Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quapropter, ut uos ex uetere testamento solas admittitis prophetias et illa, quae superius diximus, ciuilia atque ad disciplinam uitae communis pertinentia praecepta, supersedistis uero peritomen et sacrificia et sabbatum et obseruationem eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento nouo sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis uel ab ipso dicta conperimus uel ab eius apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus dissimulauimus cetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne ab inimicis obiecta aut inprudenter ab scriptoribus adfirmata sunt et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice sacrificasse gentiliter. baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et ab eo temptatum quam miserrime. his igitur exceptis et si quid ei ab scriptoribus ex testamento uetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur uulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. nihil ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae continent euangelia, cum tu. ut supra ostensum est, testamenti ueteris supremum liquorem uix summis, ut aiunt. labris adtingas. [*]( 2 approbari sl approbari (pr. p 8. I.) P 3 scriptum om. SG 5 uetere Mx ammittitis GLSM1 ammittas (?) P 6 cibilia LIPJM docibilia SG 8 obseruationes C 9 azima LGSG 12 dissimula. nimus (b in u m. 2 corr.) SM dissimulabimus G 13 obliquae L 14 (et 19) ab] a b 20 preterea LC propterea b 21 misticam GS mystica b flxionem (i ante o 8. I.) S fixione b qua (— sup. a er.) C passiones (i in e corr. m. 2) L 22 uulneratum Cb tunc (ante par.) LSG 23 duarumlll C 25 quur LC 27 Buppremum (p exp. m. 2) L liquorft C sumis b )

767

AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis uestrae.

A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore ueteris testamenti, respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres noui testamenti neque hoc contra uetus testamentum. cum et in illo id sit ante praedictum. sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua [*]( 24 Hier. 31, 31 sq. ) [*](1 cap. LXEI LSGPM Agustinus L testamenti (ti infra syll. men scr. m. 2) M 2 diuinas que C 3 pulsatis (in tec. et iter. in mg. a m. rec.) C 6 nosque C q: a M obseruamuBq1 (q* s. Z. a m. rec.) C 10 (et 15) rephenditis CSG 13 in libris om. SG 14 et om. C 15 respuistis LSMG 18 presumptionis C 19 quur L eo (8. I. a m. 1) C 20 hebrei C hebrei S post patres ras. 2 litt. C 23 ante sit pradictum b 24 proprophetam S 27 adprehendi Lt. adphendi S )

768
adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti. ecce quia et hoc prophetatum est, non perseueraturum illud testamentum, sed futurum nouum. hic si obiectum fuerit non nos pertinere ad domum Israhel et domum Iuda, ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet apostolus nobisque ad corpus eius pertinentibus dicit: ergo Abrahae semen estis. porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris apostolicis respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum, et curare nos non debere eos, qui nos hinc iudicare uoluerint. quod corporaliter iam non obseruemus, sicut alibi tale quiddam dixit: haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur in instrumento ueteris testamenti,. quale a nobis obseruar uel iussum non est in nouo testamento uel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso, quo iam non obseruatur, non damnatum, sed inpletum probatur. unde multa et saepe iam diximus.

Uelut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod moram [*](7 Gal. 3, 29 10 Col. 2, 16 sq. 17 I Cor. 10, 11 25 cf. Dent. 25, 5 sqq. ) [*]( 1 earum Ll eicera LIMl 8 (et 13) quur L 11 die L neom*emae (er. a) S neomeniae (e pro 8. Z. add. et 0 ex n corr. m. 2) LM 13 accipi. (o er.) C êst (st 8. I. m. 2 add.) L 16 quid dam C 18 autem om. SG 19 finis (es in is corr.) S 20 in (s. l. a m. SS) LM 22 rephendendum (re et den s. I.) S repliendendum (den 8. I. a m. 2) G 28 damtnatom C damnatur (natur auperscr. m. 2) SG 24 Unde inc. cap. 10 in b 25 ipsft4 (d exp. et ..r add. m. 2) L ipsud M 26 in mandatis C)

769
fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret eiusque uocaret nomine, quod inde nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? denique hoc inplens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in conpleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli: numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani." at uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur. hoc est enim, quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius obprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum, qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam [*]( 7 cf. I Cor. 4, 15 10 I Cor. 2, 13, 18 Ephes. 6, 15 20 Es. 52, 7 ) [*]( 1 frater iussus est ducere] fateri ausus (a s. l.) est dficere (ducere G) SG non (s. I. a m. 2) LPSG 2 subolem C sobolem S' inde] indiem Z,1 indidem SGC inde... (ex indidem corr.) M indidem (in mg. al. ibidem) b 3 unus quisque C 4 debent SG 9 genuisse (s. l. a m. 2) SG, om. M genuisse commemorat CSG suscenset Lx Cx succenset SM-Gb 10 pauli.num Quid S paulinum Quid GLl pauli*ni* Quid (ex paulinum) M pauli numquid (corr. uid. ex paulus inquit quid ; 7-8 litt. in ras.) P 14 reijnuerit (exp. m. 2) LSG renuerit C 16 facie CSMG 19 praeparationem LCb (uirg. er.) P 22 sibi] ipsi GSb et om. GS 23 reJJ.nuat (exp. m. 2) L renuat C 24 creditis b ) [*]( XXV. Aug. lIect. G. ) [*]( 49 )
770
uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se inpletum portabit obprobrium.

Quid? quod et pascha a nobis obicit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat. cum ouem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, conplecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die: quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint.