Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De Osee autem propheta non a me opus est dici. quid illa iussio factumue significet, quod dixit dominus ad Osee: uade et accipe tibi uxorem fornicationis et fac filios de fornicatione, cum satis hoc ipsa scriptura demonstret, unde et quare sit dictum. sequitur enim: quoniam fornicans fornicabitur terra a domino. et abiit et accepit Gomer filiam Debeleim; et concepit et peperit ei filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius Iezrahel, quoniam adhuc modicum, et uisitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda et quiescere faciam et auertam regnum domus Israhel. et erit. in illa die conteram arcum Israhel in ualle Iezrahel. et concepit adhuc et peperit filiam. et dixit ei dominus: uoca nomen eius "absque misericordia," quia non addam ultra misereri Israhel, sed obliuione obliuiscar eorum; et domui Iuda miserebor et saluabo eos in domino deo suo, et non saluabo eos in arcu et in gladio et in bello et in equis et in equitibus. et ablactauit eam, quae erat absque misericordia, et concepit et peperit filium. et dixit ei dominus: uoca nomen e ius" non populus meus," quia uos non [*](3 cf. Matth. 3, 12; 13, 30 11 Os. 1, 2; 2, 1 ) [*]( 1 unitatem LSG unitate (m er.) M sicut] sic C 2 segitis M 9 osee L 11 oseae L oseę C fornicationis] fornication? (ttid. w. 2 corr.) C 16 debelS C debelein SMG debelaim b 16 ei om. C 17 iezahel C 18 isrt LCM israhel GS1 iuda L indam C iuda SMG 20 uallem C iezahel C 26 equis C )

695
populus meus. et ego non ero uester deus. et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, dicetur eis, filii dei uiui. et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. dicite fratribus uestris "populus meus" et sorori uestrae "misericordiam consecuta." cum ergo iussi et facti huius figuram ipse dominus per eandem scripturam euidenter aperiat cumque apostolicae litterae hanc prophetiam conpletam in noui testamenti praedicatione testentur: quis est, qui audeat dicere non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et prophetam fecisse ipse in sanctis litteris qui iussit exponit? ait enim apostolus Paulus: ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam; quos et uocauit nos, non solum ex Iudaeis, uerum etiam ex gentibus . sicut et Osee dicit: uocabo "non plebem meam plebem meam" et "non dilectam dilectam" et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, ibi uocabuntur filii dei uiui. hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. unde et Petrus scribens ad gentes propheta quidem ipso non nominato prophetiam tamen eius uerbis suis inserit dicens: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quo uirtutes eius adnuntietis, qui de tenebris uos uocauit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus dei; quorum aliquando non misertus est. nunc autem miseretur. hinc euidenter adparet, quod [*](15 Rom. 9, 23 sqq. 25 I Petro 2, 9 sq. ) [*]( 1 deus] deus (8. I. m. 2) M; om. COSb 6 ponet L 7 iezahel C 9 consecutae C 12 est om. SG 17 gloria C 18 iudeis C oseae L 20 sec. dilectam om. Z1 26 quo] ut b 27 qui (i sup. o a m. 1) L ammirabile LSG M . )
696
per prophetam dictum est: et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur, et quod consequenter adiunctum est: et erit in loco, ubi dictum est eis "non populus meus uos," dicetur eis, filii dei uiui, non omnino de illo Israhel esse dictum, qui est secundum carnem. sed de illo. de quo apostolus gentibus dicit: uos ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. sed quoniam et de illa Iudaea multi crediderunt et credituri sunt — nam inde erant et apostoli, inde tot milia, quae in Hierusalem apostolis sociata sunt, inde ecclesiae, de quibus ad Galatas dicit: eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae. quae sunt in Christo, unde et lapidem angularem in psalmis appellatum dominum sic interpretatur. quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis uidelicet et praeputii, ut duos conderet in se unum nouum hominem, faciens pacem, et conmutaret utrosque in uno corpore deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso, et ueniens euangelizaret pacem his, qui longe, et his, qui prope, id est gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum — merito et iste propheta filios Iuda ponens pro Iudaeis et filios Israhel pro gentibus, et congregabuntur, inquit. filii Iudae et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra. huic itaque prophetiae tam mani- . feste ipso rerum effectu declaratae quisquis contradicit, non [*](1 Gal. 3, 29 11 cf. Act. 2, 14; 4, 4 12 Gal. 1, 22 14 cf PB. 117, 22 16 Ephes. 2, 11 sqq. ) [*]( 2 harena (h 8. l. m. 1) L 8 estis om. b 9 iudg L iudae SG iudaei Mb 10 qngm (. add. et m e.rp. m. 2) L que (m er.) M 11 secclesiae C galathas C 12 facig C iudg L1 iudeae CSG 14 interptatur CSG 15 praepucii S 16 in unum Cb 17 communicaret S commuj,nitaret G 18 inimicicias SG 19 auangelizaret C euangelizare b iis (bis) b 20 6st (st 8. I. add. m. 2) L iudeis C 25 manifeste 8 26 effecto MLX )
697
solum propheticis, uerum etiam apostolicis litteris nec solum quibuslibet litteris, uerum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis inpudentissime contradicit. aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam in habitu mulieris illius, quae Thamar appellata est, posset agnosci; hic autem cum ipsa scriptura se aperiat cumque apostolorum consonantibus litteris inlustretur, quid hic ulterius inmoramur ac non iam uidemus, quod restat de famulo dei Moyse, quid etiam ipsa significent, quae Faustus obiecit?

Quod enim fratrem defendens occidit Aegyptium, cuiuis facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a domino Christo nobis defensis occidi. quod uero in arena obruit interemptum, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. unde ecclesiam dominus super petram aedificat et eos, qui audiunt uerbum eius et faciunt, conparat prudenti uiro, qui aedificat domum suam super petram, ne temptationibus cedat et corruat; illos autem, qui audiunt et non faciunt, conparat stulto aedificanti super arenam, cuius temptata domus ruina fit magna.