Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Cum ait apostolus: omnia munda mundis, naturas ipsas intellegi uoluit, quas deus creauit, secundum illud. quod Moyses in genesi scripsit: et fecit deus omnia, et ecce bona ualde, non significationes, secundum quas deus per eundem Moysen ab inmundis munda discreuit: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc . breuiter admonuisse suffecerit. proinde illos, qui iam tempore reuelationis noui testamenti adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, inmundos dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent. quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut omnes quidem infideles, sed uos praecipue, Manichaei, quibus. omnino nihil est mundum. neque enim cibus ipse, quem sumitis, quamuis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est uobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. in illo etiam deum uestrum ligatum atque pollutum uos edendo purgare perhibetis. uos saltem [*]( 8 Tit. 1, 15 10 Gen. 1, 31 13 cf. Leu. 11 ) [*]( 1 beluis CL, (b ex u m. 2) M echinnis LPG echi«nis S echinia Cb echigois M 2 Spafia scripai: oroma LCPMGb oroma (I. l. aisionS somnii) S actenus CMLX uero SG 3 audientes] obandientes G28 5 qui] quia SMG4 8 cap. LXI LPSMG Agustinus L 12 immuudie L2 14 ammonuisse LBGMt sufficerit Lx 17 immundos L* 19 alegis C 21 sancie (a er.) S scp (exp. m. 2) LG scae Mb iuste S, (, er.) G 22 praecipuae L praecipug G manichei LC 24 carnis (i 8. am. 1) L ? contagione G 25 seperetis Cl 27 saltim LSG )
FAUSTUS dixit: Si accipis. euangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt. quid enim tu, quia uetus accipis testamentum, idcircone credis omnia passim. quae in eodem scripta sunt ? nempe solas indidem excerpentes prophetias, quae regem Iudaeis uenturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum, et pauca quaedam disciplinae [*]( 2 opiflcam M generis SGMlb 5 ea quae sumitis om. SG 6 sumpta (p s. I. m. 2 add.) M uiderie LCPSMG 8 immundos L* praecipuae S praecipue MG pcipue C 13 reddentur Ll 14 mundis munda sunt b 15 immundis Z2 17 sequuntur SMG si,c auteriatam C 18 nelletis C ueletis Ll 21 cap. LXn LPSMG 28 creditis CSMG creditis (ti exp. m. 2) L que C 24 incĮidell (m er. et di exp. m. 2) L indidem CSMlG ibidem JłC2b (in mg. iodide) excerpens G LcPSIj1 Ib excerpitis M* 26 putetisiCfe )
An si patris testamentum habet aliqua, in quibus parum debeat audiri — patris enim esse uultis Iudaicam legem, cuius nouimus quam multa uobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaueritis eam non esse sinceram, quamuis partim pater ipse, ut creditis, digito suo eam uobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer — solius filii putatis testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid, quod in se debeat inprobari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat nec ab eius apostolis, sed longo post tempore a quibusdam incerti nominis uiris, qui, ne sibi non haberetur fides scribentibus, quae nescirent, partim apostolorum nomina, partim eorum, qui apostolos secuti uiderentur , scriptorum suorum frontibus indiderunt adseuerantes secundum eos se scripsisse, quae scripserint. quo magis mihi uidentur iniuria graui adfecisse discipulos Christi, quia quae dissona idem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos et secundum eos haec scribere se profiterentur euangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus nec inter se ipsa conueniant. quid ergo aliud est calumniari bonos et Christi [*](1 Ex. 20, 13 sq. 3 cf. Phil. 3, 8 ) [*](1 cibilis LlPlMI docibilis SG moecaberis LC mechaberis SG 3 atque (m. 2 que exp. et qua superscr.) M eadem S quae om. LC 5 quę que C 6 auestris C 8 parum] parat b 9 iudaicam (corr. m. 1 ex iudeicam) C 10 J.lI;rųi!nouimu C 21 scribsisse L 22 scripserint (i ex u corr.) S affecisse (pr. f retract. m. 2) L affecisse (af ex ad corr. ne. 1) C 24 referent GILSI referant Pb 26 euangeliça (c exp. m. 2) C 26 contrarietabus SG 28 quam calvmniari SGMb )
Proinde nec uos, ut dicere coeperam, de testamento uetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamuis ita sit scriptum, neque sub otio ac uacatione colendum sabbatum, quamuis ita legatur, sed nec sacrificiis, ut Moysi uidetur, et inmolationibus placandum deum; sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita ac nulla ex parte probabilia contempsistis. quaedam uero eorum etiam diuisistis in duo, et partem quidem amplectimini, partem uero respuitis, ut pascha, quod est et ipsum testamenti ueteris anniuersale sacrum: cuius in celebratione cum sit scriptum uobis non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento et esse contentos azymo cum picridiis, uos pascha quidem adsumitis, praetermittitis uero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere seruari. item septem dierum hebdomadas, ist est pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero inbuendam censet, uos aeque colitis, sed damnata parte eius, id est litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. de mandato [*]( 8 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Ex. 31, 13 11 cf. Leu. 1 20 cf Ei. 12 28 cf. Leu. 28 ) [*]( 1 de uocare C discordie C 2 obtutu (uirg. er.) sanissimd S obtutum sanissimum PILMG 3 isdem LIMI 4 que C et] ad Gl 6 maiestatis C fidgi C 9 ueteri b 10 bacatione Ml 11 sed om. b 13 aritu C 14 exparte C contemaistis L1 16 partem X1 partim CPMb quidem om. SG 19 se*ptem C 20 azimo CSGL2 azomo LlM azyma b piccridiis S 21 illac C 22 ebdomadas CSG 23 proinde b 24 nequae (exp. m. 1) L 26 christianis LWPMGb christianitatis (tati s. I.) S )