Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis [*]( 3 Ps. 4, Õ 5 CoL 3, 5 28 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 uiciorum L 2 talium insecutionum (insecutionum m. 3 in mg. adscr.) Pb talia (a fin. s. l. a m. 1) L 8 nos seuire C 5 menbra C membra (in marg. m. 2 add.) L 6 luxoriam L 7 concvpiscentiam (v 8. o a m. 1) L 9 sibi (bi s. l.) M si L 10 ign6 C minutatimque SMG 13 acciperat Ll 14 legerat C 15 eum] eumque 8, (q' 8. l.) G 22 idolatrie L idolatrieritue M1 24 aut gratias egerunt ow. C 26 dicentes eni (ent a. l. add. m. 2) L se esse Cb )

700
dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ex hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne conburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca, quare non etiam: concide et bibe ? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.