Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis uestrae.