Mt. 2) L ipstKj G quia GL quiaegrotabat CS )
794
et cum adpropinquaret domui, misit alios, per quos diceret non se esse dignum, in cuius domum intraret Iesus, nec se ipsum dignum, ut ueniret ad Iesum. quomodo ergo secundum Matthaeum "accessit ad eum rogans et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur?" hoc ergo intellegitur Matthaeum breuiter sententiam ipsam ueram integramque conplexum dicentem, quod centurio accesserit ad Iesum, et non dicentem, utrum per se ipsum accesserit, an per alios, et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem, utrum per se ipsum dixerit, an per alios. quid enim ? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus peruenisse ? nonne et ipsam peruentionem, cui quasi uidetur non esse quod addi iam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur saepe dicendo: egit. ille causam suam, peruenit ad iudicem, aut: peruenit ad illum uel illud potentem, cum plerumque id faciat per amicos non uiso eo prorsus, ad quem quisque dicitur peruenisse? unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos siue per se ipsos siue per alios ambitionis arte pertingunt, iam etiam uulgo "peruentores" uocantur. quid ergo? cum legimus, obliuiscimur, quemadmodum loqui soleamus ? an scriptura dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? et hoc quidem de communi loquendi consuetudine peruicacibus turbulentisque responderim.
[*](4 Matth. 8, 5 sqq. Luc. 7, 2 sqq. ) [*]( 2 esse se SMG dignum om. SG 4 (et 6) mattheum L mathaeum C 5 paralitycus C paraliticus LSM 6 hos Sx matheum SG 9 accesserit — ipsum in mg. infer a m. 2 L 10 exp*rimentem C dixerit om. SG dixerit (dixe in ras. ex accesse corr.) P 12 ad om. GPSb (s. t. a m. 2) L ad aliquid aliquem C 13 nondum (non in ras.) L ipsam (am in ras.) L, (a 8. e a m 3) P ipse SMG 14 addi iam] additam SG 15 loquitur 61 sepe C 16 egit L peruenit G 20 quod ammodo C 21 ipsis CG3 ipsi b ambitiones C contingunt SG 23 quem admodum C quemammodum L 24 merito (mer. exp. et s. I. more) S mero G hec b 25 peruicacibus (in mg. i. 8. Ctentiosis) M ) 795
Ceterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Christum non carne sed corde, non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio, tunc melius, quid Matthaeus dixerit, sentient. talibus enim dicitur in psalmo: accedite ad eum et inluminamini et uultus uestri non erubescent. unde centurio. ille ad Christum magis accesserat, cuius fidem ita laudauit, quam illi ipsi, per quos uerba sua misit. huic rei simile est etiam illud, quod dominus ait: tetigit me aliquis, quando mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam uestimenti eius salua facta est. hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere uidebatur: quis me tetigit? et: tetigit me aliquis, cum eum turba conprimeret. denique hoc ei responderunt: turbae te conprimunt, et dicis: quis me tetigit? quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit, sic illi missi erant ad Christum, sed centurio magis accessit. ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis seruauit et mystice aliquid intimauit; Lucas autem hoc ipsum quemadmodum gestum esset. ostendit, ut hinc aduertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. uellem sane, ut aliquis istorum uanorum, qui huiusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose obiciunt euangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id uolens intimare et exponere, et stilo exciperentur uerba eius eique recitarentur, utrum non aliquid plus minusue diceret [*](5 Ps. 33, 6 12 Luc. 8, 43 sqq. ) [*]( 1 cęterum C litigiosae SG placidae L'l 2 accedant (a corr. ex u m. 1) CS1 xpm] ihm Pb 3 ////praesentia (ras. quatt. litt.) L 4 mattheus LC 8 etiam (8. 1. sup. exp. enim) S 10 quae] quę (e ex i corr. et , m. 2 add.) LPS qui G que M 11 est facta SG 14 conpremunt M quem admodum C 15 pmebat LS pramebat G 16 mattheus LC 17 inusitate MG lccutioni SG locutionis (s 8. l.) L'lp3.J.}C'l seruabit L I]}[IG seruabat (i in a corr.) S 18 mistice LC mystic§ SIG (yitimauit aliquid C hoc] ad hoc LC et hoc Mb 21 hniijs' I huiusmodi C 22 calumniosae GS* ei euangelio (ex s. l. a m. 2) L 23 bis] bis (b ex u corr. m. 2) LSMP3 uis G 24 eius (s. l. a m. 1) L )
796
aut praepostero ordine non uerborum tantum, sed etiam rerum, aut utrum non aliquid ex sua sententia adiceret. tamquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed uoluisse atque sensisse plane cognouerit; aut utrum non alicuius breuiter conplecteretur sententiae ueritatem, cuius rei antea quasi expressius articulos explicasset, et si quid est aliud, quod fortasse possit certis regulis conprehendi, quomodo fiat, ut uel in duorum singulis eiusdem rei narrationibus uel in duabus unius ex una eademque re multa diuersa inueniantur, nulla tamen aduersa, et multa uaria, nulla contraria. sic «oluuntur omnia, de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritus sui erroris intus teneant et nullum extrinsecus salutis admittant.