Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hic dicturus es: genealogia ipsa consideretur duorum euangelii librorum, utrum sibi conueniat. iam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit. neque enim uos mouet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. quodsi cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, qui adoptauit, nec sic facile debuistis aduersus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam; nunc uero si uel admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, euangelio simpliciter credite et uos potius tam male ac peruerse argumentari desistite.