Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Uerumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa uarietas facit. namque cum duo euangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur et propter quem uisus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non inuenisset in Israhel, quantam in illo homine gentili quamuis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus. sed id rogare tantum, ut iuberet uerbo, et sanaretur puer suus, solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: amen dico uobis, quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores, multos quidem. qui uenturi forent, paganos significans propter centurionem. quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inuenta, filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inuenta fides. at uero Lucas quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putauerit euangelio suo, de Abraham tamen illic. de Isaac et Iacob nullam facit mentionem. quodsi quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia enim dictum id iam satis fuisset a Matthaeo, cur ergo gestum ipsum commemorat erga centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei sollertia? sed falsum est. [*]( 3 et] et (sup. exp. ut a m. I) S 5 (et 12) matheus CSG mattheus (t tXp. m. 2) L 7 ipsfl(J (d exp. et N superscr. m. 2) L 8 homine (e s. l.) S homini G 9 nõ* (s er.) L2 12 p«*secutum £ 6'6r 14 rec0*bent(7 15 filii Ci ult. sup. exp. os) Mb 16 mittentur Mb 21 memorabilem LG memora- bilem P3Sz 23 de] et C factitat SMGb 24 pretermisisse C ptermisisse fsi a. l. a m. 2) 5 quia (a s. l.) C enim Cl om. b 25 fuisset (t 8. l. a m. 2) L mattheo (t exp. tn. 2) L matheo C quur LM 26 longe satis] longll ipsi b 27 nobis (s. l. a m. 2) L mathei C solertia CSGb. )
Nec inmerito nos ad huiusmodi scripturas, tam inconsonantes et uarias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures adferimus; sed contemplantes omnia et cum aliis alia conferentes perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. multa enim a maioribus uestris eloquiis domini nostri inserta uerba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant, praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt nec ab eius apostolis scripta, sed multo post eorum adsumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus Semiiudaeis per famas opinionesque conperta sunt: qui tamen omnia eadem in apostolorum domini conferentes nomina uel eorum, qui secuti apostolos uiderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. sed uideris; de hoc interim ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim, cum mihi illud satis ad praesidium sit, quod ante posui et quod nec ipsis uobis negare licet, ante domini nostri aduentum [*]( 8 cf. Matth. 7, 21 ) [*](1 boc-dei om. SG 3 mattheus JE2 mattheus C 4 de om. b r< aitem C centurione (m er.) L 6 aequae G *eque (a er.) M 7 quia (a s. l.) S 8 sit] non sit S 10 in merito C 11 inditio C reatione (e exp. m. 2) L 15 quae C: et quae LSGb aut atq' aut equae nomine (atq' et equae in raa.) M 16 cd eius (Q et eiu in ras. i 8. I.) L congruent 0' presertim S 17 a om. CSMGb (s. l. a m. 2) L 19 saemi LSG s*emi (a er.) M iudeis C 20 opiniones que C 21 nomina Lx 22 mendatia C 23 se s. l. S sed (d s. l. a m. 2) C uideris (ri in ras.) G uiueris (d in u corr.) M 25 posuit C )