Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis [*]( 3 Ps. 4, Õ 5 CoL 3, 5 28 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 uiciorum L 2 talium insecutionum (insecutionum m. 3 in mg. adscr.) Pb talia (a fin. s. l. a m. 1) L 8 nos seuire C 5 menbra C membra (in marg. m. 2 add.) L 6 luxoriam L 7 concvpiscentiam (v 8. o a m. 1) L 9 sibi (bi s. l.) M si L 10 ign6 C minutatimque SMG 13 acciperat Ll 14 legerat C 15 eum] eumque 8, (q' 8. l.) G 22 idolatrie L idolatrieritue M1 24 aut gratias egerunt ow. C 26 dicentes eni (ent a. l. add. m. 2) L se esse Cb )
Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata, quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis inpiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt et malunt miseri [*](8 Luc. 12, 49 9 cf. Ps. 18, 6 16 Act. 10, 13 ) [*](2 uoluchrum C quadrupedium C 4 etiam quam SlG 6 sotietas C 7 sotietatem C ignS L comburit L 8 euangelio C 12 male LSG 13 humiliatur (li 8. Z. a tn. 2) S aqua (■— add. tn. 2) L aqua eSltfG 14 predicatores C baptisma 80 baptismo (0 corr. ee a) M menbra C 17 si macta et manduca om. LSGMb bibe (corr. 1». 2 ex uiue) L 19 absorbera L absortus L 21 calumpniantur C heretici LCSG 24 ommutescere LM1 omlimitescere C commutescere SG 25 opilantur SG profocato LSGM1 prefocato (e s. I.) 3P prouocato b 26 misitent Lx musitent L-SGMb )
Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere uel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: "non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo", dum tamen ea, quae diuinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa, quae figurate dicta uel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos [*](1 opturari LC 3 iam om. C 4 omnes LSG 5 quicquam (c s. Z. a m. 2) LC 9 figuratis (i.n mg. a m. 2) L pronuntient L pronuncient Cb 10 cytharis LSG 11 canorum (r corr. ex n) 8 12 cordę G, (, add. m. 2) L chordae (h 8. l. a m. 2) S chorde (h a. l.) M cętera C cythare L cytha.rę CSG 13 uincerentur S] GM 15 que G 16 diliguntur Ll 17 sonant (a in se mut. m. 2) C 18 sit] si C 20 narrationis Ll 22 propriae L proprie C 25 precipiuntur C 26 figuratę C 28 intellegantur LSGb )
Quid uero utilius atque salubrius pie legentibus uel audientibus illas sacras litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum et reprehensibiles ad cauendum proponerentur, uerum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum siue inde idem denuo correcti in uiam redeant siue inreuocabiles maneant, et rursus quaedam malorum mutationes et prouentus in bonum siue perseueraturi siue in pristina iterum relapsuri: ut neque iusti in superbiam securitate extollantur nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur ? at illa, quae neque ad imitandum neque ad cauendum facta hominum pertinent et tamen in sancta scriptura reperiuntur, aut ad illam conexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias ueniatur, aut eo ipso, quo uidentur superflua, satis admonent in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla uel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata iam quoque ipsis rebus inpletis auctoritatem diuinam fidelissima et praeclarissima ueritatis luce testantur, ut omnino [*](1 manicheis LCSG 4 nostros PCSGMLab nri (i a m. 2 8 ezp. os superscr.) L bone SG preceptis C 5 obęd.ientiae C 14 rephensibiles L 15 lapsus (s fin. 8. Z. add. m. 2) L lapsum Mb Aa i//tidem M id e b 17 prouectus C 22 repperiuntur V 24 ammonent LiSMG 25 queri C mystice L 28 tidhlissima L 29 luce C )
Numquidnam ergo, si quisquam legens factum Dauid, cuius eum domino arguente ac minante paenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa scriptura culpanda est? ac non tanto seuerius ille damnandus, quanto potius ad se uulnerandum aut occidendum abuti uoluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? quia enim homines in peccatum lapsi uel superbia neglegunt paenitentiae medicinam uel recipiendae salutis ueniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto uiro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi, qui sani sunt, saucientur. neque enim medicinae uitium est, si uel insani se ipsos uel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.