Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei de scripturis quaerentes inueneritis, tunc demum id nobis obponere mementote, cum uobis peruideritis non esse contrarium . quemadmodum et illud, quod de Petro soletis adferre, tamquam idem uiderit aliquando de caelo demissum uas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque eo adtonito et admirante uox audita sit dicens ad eum: Petre, quicquid in uase uides, macta et manduca. cui idem respondens: domine, commune, inquit, et inmundum non contingam. et iterum uox ad eum: quod ego sanctificaui, inmundum ne uocaueris. quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam uideatur significare ciborum, tamen, quia nobis et hoc ita intellegere placet, uescamini igitur necesse est passim [*]( 5 cf. Act. 15, 29 21 Act. 10, 18 sqq. 23 Act. 10, 11 sqq. ) [*]( 1 hebreus L 2 paganis b 4 neminem] nofii C 8 paenitus (exp. m. 2) L abstinentia (— arn. 21 L 9 quorsum] cursaum (u exp. m. S) LP* cursuum Gxb quorsum M (in mg. quursum pro cur sic quorsum pro quomodo et alia multa huius modi) 12 at] hoc (m. 2 a. 0 scr. i) C 13 relegione GS1 14 cetero. (s uid. er.) L lesionem C nostre C 15 querentes C 18 dimissum LCPSG 20 ammirante LSMG tam mirante b 21 macta (cta exp. et a. nduca scr.) G 24 uocaberis L )

759
belluis omnibus et echidnis et colubris ac reliquo omni genere serpentino iuxta opajia Petri. hactenus enim uere dicto audientes uos esse probabitis uoci, quam fertur audisse; et - tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et prophetae damnati sunt. qui de his, quae sanctificauerit deus iuxta uocis huius sententiam, multa putauerint esse polluta.

AUGUSTINUS respondit: Cum ait apostolus: omnia munda mundis, naturas ipsas intellegi uoluit, quas deus creauit, secundum illud. quod Moyses in genesi scripsit: et fecit deus omnia, et ecce bona ualde, non significationes, secundum quas deus per eundem Moysen ab inmundis munda discreuit: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc . breuiter admonuisse suffecerit. proinde illos, qui iam tempore reuelationis noui testamenti adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, inmundos dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent. quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut omnes quidem infideles, sed uos praecipue, Manichaei, quibus. omnino nihil est mundum. neque enim cibus ipse, quem sumitis, quamuis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est uobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. in illo etiam deum uestrum ligatum atque pollutum uos edendo purgare perhibetis. uos saltem [*]( 8 Tit. 1, 15 10 Gen. 1, 31 13 cf. Leu. 11 ) [*]( 1 beluis CL, (b ex u m. 2) M echinnis LPG echi«nis S echinia Cb echigois M 2 Spafia scripai: oroma LCPMGb oroma (I. l. aisionS somnii) S actenus CMLX uero SG 3 audientes] obandientes G28 5 qui] quia SMG4 8 cap. LXI LPSMG Agustinus L 12 immuudie L2 14 ammonuisse LBGMt sufficerit Lx 17 immundos L* 19 alegis C 21 sancie (a er.) S scp (exp. m. 2) LG scae Mb iuste S, (, er.) G 22 praecipuae L praecipug G manichei LC 24 carnis (i 8. am. 1) L ? contagione G 25 seperetis Cl 27 saltim LSG )

760
uobis mundi uideremini, quorum uentribus meretur ille purgari. sed et uestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem uestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. quid ergo uobis est mundum ? non quae sumitis, non quo mittitis ea, quae sumitis, non uos ipsi, qui sumpta purgatis. uidetis ergo, propter quos tunc istam sententiam dixit apostolus; talem tamen dixit, quae omnes infideles et inmundos teneret, sed uos praecipue maximeque conuinceret. omnia ergo munda mundis secundum naturam, in qua creata sunt, non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Iudaeorum; nec nobis omnia uel propter salutem corporis uel propter consuetudinem humanae societatis apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem seruant, omnia munda sunt mundis; inmundis autem et infidelibus, quales praecipue uos estis, nihil est mundum. cetera iam uerba apostoli, quae secuntur, uos ipsi uobis salubriter diceretis. si cauteriatam uestram conscientiam sanari uelitis. sequitur enim: sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.

LIBER ALTER ET TRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Si accipis. euangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt. quid enim tu, quia uetus accipis testamentum, idcircone credis omnia passim. quae in eodem scripta sunt ? nempe solas indidem excerpentes prophetias, quae regem Iudaeis uenturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum, et pauca quaedam disciplinae [*]( 2 opiflcam M generis SGMlb 5 ea quae sumitis om. SG 6 sumpta (p s. I. m. 2 add.) M uiderie LCPSMG 8 immundos L* praecipuae S praecipue MG pcipue C 13 reddentur Ll 14 mundis munda sunt b 15 immundis Z2 17 sequuntur SMG si,c auteriatam C 18 nelletis C ueletis Ll 21 cap. LXn LPSMG 28 creditis CSMG creditis (ti exp. m. 2) L que C 24 incĮidell (m er. et di exp. m. 2) L indidem CSMlG ibidem JłC2b (in mg. iodide) excerpens G LcPSIj1 Ib excerpitis M* 26 putetisiCfe )

761
ciuilis praecepta communia, ut est: non occides, non moechaberis, cetera praetermittitis et arbitramini esse non minus atque eadem, quae Paulus putauit stercora. quid ergo peregrinum hoc aut quid mirum est. si et ego de testamento nouo purissima quaeque legens et meae saluti conuenientia ea praetermitto, quae a uestris maioribus inducta fallaciter et maiestatem ipsius et gratiam docolorant?

An si patris testamentum habet aliqua, in quibus parum debeat audiri — patris enim esse uultis Iudaicam legem, cuius nouimus quam multa uobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaueritis eam non esse sinceram, quamuis partim pater ipse, ut creditis, digito suo eam uobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer — solius filii putatis testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid, quod in se debeat inprobari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat nec ab eius apostolis, sed longo post tempore a quibusdam incerti nominis uiris, qui, ne sibi non haberetur fides scribentibus, quae nescirent, partim apostolorum nomina, partim eorum, qui apostolos secuti uiderentur , scriptorum suorum frontibus indiderunt adseuerantes secundum eos se scripsisse, quae scripserint. quo magis mihi uidentur iniuria graui adfecisse discipulos Christi, quia quae dissona idem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos et secundum eos haec scribere se profiterentur euangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus nec inter se ipsa conueniant. quid ergo aliud est calumniari bonos et Christi [*](1 Ex. 20, 13 sq. 3 cf. Phil. 3, 8 ) [*](1 cibilis LlPlMI docibilis SG moecaberis LC mechaberis SG 3 atque (m. 2 que exp. et qua superscr.) M eadem S quae om. LC 5 quę que C 6 auestris C 8 parum] parat b 9 iudaicam (corr. m. 1 ex iudeicam) C 10 J.lI;rųi!nouimu C 21 scribsisse L 22 scripserint (i ex u corr.) S affecisse (pr. f retract. m. 2) L affecisse (af ex ad corr. ne. 1) C 24 referent GILSI referant Pb 26 euangeliça (c exp. m. 2) C 26 contrarietabus SG 28 quam calvmniari SGMb )

762
discipulorum concordem coetum in crimen deuocare discordiae? quae quia nos legentes animaduertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicauimus utilibus acceptis ex isdem, id est his, quae et fidem nostram aedificent et Christi domini atque eius patris omnipotentis dei propagent gloriam, cetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati nec fidei nostrae conueniant.