Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod enim fratrem defendens occidit Aegyptium, cuiuis facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a domino Christo nobis defensis occidi. quod uero in arena obruit interemptum, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. unde ecclesiam dominus super petram aedificat et eos, qui audiunt uerbum eius et faciunt, conparat prudenti uiro, qui aedificat domum suam super petram, ne temptationibus cedat et corruat; illos autem, qui audiunt et non faciunt, conparat stulto aedificanti super arenam, cuius temptata domus ruina fit magna.

Quod uero expoliauit Aegyptios iussu domini dei sui, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefigurauerit, iam in quibusdam libris, quos de doctrina christiana praenotaui, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse, quod auro et argento et ueste Aegyptiorum significatae sint quaedam [*](15 cf. Ex. 2, 12 22 cf. Matth. 7, 24 sqq. 23 cf. Ex. 3, 22;- 11, 2; 12, 35 sq. 25 de doctr. chr. 2, 40 ) [*]( 3 inprudentissime SG aliqui C 4 requirebat diligentioris C 5 (et 17) aecclesiam C 6 prostitutionem L 7 posset] non posset S, (non 8. I.) G poscit b 9 immoramur (mur 8. I. a m. 1) 8 12 cuius C 16 presentiam C stabilem L 19 suam om. b 20 cędat C 22 domo S domos (o corr. ex u) G 23 sui om. C 24 prefigurauerit C 26 prenotaui C pnotaui Ll 27 pr. et om. LC significate L )

698
doctrinae , quae in ipsa consuetudine gentium non inutili studio discantur. sed siue hoc significet siue illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tamquam uasa aurea et argentea cum suis utique corporibus — quod uestes significant — adiungunt se populo dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur: siue hoc ergo siue illud siue aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis, qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.

Iam porro de bellis, quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. satis ergo sit, quod de illo bello gesto cum Amalech iam superius in hoc ipso opere. quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio uidebatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. nunc illud uideamus, in quo crudelitatis uitium solent obicere Moysi uel inimici harum litterarum uel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret, quod crudelia multa et mandarit et fecerit. sed quia noui, quid maxime et inuidiose iactare consueuerint, ideo ipse hoc commemoraui superiusque defendi. ne quicquam in eo facto esse criminis uel ipsi Manichaei. qui corrigi uellent, uel quisquam alius inperitorum aut inpiorum putaret. nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit, requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricauerunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi. facile est, ut [*](12 cf. Ex. 17, 8 sqq. 26 cf. Ex. 32 ) [*]( 1 consuetudi (in fin. lin; i post add.) C 8 prsetiosae L praeciosae S praetiosae GM 4 utique] itaque Ll utique (corr. ex itaque a m. 1) C 5 ut om. b 8 piae S prenuntiatione C 14 premitteret C 16 uicium CL 17 expertes (corr. ex expartes) C 18 expresso GS expresse (ei 8. l.) M quod om. LSG mandaret LtМ1 19 quid (s, I. m. 2) L maxima. L1 inuidiosae L 20 consueuerit b ipse (e in ras. a m. 2) S ipso MlG ipsft M2 superiusque] superius SG 21 nec C manichei LC 23 putarent LSMGb 26 interimi (i med. ex e m. 1) L intellsegatur L )

699
intellegatur hominum illorum interemptionem significare uitiorum talium, qualibus illi ad eandem idolatriam defluxerunt. in talia quippe uitia saeuire nos iubet psalmus, cum dicit: irascimini et nolite peccare. in talia uitia saeuire nos iubet apostolus, cum dicit: mortificate membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus.

Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis [*]( 3 Ps. 4, Õ 5 CoL 3, 5 28 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 uiciorum L 2 talium insecutionum (insecutionum m. 3 in mg. adscr.) Pb talia (a fin. s. l. a m. 1) L 8 nos seuire C 5 menbra C membra (in marg. m. 2 add.) L 6 luxoriam L 7 concvpiscentiam (v 8. o a m. 1) L 9 sibi (bi s. l.) M si L 10 ign6 C minutatimque SMG 13 acciperat Ll 14 legerat C 15 eum] eumque 8, (q' 8. l.) G 22 idolatrie L idolatrieritue M1 24 aut gratias egerunt ow. C 26 dicentes eni (ent a. l. add. m. 2) L se esse Cb )

700
dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ex hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne conburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca, quare non etiam: concide et bibe ? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.