Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod uero expoliauit Aegyptios iussu domini dei sui, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefigurauerit, iam in quibusdam libris, quos de doctrina christiana praenotaui, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse, quod auro et argento et ueste Aegyptiorum significatae sint quaedam [*](15 cf. Ex. 2, 12 22 cf. Matth. 7, 24 sqq. 23 cf. Ex. 3, 22;- 11, 2; 12, 35 sq. 25 de doctr. chr. 2, 40 ) [*]( 3 inprudentissime SG aliqui C 4 requirebat diligentioris C 5 (et 17) aecclesiam C 6 prostitutionem L 7 posset] non posset S, (non 8. I.) G poscit b 9 immoramur (mur 8. I. a m. 1) 8 12 cuius C 16 presentiam C stabilem L 19 suam om. b 20 cędat C 22 domo S domos (o corr. ex u) G 23 sui om. C 24 prefigurauerit C 26 prenotaui C pnotaui Ll 27 pr. et om. LC significate L )

698
doctrinae , quae in ipsa consuetudine gentium non inutili studio discantur. sed siue hoc significet siue illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tamquam uasa aurea et argentea cum suis utique corporibus — quod uestes significant — adiungunt se populo dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur: siue hoc ergo siue illud siue aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis, qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.