Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repromissum est. [*]( 16 cf. -Luc. 23, 12 19 Ioh. 19, 15 26 Gen. 49, 10 ) [*](1 (et 17, 21) iudeonim C caperunt C 4 & («. I. m. 1) C sela (corr. ex selo m. 2) Mb õ interptatur C 7 pertinent (r 8. 1. a m. 1) L 9 ceperat LC tribu (u add.) L 12 ffdere C coherebat C 14 thetarchae (alt. h s. I.) LSM thetarcae G 17 mistico L 18 iudei C publicę C aduersum SGM 19 neque enim b 21 propriae L 22 hunc Z.1 huic C advlarent (v sup. 0 a m. 1) LM adolarent SG 24 saluatori (i ex e) S 27 repromissum] repositum C )

689
et ipse expectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica — unde christi uocabantur — unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exultationis prae participibus suis. natus est enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur "deficiens." iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites "testimonium in aqua." cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur "fratris. mei uisio." uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit, quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit [*]( 5 cf. Dan. 9, 24 sqq. cf. Ps. 44, 8 6 cf. Matth. 2, 1 7 cf. Luc. 23, 7 . 46 8 cf. Matth. 15, 24 16 cf. Ioh. 5, 36 21 cf. Ioh. 1, 16 22 cf. Matth. 11, 11 24 cf. Matth. 18, 17 ) [*]( 1 est expectatio SMG quoque] quippe b 2 mistica L 8 unctio (o sup. a) S 5 pre C 6 maioris herodis C herodis (e in i o m. 2) L 7 thaarcia L tetarchia CS thetarchia (exp. et h s. l. a m. 2) G thetarchia (post. h s. I. a m. 2) M 8 que C 10 deficerat L 11 iudeorum C 12 odolamite SG odolamitae Lb odollamitae (pr. 1 . I.) M 13 hiras b interptatur C odolam SG odolamites L 16 testimonifl L hiras b 19 habrahae C helisabeth C 20 sue C 22 exurrexit C 23 prenuntiantibus C ) [*]( XXV. Aag leet. S. ) [*]( 44 )
690
ex utero, agnouit perfectius ex columba et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes essent uelut grex detonsarum.

Iam Thamar habitum mutet; nam et "commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit. sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine "confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est. typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae. sedens cum hoc habitu ad portam Aenan uel Enaim, quod interpretatur "fontes." cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. accepit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et [*]( 1 cf. Luc. 1, 44 2 cf. Luc. 3, 21 sq. 5 cf. Cant. 4, 2 9 cf. Matth. 26, 75 12 Luc. 24, 46 sq. 21 cf. Ps. 17, 44 24 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 perfectius (i 8. l. a m. 2) L 2 odolamites LSG odollamites (pr. 1 8. I.) M 3 tondendas (0 ex u) L exhonerandas C 4 secclesiae O. laudate L 7 interptatur SG 8 amaritudinis om. C 9 in - illius SO iudas (s paene er.) SC iuda LGM 11 presignetur C O aacclesia C 18 predicari C 14 poenitentiam S p$enitentiam G 16 Tjppfl C 17 euocate L 18 habittt L portę L porca*« M'l aenMi G L Ml fnan C enan M2 b ęnaim C enaim LSGMb 21 fętatur SG 22 monilae LM monilge G 23 iufltificatiofi L 24 praedistinauit LlSG predestinauit C )

691
quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitam tamquam increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio, quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ludas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis, glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.

Nunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit, quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur "manu fortis" siue "desiderabilis:" et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: ueniet desideratus omnibus gentibus? Bersabee interpretatur "puteus satietatis" siue "puteus septimus;" quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id, quod dicere [*](5 Matth. 3, 7 18 cf. H Reg. 11 22 cf. Apoc. 5, 5 23 Agg. 2, 7 ) [*]( 3 hedus (bis) L 4 odolamitam SG odollamitem CM 6 mutauit 8. l. m. 2 C 7 publicatis (m. 3 ex publicis) Pb munilis L 9 hodieque (h s. I.) SM hodiequae L 10 habrahae C 13 fatebantur Z1 etnucleatius C menbratim C 16 diligentia (li ex le a wt. 1) L 19 possum// (us er.) SG possumus LM 20 prefigurauerit C 21 interpraaatur L 22 qui (d er.) L quis (s ex d) G th fortior LMGSb 24 bersabeae LSG Befsabee C 25 qualibet L 26 interpretatione SG interptationum C ) [*]( 44* )

692
intendimus, adsumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur puteus aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad XLVIIII autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus, in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis huius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprio copuletur. Uria namque interpretatur "lux mea dei." Chetteus autem "abscisus," siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: "lux mea dei est. " ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerumtamen ille desiderabilis [*]( 2 Cant. 4, 15 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 7 cf. Tob. 2, 70 9 Ephes. 4, 2 sq. 12 Ioh. 4, 14 17 cf. Ephes. 5, 27 19 cf. Ioh. 8. 44 22 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 adsomamus C' 3* septinarii L 4 signification L 5 decęlo C 7 quadraginta nonem GM . septem b 8 ratiofi L illa apostolica C 10 unitate L 11 spirituali C secclesia C 18 quem] uriam • quam SG habuerit] biberit M 14 Iam S* 15 huius] sui CSMG interptatioii L cuius M 17 aecclesia. (pr. c s. I. a m. I) C 18 urias b chetteus LSG hettheus C chettaeus M cetheus b autem om. SMG 25 penitendo L ueruntamen C )
693
omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia post ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non extinguamus; amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.

Iam de Salomone quid dicam ? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas - de gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est, quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. adparet enim in persona huius Salomonis mira et excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam [*]( 12 cf. m Reg. 11 ) [*]( 1 secclesiam (pr. c 8. l. a m. I) C lauantem (u corr. ex b) Lilt 2 seculi C 3 spirituali C contemplatione (Ai er.) L 4 inchoata (h s. l. a m. 2) LMG noticia C panitus C 5 copulauit conubio C 12 paenitentia 81 13 indulgentia (in in ras; dulg. ex diligentia m. 2 corr.) L 14 saltim L allegoria L 15 subuersio ed. Maurina 16 acclesias C 17 absurda L intelligi C ille CS 20 coniectari GLMSb 23 et pr. om. Cb mira... (et er.) M 25 secclesia C saetulo L 26 secclesiae C 27 secclesiae (pr. c s. I. a m. 1) C )

694
in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea, ut in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. si quid hinc sane his, quae de illo scripta sunt, diligentius pertractatis siue mihi siue hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta senes contextionis inpediat.