Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

An si patris testamentum habet aliqua, in quibus parum debeat audiri — patris enim esse uultis Iudaicam legem, cuius nouimus quam multa uobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaueritis eam non esse sinceram, quamuis partim pater ipse, ut creditis, digito suo eam uobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer — solius filii putatis testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid, quod in se debeat inprobari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat nec ab eius apostolis, sed longo post tempore a quibusdam incerti nominis uiris, qui, ne sibi non haberetur fides scribentibus, quae nescirent, partim apostolorum nomina, partim eorum, qui apostolos secuti uiderentur , scriptorum suorum frontibus indiderunt adseuerantes secundum eos se scripsisse, quae scripserint. quo magis mihi uidentur iniuria graui adfecisse discipulos Christi, quia quae dissona idem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos et secundum eos haec scribere se profiterentur euangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus nec inter se ipsa conueniant. quid ergo aliud est calumniari bonos et Christi [*](1 Ex. 20, 13 sq. 3 cf. Phil. 3, 8 ) [*](1 cibilis LlPlMI docibilis SG moecaberis LC mechaberis SG 3 atque (m. 2 que exp. et qua superscr.) M eadem S quae om. LC 5 quę que C 6 auestris C 8 parum] parat b 9 iudaicam (corr. m. 1 ex iudeicam) C 10 J.lI;rųi!nouimu C 21 scribsisse L 22 scripserint (i ex u corr.) S affecisse (pr. f retract. m. 2) L affecisse (af ex ad corr. ne. 1) C 24 referent GILSI referant Pb 26 euangeliça (c exp. m. 2) C 26 contrarietabus SG 28 quam calvmniari SGMb )

762
discipulorum concordem coetum in crimen deuocare discordiae? quae quia nos legentes animaduertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicauimus utilibus acceptis ex isdem, id est his, quae et fidem nostram aedificent et Christi domini atque eius patris omnipotentis dei propagent gloriam, cetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati nec fidei nostrae conueniant.

Proinde nec uos, ut dicere coeperam, de testamento uetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamuis ita sit scriptum, neque sub otio ac uacatione colendum sabbatum, quamuis ita legatur, sed nec sacrificiis, ut Moysi uidetur, et inmolationibus placandum deum; sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita ac nulla ex parte probabilia contempsistis. quaedam uero eorum etiam diuisistis in duo, et partem quidem amplectimini, partem uero respuitis, ut pascha, quod est et ipsum testamenti ueteris anniuersale sacrum: cuius in celebratione cum sit scriptum uobis non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento et esse contentos azymo cum picridiis, uos pascha quidem adsumitis, praetermittitis uero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere seruari. item septem dierum hebdomadas, ist est pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero inbuendam censet, uos aeque colitis, sed damnata parte eius, id est litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. de mandato [*]( 8 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Ex. 31, 13 11 cf. Leu. 1 20 cf Ei. 12 28 cf. Leu. 28 ) [*]( 1 de uocare C discordie C 2 obtutu (uirg. er.) sanissimd S obtutum sanissimum PILMG 3 isdem LIMI 4 que C et] ad Gl 6 maiestatis C fidgi C 9 ueteri b 10 bacatione Ml 11 sed om. b 13 aritu C 14 exparte C contemaistis L1 16 partem X1 partim CPMb quidem om. SG 19 se*ptem C 20 azimo CSGL2 azomo LlM azyma b piccridiis S 21 illac C 22 ebdomadas CSG 23 proinde b 24 nequae (exp. m. 1) L 26 christianis LWPMGb christianitatis (tati s. I.) S )

763
uero abstinendi a cibis communibus uisum uobis est et uehementer creditum morticina quidem et inmolata esse sane inmunda; de porcina uero idem credere noluistis nec de lepore aut herinacio neque de mullis et lolliginibus ceterisque quae uobis adsapuere generibus piscium, quamuis eadem Moyses omnia inmunda esse testetur.