Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum Dauid, cuius eum domino arguente ac minante paenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa scriptura culpanda est? ac non tanto seuerius ille damnandus, quanto potius ad se uulnerandum aut occidendum abuti uoluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? quia enim homines in peccatum lapsi uel superbia neglegunt paenitentiae medicinam uel recipiendae salutis ueniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto uiro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi, qui sani sunt, saucientur. neque enim medicinae uitium est, si uel insani se ipsos uel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.