Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS dixit: Non uobis dicitur magiam esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse iam supra commemorauimus; sed et si numquam factum fuisset, et dominus Christus ita uenire uoluisset, ut non ex uirgine adsumpta, sed tamen in uera carne adparens nos uera morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? sed illud melius erat, quod fecit, ut etiam de uirgine nasceretur . et utrumque sexum, pro quo liberando mortuus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato contra uos ipsos maxime facto ipso loquens uosque subuertens, qui masculum et feminam non dei, sed diaboli opus esse praedicatis. sed illud est, quod magiae simile dicimini adserere, quod passionem mortemque eius specie tenus factam et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori uideretur, qui non moriebatur. ex quo fit, ut eius quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam fallacemque dicatis; neque enim eius, qui non uere mortuus est, uera esse resurrectio potest. ita fit, ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderet nec Thomas ueritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamaret: [*](1 prestatis L spetietenus C specietenus Lb confatemur GLaSaM1 2 uero Ll 3 ita non est GSMb 4 imaginaria Ll 5 profligata (in wg. a m. 2 destructa) M 6 sepe SG 7 alias] alio SMO 8 multi totiens C ■ ut iam] etiam b 10 Cap. LVII LPSGM Agustinus L respondit cBGPJb magia b 14 adsumpta GJ-Mt 17 moriturua ed. Maurina 22 asserere C speeietenus CLb 26 uere C sit P 27 et om. SG cacatrices (i swp. pr. a m. 1) L ostenderit C 28 fallatia V )
Uerumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur, cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? cur hoc ipsi mortem non ueram, sed imaginariam Christi adfirmant,. natiuitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? si auctoritatis euangelicae pondere erubuerunt et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere, natiuitatem quoque eius eadem euangelica testatur auctoritas. etsi enim duo euangelistae ipsum partum [*]( 1 loh. 20, 28 ) [*]( 3 que C 4 cuis S cui G 5 mandaces S 8 tcio$up. t er.) C numqua multerius C 11 prestigiis L que C 13 usitatus (sfin. in ras. a m. 2) L 14 a om. in SG 16 uera (~ add. m. 2) G atque-finiatnr (in marg. add. m. rec.) C 17 contentio (i 8. I.) L 21 quur L quur LM hocJ hoc (exp.) LaSaG*, om. b. 24 auctoritatis] ueritatis SG pondera SG ponderi UMaPb 25 non om. SG1 non saltem om. SGl saltim L imaginariae LGla- 27 partem P1 )
Absit autem, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra, quae in promptu locata sunt. sed uidete, quid dicat apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque conpage caritatem persuadet ecclesiae. multo magis, inquit, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; sed deus temperauit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore. inlicitus itaque et temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus est turpis, non ipsa membra, quae non solum in excellenti [*]( 1 cf. Matth. 1, 25 Luc. 2. 7 2 cf. Matth. 2, 11 Marc. 8, 32 Luc. 2, 33 Ioh. 2, 1 19 I Cor. V2, 22 sqq. ) [*]( 1 Mariae om. SG 2 predicare C 3 mattheus LC 5 putauit Ll O 9 quur LC q** M 10 uideatur SM 11 saltim L 12 sermon L 18 compage L 20 menbra SG infirmiora (a corr. ex e) 8* 21 his G1 habundantiorg (-- add. m. 21 L habundantiorem CGMS1 22 in honesta C' 26 scis surg C inlicitus Ml 28 turpis (b t» p .mut. m. 1) C )
Et angeli, inquit, uisi et locuti sunt, quamuis nati non fuerint. quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec uideri nec loqui potuisse. potuit, sed noluit; et hoc melius est, quod uoluit. hoc autem eum uoluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate sicut deus uester faceret, sed omnia uoluntate. hoc uero eum fecisse ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed eius euangelio credimus.
FAUSTUS dixit: De uobis iam dudum Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus [*]( 26 I Tim. 4, 1 sqq. ) [*]( 1 celebes Z1 celibes S cęlibes G congugati (sup. g i a 'tn. 1) C 2 sic eis] siccis (in mg. successionis) G 3 illę C modus b 4 libidini... L 8 honestate GLaSaMa 11 ut] & LCsb 12 afferret LSGbfpl avferret (v sup. exp. f a m. 11 CP3 15 eo] ego Z1 ergo b 21 quia (i s. I.) S qui] quia PSMG 23 heretico LC I 25 Cap. LVTII LPSMG 26 d?sce*dent (corr. ex descendent) SM descendent StMIG descedent P )
Est uero et aliud de tribus pueris apud uos in Danihele, [*](21 cf. Leu. 11, 6 sqq. 28 cf. Dan. 1, 12 ) [*]( 1 seductoris L' demoniorum C hipocrisi S hypocrisi. (n er.) L(;! hypocrisin C 10 est uobis SG 11 et ipsi C 12 demonio C hac) haec LIB.IMGb tenus enim C tenus iHf1 (in mg. tenemus) M ant et] autem Pb 13 dampnati CM 14 absoluit 01 15 sacerdotale Lx genus hominum C 18 antistibus L'SIMG 19 generi] coetui b 20 ericina C 25 damnaberis Zi1 ration L Cuictus C 28 danihelo SGLI )
De uobis uero quid dicam? id est de christianioribus apud uos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique uero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum ueneratione suscipiens solum non deos existimat. nec uidetis, indociles, quia si hoc uerum et ab apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. quid uero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conuentu catholico? dico autem quadragesimam. quam qui inter uos rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata dicit et daemoniorum insuper doctrinam uocat abstinentiam praedictorum. quid ergo et uos, carissimi ? ritune tunc daemoniorum uiuitis, cum haec a uobis passionis Christi celebrantur mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi [*](6 cf. Dan. 10, 2 Bq. ) [*]( 1 p quod h 2 religio b 3 a lege SG 4 ih martyribus (in 8. l.) S immartyribus M 5 adsacuti SG daemoniorum GISx demonioram C 6 apostoli esse C 7 ebdomadis LCSMG 11 christianioribus (tert. i «. J.) C 12 aput M 14 ferque Z.1 fereque b omnis eos C acclesia C 15 existimant SIG 17 est om SG demoniorum C 18 audeat (e in ras.) SG7 20 quot annis C quodannis Lb omni Lf (bus add. m. 2) 24 demoniorum C 26 passiones.. Lt 27 misteria C mysterio 81 etse ductorii C hypocrisi* (n er.) L )