Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando quidam ex numerosa plebe respondens ait: accipis Iesum de Maria natum? cui ego: quemnam, inquam, dicis Iesum? nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: unus quidem Naue filius, discipulus Moysi; alter uero filius Iosedech sacerdotis magni; item alius, qui dictus est filius Dauid; alius uero filius dei . quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam ? utique, inquit, filium dei. cui ego: et quo auctore quoue magistro docente istud accipiam? at ille, Matthaeo, inquit. cui rursum ego: quid enim Matthaeus scripsit? et ille: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham, et cetera. tum ego: putaueram, inquam. quia esses dicturus liber generationum Iesu Christi filii dei, et me paraueram ad praescribendum; sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, . admonendus tantum es, ut id, quod recitasti, consideres. neque enim Matthaeus hic se dei filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii Dauid.