Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis [*]( 3 Ps. 4, Õ 5 CoL 3, 5 28 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 uiciorum L 2 talium insecutionum (insecutionum m. 3 in mg. adscr.) Pb talia (a fin. s. l. a m. 1) L 8 nos seuire C 5 menbra C membra (in marg. m. 2 add.) L 6 luxoriam L 7 concvpiscentiam (v 8. o a m. 1) L 9 sibi (bi s. l.) M si L 10 ign6 C minutatimque SMG 13 acciperat Ll 14 legerat C 15 eum] eumque 8, (q' 8. l.) G 22 idolatrie L idolatrieritue M1 24 aut gratias egerunt ow. C 26 dicentes eni (ent a. l. add. m. 2) L se esse Cb )

700
dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ex hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne conburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca, quare non etiam: concide et bibe ? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.

Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata, quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis inpiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt et malunt miseri [*](8 Luc. 12, 49 9 cf. Ps. 18, 6 16 Act. 10, 13 ) [*](2 uoluchrum C quadrupedium C 4 etiam quam SlG 6 sotietas C 7 sotietatem C ignS L comburit L 8 euangelio C 12 male LSG 13 humiliatur (li 8. Z. a tn. 2) S aqua (■— add. tn. 2) L aqua eSltfG 14 predicatores C baptisma 80 baptismo (0 corr. ee a) M menbra C 17 si macta et manduca om. LSGMb bibe (corr. 1». 2 ex uiue) L 19 absorbera L absortus L 21 calumpniantur C heretici LCSG 24 ommutescere LM1 omlimitescere C commutescere SG 25 opilantur SG profocato LSGM1 prefocato (e s. I.) 3P prouocato b 26 misitent Lx musitent L-SGMb )

701
manifestatione eius suas fauces obturari quam suauitate pectus inpleri! Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt,. ut esset, ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus. est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum aut, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit, unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.