Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis [*]( 3 Ps. 4, Õ 5 CoL 3, 5 28 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 uiciorum L 2 talium insecutionum (insecutionum m. 3 in mg. adscr.) Pb talia (a fin. s. l. a m. 1) L 8 nos seuire C 5 menbra C membra (in marg. m. 2 add.) L 6 luxoriam L 7 concvpiscentiam (v 8. o a m. 1) L 9 sibi (bi s. l.) M si L 10 ign6 C minutatimque SMG 13 acciperat Ll 14 legerat C 15 eum] eumque 8, (q' 8. l.) G 22 idolatrie L idolatrieritue M1 24 aut gratias egerunt ow. C 26 dicentes eni (ent a. l. add. m. 2) L se esse Cb )

700
dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ex hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne conburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca, quare non etiam: concide et bibe ? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.

Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata, quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis inpiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt et malunt miseri [*](8 Luc. 12, 49 9 cf. Ps. 18, 6 16 Act. 10, 13 ) [*](2 uoluchrum C quadrupedium C 4 etiam quam SlG 6 sotietas C 7 sotietatem C ignS L comburit L 8 euangelio C 12 male LSG 13 humiliatur (li 8. Z. a tn. 2) S aqua (■— add. tn. 2) L aqua eSltfG 14 predicatores C baptisma 80 baptismo (0 corr. ee a) M menbra C 17 si macta et manduca om. LSGMb bibe (corr. 1». 2 ex uiue) L 19 absorbera L absortus L 21 calumpniantur C heretici LCSG 24 ommutescere LM1 omlimitescere C commutescere SG 25 opilantur SG profocato LSGM1 prefocato (e s. I.) 3P prouocato b 26 misitent Lx musitent L-SGMb )

701
manifestatione eius suas fauces obturari quam suauitate pectus inpleri! Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt,. ut esset, ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus. est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum aut, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit, unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere uel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: "non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo", dum tamen ea, quae diuinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa, quae figurate dicta uel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos [*](1 opturari LC 3 iam om. C 4 omnes LSG 5 quicquam (c s. Z. a m. 2) LC 9 figuratis (i.n mg. a m. 2) L pronuntient L pronuncient Cb 10 cytharis LSG 11 canorum (r corr. ex n) 8 12 cordę G, (, add. m. 2) L chordae (h 8. l. a m. 2) S chorde (h a. l.) M cętera C cythare L cytha.rę CSG 13 uincerentur S] GM 15 que G 16 diliguntur Ll 17 sonant (a in se mut. m. 2) C 18 sit] si C 20 narrationis Ll 22 propriae L proprie C 25 precipiuntur C 26 figuratę C 28 intellegantur LSGb )

702
pietatemque referantur. ac per hoc etiam si Manichaeis uel quibusque aliis de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus uel ratio uel opinio, illud sufficiat, quod patres nostri, quibus deus perhibet bonae uitae atque in suis praeceptis oboedientiae testimonium, ea ueritatis regula defenduntur, quae nisi prauis et distortis cordibus displicere non possit, et quod ea scriptura, cui peruersitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae uel laudauit uel arguit uel tantum narrata nobis iudicanda proposuit. ipsa inculpabilis uenerabilisque persistit.

Quid uero utilius atque salubrius pie legentibus uel audientibus illas sacras litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum et reprehensibiles ad cauendum proponerentur, uerum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum siue inde idem denuo correcti in uiam redeant siue inreuocabiles maneant, et rursus quaedam malorum mutationes et prouentus in bonum siue perseueraturi siue in pristina iterum relapsuri: ut neque iusti in superbiam securitate extollantur nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur ? at illa, quae neque ad imitandum neque ad cauendum facta hominum pertinent et tamen in sancta scriptura reperiuntur, aut ad illam conexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias ueniatur, aut eo ipso, quo uidentur superflua, satis admonent in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla uel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata iam quoque ipsis rebus inpletis auctoritatem diuinam fidelissima et praeclarissima ueritatis luce testantur, ut omnino [*](1 manicheis LCSG 4 nostros PCSGMLab nri (i a m. 2 8 ezp. os superscr.) L bone SG preceptis C 5 obęd.ientiae C 14 rephensibiles L 15 lapsus (s fin. 8. Z. add. m. 2) L lapsum Mb Aa i//tidem M id e b 17 prouectus C 22 repperiuntur V 24 ammonent LiSMG 25 queri C mystice L 28 tidhlissima L 29 luce C )

703
desipiat, quisquis eos superflue uel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque subdita uidet, uerum etiam hoc ab eis praedictum legit perfectumque cognoscit.

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum Dauid, cuius eum domino arguente ac minante paenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa scriptura culpanda est? ac non tanto seuerius ille damnandus, quanto potius ad se uulnerandum aut occidendum abuti uoluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? quia enim homines in peccatum lapsi uel superbia neglegunt paenitentiae medicinam uel recipiendae salutis ueniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto uiro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi, qui sani sunt, saucientur. neque enim medicinae uitium est, si uel insani se ipsos uel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.

Sed tamen patres nostri patriarchae atque prophetae, quibus tam inlustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea scriptura perhibet, quam saluti generis humani diuinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error uel potius furor accusat: nonne etiam sic non dico electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores ? nonne melius est cum pelice uolutari uirum cum femina quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? ecce homo auaritiae ac uentris causa uxorem suam sororem mentitus in aliorum concubitum uendidit: quanto ille peior et execrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam gratis eis polluendam corrumpendamque [*]( 1 superflu$C fatuę G 5 numq:nam Ll ergo (r s. I. am. 1) C 6 minante (a corr. m. 1 ex e) C poenituit (o a. I. a m. 2) S penituit LG 12 accipiende C uenieque L 14 ęgroti L 15 uicium LS 16 perhimant (h 8. I.) C 17 hi patres C 18 inlustrse L inlustrae M 19 salutis (exp. m. 2) L 22 manicheorum LCSG 23 nonne] non GLSMb 27 auaricif C 29 libinè C )

704
subiecit! iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? quid enim tale ab inmundis flagitiosisque committitur, ubi non deus uester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? denique si uere Iacob, ut ait Faustus, inter quattuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret nullam propaginis curam gerens, sed lasciuae solius uoluptatis: quanto minus miser esset deo uestro, qui non solum in ipso et in eius quattuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus, sed in ipso hirco, quem uiro illi sordidus conparauit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur et ubique turpi condicione permixtus in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur! ac per hoc etsi ludas non tantum fornicator sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus uester haereret, sorderet, arderet. Dauid autem iniquitatis paenituit, quod uxorem adamauerit alienam uirumque eius mandarit occidi; at uero deum uestrum quando paenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus eorum libidini sua membra concessit nec maritum, cuius coniugem adamauerat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? sed etsi non paenituisset Dauid nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior extitisset. iste quippe uno ipso facto putemus et aliis talibus quotquotlibet quam multa [*]( 2 menbra C 5 manichei L manihei C1 6 feda C 7 hyrcus LSG 8 lasciue C lasciua ' (4 add. tn. 2) L 9 ini C 10 luaoriae LMI 11 hyrco L 12 sordidus] aordibus SG, (d ex b) M genita- 16 (<~- add. m. 2) L 13 motumque SG 14 hedo LCSG 17 incesti -(i fin. ex e corr. m. 1) L hereret LC 18 penituit L paenituit S1 pnituit C1 adamauerat SGM 19 mandara Lib ad Lx 20 penitebit L feminino (i alt. s. 0 a m. n L 21 Abra C 23 menbris C demonum C demonibus C 24 penituisset LC 26 manicheorum LCSG ex»tmsset (s er.) L iuste b 27 quodquodlibet SG quodlibet b )
705
unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique conuincitur. et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captiuatus adamasset atque duxisset — animas certe amborum, et lasciui amatoris et obscaenae meretricis, partes et membra naturamque dei uestri esse praedicatis — illa ergo meretrix — quid enim ambiam uerbis et non plane dicam ? — illa meretrix esset deus uester. neque enim potestis dicere, quod seruata atque incorrupta suae sanctitate naturae illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret, sed et inquinatissima esse ista membra dei uestri et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. illa ergo meretrix, de qua hominem dei audetis arguere, deus uester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata; aut si non uultis, particulam certe dei uestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. hoc ergo iam melior deo uestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem condicione suae illius commixtionis uniuerso generi tenebrarum in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late uarieque fornicantibus et sese corrumpentibus uolutatur, soluitur, inligatur, rursus in eorum fetibus uolutandus, soluendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars inmundissima dei uestri tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus uester amouere non potuit et hostis inmanis necessitate conpulsus ad ista peruenit; neque enim potuit interimere iniuriosum atque uiolentum suis uel ciuibus uel partibus saluis. quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit inlaesum, quem mirabili [*](1 ammittere LSlMlG 2 comrcixtiong illa PSG illa (m er.) LM menbrorum C turbari L 3 ose$C os# £ e (a er.) L 4 si (add. in mg. m. 2) L 6 obscene L obscęnę C 7 predicatis C ergo] enim CSMG 8 non 8. I. m. 2 L 11 et om. SGM menbra C 18 conditione (t sub. e er.) C sua Lb commixtiones [.tSIGM 22 earum b fętibus S 25 menbris C ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 45 )
706
uanitate Faustus arguit et deum suum mirabiliore caecitate non respicit! quanto melius ipse uasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum ! et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo dei nostri obiciunt, quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus uictor de hostibus triumphauit, qui captiui uel captiuae Moyse belligerante de populo Israhel duci potuerunt: quod et deus uester si potuisset, utique fecisset. hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus inuidere. quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui grauiter in deum peccauerat, gladio uindicauit? cuius tamen peccati ueniam se pro illis etiam diuinae uindictae offerens deprecatus est. uerumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset. etiam sic melior deo uestro esset. neque enim quemquam suorum innocentium et oboedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captiuatus, ullo modo eum postea. si uicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia oboediuit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte «processit. sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperauit praeceptis. quaeramus, quare. si propria uoluntate, uera culpa et iusta poena; sed iam si uoluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis conuicta est et euersa fallacia. si autem ab hoste obpressa quo missa est, si alieno malo superata, cui resistere non ualuerat, iniqua poena et magna crudelitas. sed ad excusandum profertur dei necessitas. talem colant deum, qui nolunt colere deum. sane, quod fatendum est, etiam ipsi cultores [*]( 1 mirabili ore C 3 egyptiorum C menbra C depredarentur C 4 gentes C 10 que C 13 depcatus LS 16 obadientium C 17 disrumpendum (exp. m. 2) L eum] cum Lb 18 quod (m. 2 0 exp. et i superscr.) M 19 obediuit C 20 iubenti (b C(Yl'r. ex u) M quia (i s. I.) M 21 setulorum C 24 pena C 25 manicheovum LCS 26 conuincta C?1 fallatia CS 28 pena C )
707
eius, quamuis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt; ille autem nihil est nisi fictio falsitatis et cogitatio uanitatis. sed iam cetera Fausti arguta deliramenta uideamus.