Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De Salomone autem quid dicam, nisi quia grauius ipsius fidelis et sanctae scripturae testimonio redarguitur quam petulantibus et nugacibus Fausti conuiciis? illa enim de illo et quid boni prius habuisset et quid mali faciendo bonum, in quo primum fuerat, reliquisset, ueraciter fideliterque locuta est; iste autem oculis clausis uel potius extinctis non quo lumine manifestante ducebatur, ibat, sed quo maliuolentia praecipitante ferebatur, inruebat. hoc ipso enim magis insinuauerunt sancti libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti uiri plures uxores, quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit. inprobatus est et reprehensus his uerbis, ut appellaretur amator mulierum et inde ad profundum idolatriae lapsus atque demersus eadem ueritate personam nullius acceptante proderetur.

Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putauit scripturas ueteris testamenti esse culpandas, [*](18 cf. IH Reg. 3; 11; Eccl. 47 ) [*]( 1 clementiae. L christiane L 4 inpudice L 5 commutate LC 7 loqueremur SG 8 manicheorum LC 10 grauide LC 14 sancte L 15 conuitiis C 17 relinquisset SGM religqmsset (exp. m. 2) L 20 insinuauerint C 24 rephensus L 26 ueritatem (exp. tll. 2) L accppit ante L 28 pertractatis (ta s. l. a m. 1) C )

684
redditoque suo cuique sermone congruo, quo uel defensi sunt homines dei aduersus haereticorum carnaliumque calunmias uel reprehensis hominibus tamen scriptura laudabilis uenerabilisque monstrata est, uideamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemorauit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se deus ita dici uoluit, tamquam solorum esset deus. qui deus est uniuersae creaturae, non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia nouerat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem, et quia in eis tribus patribus quodam modo consummauit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt non solum in libertatem. sicut per Saram et Rebeccam et Liam et Rachel, uerum etiam in seruitutem, sicut per eandem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: eris seruus fratris tui, et per ancillas non solum in seruitutem, sicut per Agar, uerum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham. ita enim et in populo dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi, quibus dicitur "imitatores mei estote sicut et ego Christi," uerum etiam in damnabilem seruitutem, sicut per Philippum Simon et per carnales seruos nascuntur non solum in damnabilem seruitutem, qui eos imitantur, uerum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: quae dicunt, facite; quae [*](8 cf. Ex. 3, 5 15 cf. Gen. 21, 1 sq.; 25, 21 cf. Gen. 29; 30 17 Gen. 27, 40 18 cf. Gen. 16, 15 19 cf; Gen. 80 22 I Cor. 4. 16 23 cf. Act. 8, 13 26 Matth. 23, 3 ) [*]( 1 sermone (-ł sup. n er. et e s. l. add. m. 2) L 2 hereticorum LCS 3 rephensis L 7 ///praenuntient L isaac C 9 creature C 11 perfecta. CSG perfecųe L2 perfectae summaeque M precipuamque C 15 sarram LG sarram S 16 eandem (n 8. I. add. M. 2) L rebeccham M 18 seruitute C 19 libertate C ba.li\ L enim] etiam SG 20 liberos] libros LtBG uiros X2 21 quemammodum SG 23 philippum (li 8. I.) S phylippum LC 24 dampnabilem C )
685
autem faciunt, facere nolite. hoc magnum sacramentum quisquis in dei populo prudenter agnouerit, unitatem spiritus in uinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. fecimus hoc et de Loth, quid eius laudandum, quid culpandum scriptura narrauerit, quid intellegendum de tota illa re gesta significauerit, demonstrantes.

Sequitur. ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam paruae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut. quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei — sicut in praecedenti sermone iam diximus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum — ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, uerum etiam et mala facta nar- . rantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas, cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret, sicut nec ludas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eandem salutem hominum pertineret. porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum, si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malo facto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu [*]( 6 cf. Gen. 19 8 cf. Gen. 38 15 1. XXII 48 28 Ioh. 5, 46 ) [*]( 2 unitatis 81 unitatis GM unitatSs (s exp. et virg. add. m. 2) L 3 coherendo C 9 preloquendum C quenquam C prauae CMS* 10 homintl (tl Stfp. e a m. 1) L 17 hominum bona C 19 futvrorum (v awp. 0 a m. 1) L )

686
disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret a praesignatione rerum. quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere. utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos ? uerumtamen, si non scripturam. sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magis interest, bonane an mala sint. quae autem ad significandum scribuntur siue dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemue mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. sicut enim Caiphas in euangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa uerba, si in eis uoluntatem dicentis adtendas, quibus agebat, ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant._ quando ait: expedit, ut unus moriatur et non tota gens pereat, dictumque de illo est: hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetauit, quia oportebat legum mori pro gente: ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significauit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significauit. hoc autem, quod necessario praeloquendum putaui, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera ualeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est. [*]( 19 loh. 11, 50 sq. ) [*]( 2 ad presignationS C a praesignationS L 6 repperiam SG repperiam (exp. m. 2) L 8 uidėrem C rephenderem L20 rephenderim Ll 10 magni Cb 11 dicuntur (i corr. ex u) S 12 rephensionemue LC 13 qua de C qua de L 14 euangelio C 17 attendas L iniusta C 21 pontifex (n ex m) L 24 ipse SG 27 <,ętera C 28 a (s. l. m. f) CJJ )

687

In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur. merito nomen eius "amaritudo" interpretatur; ipsa enim domino fellis poculum dedit. duo autem genera principum, qui non recte operabantur in plebe, unum eorum, qui oberant, alterum eorum, qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae, quorum unus erat malignus uel saeuus ante dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et, si quid boni habent in hac terrena ' uita, perdentium tamquam in terram fundentium. et quoniam in malo prior est, qui nocet, quam ille, qui non prodest, ideo maior dicitur malignus ille et sequens, qui fundebat in terram. nomen quoque maioris, qui uocabatur Er, interpretatur "pellicius," qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. sequentis autem nomen, qui uocabatur Aunan, interpretatur "maeror eorum." quorum ? nisi quibus nihil prodest, cum habeat, unde prodesse possit atque id perdat in terra. maius porro malum est ablatae uitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. deus tamen ambos occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. tertius uero filius Iudae, quod illi mulieri non iungitur, significat tempus. [*]( 4 cf. Matth. 27, 34 5 Gen. 38, 7 17 cf. Gen. 3, 21 ) [*]( 1 ego C plebs (b ex p) C 2 iudeorum C 3 (et, 15) interpraaatur L interptatur CSG 4 poculum (c in ras.) L 6 significabantur b 7 seuns L 8 alter (r in ras.) S 11 prestare LC 12 terra L 14 dicitur ille C ille om. C ille & S ille & (in marg illex) G sequens] seuiens b 15 er LCSG her (h s. l. a m. 2) Mb 16 poena LSG pena C 17 autem om. L 18 aunan Eug. autnam LSG autnan 1 onas (t onas 8. I. a m. 3) P onae b auna C autnam (x paene er.) M interprsetatur L meror LC 19 habeant (n 8. l.) LJkP possint (n s. I. a m. 2) M 20 perdant (n s. l.) LM2 maivs (v s. l.) M 21 adivtae (d et v 8. 1. a m. 2) L p.diutae (d 8. I. a m. 2) M 22 meror LC )

688
ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur "dimissio eius." non pertinent sane ad hanc significationem uiri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad nouum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis Dauid fuit. eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere. non est conputandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur: quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordauit. isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes aduersus Christum: nos non habemus regem nisi Caesarem. neque hoc uerum nisi illa uniuersali dominatione Romanorum ; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali uoce damnarunt.

Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repromissum est. [*]( 16 cf. -Luc. 23, 12 19 Ioh. 19, 15 26 Gen. 49, 10 ) [*](1 (et 17, 21) iudeonim C caperunt C 4 & («. I. m. 1) C sela (corr. ex selo m. 2) Mb õ interptatur C 7 pertinent (r 8. 1. a m. 1) L 9 ceperat LC tribu (u add.) L 12 ffdere C coherebat C 14 thetarchae (alt. h s. I.) LSM thetarcae G 17 mistico L 18 iudei C publicę C aduersum SGM 19 neque enim b 21 propriae L 22 hunc Z.1 huic C advlarent (v sup. 0 a m. 1) LM adolarent SG 24 saluatori (i ex e) S 27 repromissum] repositum C )

689
et ipse expectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica — unde christi uocabantur — unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exultationis prae participibus suis. natus est enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur "deficiens." iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites "testimonium in aqua." cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur "fratris. mei uisio." uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit, quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit [*]( 5 cf. Dan. 9, 24 sqq. cf. Ps. 44, 8 6 cf. Matth. 2, 1 7 cf. Luc. 23, 7 . 46 8 cf. Matth. 15, 24 16 cf. Ioh. 5, 36 21 cf. Ioh. 1, 16 22 cf. Matth. 11, 11 24 cf. Matth. 18, 17 ) [*]( 1 est expectatio SMG quoque] quippe b 2 mistica L 8 unctio (o sup. a) S 5 pre C 6 maioris herodis C herodis (e in i o m. 2) L 7 thaarcia L tetarchia CS thetarchia (exp. et h s. l. a m. 2) G thetarchia (post. h s. I. a m. 2) M 8 que C 10 deficerat L 11 iudeorum C 12 odolamite SG odolamitae Lb odollamitae (pr. 1 . I.) M 13 hiras b interptatur C odolam SG odolamites L 16 testimonifl L hiras b 19 habrahae C helisabeth C 20 sue C 22 exurrexit C 23 prenuntiantibus C ) [*]( XXV. Aag leet. S. ) [*]( 44 )
690
ex utero, agnouit perfectius ex columba et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes essent uelut grex detonsarum.

Iam Thamar habitum mutet; nam et "commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit. sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine "confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est. typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae. sedens cum hoc habitu ad portam Aenan uel Enaim, quod interpretatur "fontes." cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. accepit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et [*]( 1 cf. Luc. 1, 44 2 cf. Luc. 3, 21 sq. 5 cf. Cant. 4, 2 9 cf. Matth. 26, 75 12 Luc. 24, 46 sq. 21 cf. Ps. 17, 44 24 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 perfectius (i 8. l. a m. 2) L 2 odolamites LSG odollamites (pr. 1 8. I.) M 3 tondendas (0 ex u) L exhonerandas C 4 secclesiae O. laudate L 7 interptatur SG 8 amaritudinis om. C 9 in - illius SO iudas (s paene er.) SC iuda LGM 11 presignetur C O aacclesia C 18 predicari C 14 poenitentiam S p$enitentiam G 16 Tjppfl C 17 euocate L 18 habittt L portę L porca*« M'l aenMi G L Ml fnan C enan M2 b ęnaim C enaim LSGMb 21 fętatur SG 22 monilae LM monilge G 23 iufltificatiofi L 24 praedistinauit LlSG predestinauit C )

691
quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitam tamquam increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio, quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ludas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis, glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.

Nunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit, quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur "manu fortis" siue "desiderabilis:" et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: ueniet desideratus omnibus gentibus? Bersabee interpretatur "puteus satietatis" siue "puteus septimus;" quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id, quod dicere [*](5 Matth. 3, 7 18 cf. H Reg. 11 22 cf. Apoc. 5, 5 23 Agg. 2, 7 ) [*]( 3 hedus (bis) L 4 odolamitam SG odollamitem CM 6 mutauit 8. l. m. 2 C 7 publicatis (m. 3 ex publicis) Pb munilis L 9 hodieque (h s. I.) SM hodiequae L 10 habrahae C 13 fatebantur Z1 etnucleatius C menbratim C 16 diligentia (li ex le a wt. 1) L 19 possum// (us er.) SG possumus LM 20 prefigurauerit C 21 interpraaatur L 22 qui (d er.) L quis (s ex d) G th fortior LMGSb 24 bersabeae LSG Befsabee C 25 qualibet L 26 interpretatione SG interptationum C ) [*]( 44* )

692
intendimus, adsumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur puteus aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad XLVIIII autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus, in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis huius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprio copuletur. Uria namque interpretatur "lux mea dei." Chetteus autem "abscisus," siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: "lux mea dei est. " ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerumtamen ille desiderabilis [*]( 2 Cant. 4, 15 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 7 cf. Tob. 2, 70 9 Ephes. 4, 2 sq. 12 Ioh. 4, 14 17 cf. Ephes. 5, 27 19 cf. Ioh. 8. 44 22 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 adsomamus C' 3* septinarii L 4 signification L 5 decęlo C 7 quadraginta nonem GM . septem b 8 ratiofi L illa apostolica C 10 unitate L 11 spirituali C secclesia C 18 quem] uriam • quam SG habuerit] biberit M 14 Iam S* 15 huius] sui CSMG interptatioii L cuius M 17 aecclesia. (pr. c s. I. a m. I) C 18 urias b chetteus LSG hettheus C chettaeus M cetheus b autem om. SMG 25 penitendo L ueruntamen C )
693
omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia post ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non extinguamus; amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.

Iam de Salomone quid dicam ? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas - de gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est, quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. adparet enim in persona huius Salomonis mira et excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam [*]( 12 cf. m Reg. 11 ) [*]( 1 secclesiam (pr. c 8. l. a m. I) C lauantem (u corr. ex b) Lilt 2 seculi C 3 spirituali C contemplatione (Ai er.) L 4 inchoata (h s. l. a m. 2) LMG noticia C panitus C 5 copulauit conubio C 12 paenitentia 81 13 indulgentia (in in ras; dulg. ex diligentia m. 2 corr.) L 14 saltim L allegoria L 15 subuersio ed. Maurina 16 acclesias C 17 absurda L intelligi C ille CS 20 coniectari GLMSb 23 et pr. om. Cb mira... (et er.) M 25 secclesia C saetulo L 26 secclesiae C 27 secclesiae (pr. c s. I. a m. 1) C )

694
in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea, ut in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. si quid hinc sane his, quae de illo scripta sunt, diligentius pertractatis siue mihi siue hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta senes contextionis inpediat.

De Osee autem propheta non a me opus est dici. quid illa iussio factumue significet, quod dixit dominus ad Osee: uade et accipe tibi uxorem fornicationis et fac filios de fornicatione, cum satis hoc ipsa scriptura demonstret, unde et quare sit dictum. sequitur enim: quoniam fornicans fornicabitur terra a domino. et abiit et accepit Gomer filiam Debeleim; et concepit et peperit ei filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius Iezrahel, quoniam adhuc modicum, et uisitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda et quiescere faciam et auertam regnum domus Israhel. et erit. in illa die conteram arcum Israhel in ualle Iezrahel. et concepit adhuc et peperit filiam. et dixit ei dominus: uoca nomen eius "absque misericordia," quia non addam ultra misereri Israhel, sed obliuione obliuiscar eorum; et domui Iuda miserebor et saluabo eos in domino deo suo, et non saluabo eos in arcu et in gladio et in bello et in equis et in equitibus. et ablactauit eam, quae erat absque misericordia, et concepit et peperit filium. et dixit ei dominus: uoca nomen e ius" non populus meus," quia uos non [*](3 cf. Matth. 3, 12; 13, 30 11 Os. 1, 2; 2, 1 ) [*]( 1 unitatem LSG unitate (m er.) M sicut] sic C 2 segitis M 9 osee L 11 oseae L oseę C fornicationis] fornication? (ttid. w. 2 corr.) C 16 debelS C debelein SMG debelaim b 16 ei om. C 17 iezahel C 18 isrt LCM israhel GS1 iuda L indam C iuda SMG 20 uallem C iezahel C 26 equis C )

695
populus meus. et ego non ero uester deus. et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, dicetur eis, filii dei uiui. et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. dicite fratribus uestris "populus meus" et sorori uestrae "misericordiam consecuta." cum ergo iussi et facti huius figuram ipse dominus per eandem scripturam euidenter aperiat cumque apostolicae litterae hanc prophetiam conpletam in noui testamenti praedicatione testentur: quis est, qui audeat dicere non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et prophetam fecisse ipse in sanctis litteris qui iussit exponit? ait enim apostolus Paulus: ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam; quos et uocauit nos, non solum ex Iudaeis, uerum etiam ex gentibus . sicut et Osee dicit: uocabo "non plebem meam plebem meam" et "non dilectam dilectam" et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, ibi uocabuntur filii dei uiui. hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. unde et Petrus scribens ad gentes propheta quidem ipso non nominato prophetiam tamen eius uerbis suis inserit dicens: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quo uirtutes eius adnuntietis, qui de tenebris uos uocauit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus dei; quorum aliquando non misertus est. nunc autem miseretur. hinc euidenter adparet, quod [*](15 Rom. 9, 23 sqq. 25 I Petro 2, 9 sq. ) [*]( 1 deus] deus (8. I. m. 2) M; om. COSb 6 ponet L 7 iezahel C 9 consecutae C 12 est om. SG 17 gloria C 18 iudeis C oseae L 20 sec. dilectam om. Z1 26 quo] ut b 27 qui (i sup. o a m. 1) L ammirabile LSG M . )
696
per prophetam dictum est: et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur, et quod consequenter adiunctum est: et erit in loco, ubi dictum est eis "non populus meus uos," dicetur eis, filii dei uiui, non omnino de illo Israhel esse dictum, qui est secundum carnem. sed de illo. de quo apostolus gentibus dicit: uos ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. sed quoniam et de illa Iudaea multi crediderunt et credituri sunt — nam inde erant et apostoli, inde tot milia, quae in Hierusalem apostolis sociata sunt, inde ecclesiae, de quibus ad Galatas dicit: eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae. quae sunt in Christo, unde et lapidem angularem in psalmis appellatum dominum sic interpretatur. quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis uidelicet et praeputii, ut duos conderet in se unum nouum hominem, faciens pacem, et conmutaret utrosque in uno corpore deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso, et ueniens euangelizaret pacem his, qui longe, et his, qui prope, id est gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum — merito et iste propheta filios Iuda ponens pro Iudaeis et filios Israhel pro gentibus, et congregabuntur, inquit. filii Iudae et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra. huic itaque prophetiae tam mani- . feste ipso rerum effectu declaratae quisquis contradicit, non [*](1 Gal. 3, 29 11 cf. Act. 2, 14; 4, 4 12 Gal. 1, 22 14 cf PB. 117, 22 16 Ephes. 2, 11 sqq. ) [*]( 2 harena (h 8. l. m. 1) L 8 estis om. b 9 iudg L iudae SG iudaei Mb 10 qngm (. add. et m e.rp. m. 2) L que (m er.) M 11 secclesiae C galathas C 12 facig C iudg L1 iudeae CSG 14 interptatur CSG 15 praepucii S 16 in unum Cb 17 communicaret S commuj,nitaret G 18 inimicicias SG 19 auangelizaret C euangelizare b iis (bis) b 20 6st (st 8. I. add. m. 2) L iudeis C 25 manifeste 8 26 effecto MLX )
697
solum propheticis, uerum etiam apostolicis litteris nec solum quibuslibet litteris, uerum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis inpudentissime contradicit. aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam in habitu mulieris illius, quae Thamar appellata est, posset agnosci; hic autem cum ipsa scriptura se aperiat cumque apostolorum consonantibus litteris inlustretur, quid hic ulterius inmoramur ac non iam uidemus, quod restat de famulo dei Moyse, quid etiam ipsa significent, quae Faustus obiecit?

Quod enim fratrem defendens occidit Aegyptium, cuiuis facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a domino Christo nobis defensis occidi. quod uero in arena obruit interemptum, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. unde ecclesiam dominus super petram aedificat et eos, qui audiunt uerbum eius et faciunt, conparat prudenti uiro, qui aedificat domum suam super petram, ne temptationibus cedat et corruat; illos autem, qui audiunt et non faciunt, conparat stulto aedificanti super arenam, cuius temptata domus ruina fit magna.

Quod uero expoliauit Aegyptios iussu domini dei sui, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefigurauerit, iam in quibusdam libris, quos de doctrina christiana praenotaui, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse, quod auro et argento et ueste Aegyptiorum significatae sint quaedam [*](15 cf. Ex. 2, 12 22 cf. Matth. 7, 24 sqq. 23 cf. Ex. 3, 22;- 11, 2; 12, 35 sq. 25 de doctr. chr. 2, 40 ) [*]( 3 inprudentissime SG aliqui C 4 requirebat diligentioris C 5 (et 17) aecclesiam C 6 prostitutionem L 7 posset] non posset S, (non 8. I.) G poscit b 9 immoramur (mur 8. I. a m. 1) 8 12 cuius C 16 presentiam C stabilem L 19 suam om. b 20 cędat C 22 domo S domos (o corr. ex u) G 23 sui om. C 24 prefigurauerit C 26 prenotaui C pnotaui Ll 27 pr. et om. LC significate L )

698
doctrinae , quae in ipsa consuetudine gentium non inutili studio discantur. sed siue hoc significet siue illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tamquam uasa aurea et argentea cum suis utique corporibus — quod uestes significant — adiungunt se populo dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur: siue hoc ergo siue illud siue aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis, qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.

Iam porro de bellis, quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. satis ergo sit, quod de illo bello gesto cum Amalech iam superius in hoc ipso opere. quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio uidebatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. nunc illud uideamus, in quo crudelitatis uitium solent obicere Moysi uel inimici harum litterarum uel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret, quod crudelia multa et mandarit et fecerit. sed quia noui, quid maxime et inuidiose iactare consueuerint, ideo ipse hoc commemoraui superiusque defendi. ne quicquam in eo facto esse criminis uel ipsi Manichaei. qui corrigi uellent, uel quisquam alius inperitorum aut inpiorum putaret. nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit, requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricauerunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi. facile est, ut [*](12 cf. Ex. 17, 8 sqq. 26 cf. Ex. 32 ) [*]( 1 consuetudi (in fin. lin; i post add.) C 8 prsetiosae L praeciosae S praetiosae GM 4 utique] itaque Ll utique (corr. ex itaque a m. 1) C 5 ut om. b 8 piae S prenuntiatione C 14 premitteret C 16 uicium CL 17 expertes (corr. ex expartes) C 18 expresso GS expresse (ei 8. l.) M quod om. LSG mandaret LtМ1 19 quid (s, I. m. 2) L maxima. L1 inuidiosae L 20 consueuerit b ipse (e in ras. a m. 2) S ipso MlG ipsft M2 superiusque] superius SG 21 nec C manichei LC 23 putarent LSMGb 26 interimi (i med. ex e m. 1) L intellsegatur L )

699
intellegatur hominum illorum interemptionem significare uitiorum talium, qualibus illi ad eandem idolatriam defluxerunt. in talia quippe uitia saeuire nos iubet psalmus, cum dicit: irascimini et nolite peccare. in talia uitia saeuire nos iubet apostolus, cum dicit: mortificate membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus.

Sed quid sibi uelit, quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne conbureret minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicauit, si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis [*]( 3 Ps. 4, Õ 5 CoL 3, 5 28 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 uiciorum L 2 talium insecutionum (insecutionum m. 3 in mg. adscr.) Pb talia (a fin. s. l. a m. 1) L 8 nos seuire C 5 menbra C membra (in marg. m. 2 add.) L 6 luxoriam L 7 concvpiscentiam (v 8. o a m. 1) L 9 sibi (bi s. l.) M si L 10 ign6 C minutatimque SMG 13 acciperat Ll 14 legerat C 15 eum] eumque 8, (q' 8. l.) G 22 idolatrie L idolatrieritue M1 24 aut gratias egerunt ow. C 26 dicentes eni (ent a. l. add. m. 2) L se esse Cb )

700
dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ex hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne conburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca, quare non etiam: concide et bibe ? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.

Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata, quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis inpiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt et malunt miseri [*](8 Luc. 12, 49 9 cf. Ps. 18, 6 16 Act. 10, 13 ) [*](2 uoluchrum C quadrupedium C 4 etiam quam SlG 6 sotietas C 7 sotietatem C ignS L comburit L 8 euangelio C 12 male LSG 13 humiliatur (li 8. Z. a tn. 2) S aqua (■— add. tn. 2) L aqua eSltfG 14 predicatores C baptisma 80 baptismo (0 corr. ee a) M menbra C 17 si macta et manduca om. LSGMb bibe (corr. 1». 2 ex uiue) L 19 absorbera L absortus L 21 calumpniantur C heretici LCSG 24 ommutescere LM1 omlimitescere C commutescere SG 25 opilantur SG profocato LSGM1 prefocato (e s. I.) 3P prouocato b 26 misitent Lx musitent L-SGMb )

701
manifestatione eius suas fauces obturari quam suauitate pectus inpleri! Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt,. ut esset, ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus. est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum aut, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit, unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere uel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: "non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo", dum tamen ea, quae diuinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa, quae figurate dicta uel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos [*](1 opturari LC 3 iam om. C 4 omnes LSG 5 quicquam (c s. Z. a m. 2) LC 9 figuratis (i.n mg. a m. 2) L pronuntient L pronuncient Cb 10 cytharis LSG 11 canorum (r corr. ex n) 8 12 cordę G, (, add. m. 2) L chordae (h 8. l. a m. 2) S chorde (h a. l.) M cętera C cythare L cytha.rę CSG 13 uincerentur S] GM 15 que G 16 diliguntur Ll 17 sonant (a in se mut. m. 2) C 18 sit] si C 20 narrationis Ll 22 propriae L proprie C 25 precipiuntur C 26 figuratę C 28 intellegantur LSGb )

702
pietatemque referantur. ac per hoc etiam si Manichaeis uel quibusque aliis de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus uel ratio uel opinio, illud sufficiat, quod patres nostri, quibus deus perhibet bonae uitae atque in suis praeceptis oboedientiae testimonium, ea ueritatis regula defenduntur, quae nisi prauis et distortis cordibus displicere non possit, et quod ea scriptura, cui peruersitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae uel laudauit uel arguit uel tantum narrata nobis iudicanda proposuit. ipsa inculpabilis uenerabilisque persistit.

Quid uero utilius atque salubrius pie legentibus uel audientibus illas sacras litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum et reprehensibiles ad cauendum proponerentur, uerum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum siue inde idem denuo correcti in uiam redeant siue inreuocabiles maneant, et rursus quaedam malorum mutationes et prouentus in bonum siue perseueraturi siue in pristina iterum relapsuri: ut neque iusti in superbiam securitate extollantur nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur ? at illa, quae neque ad imitandum neque ad cauendum facta hominum pertinent et tamen in sancta scriptura reperiuntur, aut ad illam conexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias ueniatur, aut eo ipso, quo uidentur superflua, satis admonent in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla uel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata iam quoque ipsis rebus inpletis auctoritatem diuinam fidelissima et praeclarissima ueritatis luce testantur, ut omnino [*](1 manicheis LCSG 4 nostros PCSGMLab nri (i a m. 2 8 ezp. os superscr.) L bone SG preceptis C 5 obęd.ientiae C 14 rephensibiles L 15 lapsus (s fin. 8. Z. add. m. 2) L lapsum Mb Aa i//tidem M id e b 17 prouectus C 22 repperiuntur V 24 ammonent LiSMG 25 queri C mystice L 28 tidhlissima L 29 luce C )

703
desipiat, quisquis eos superflue uel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque subdita uidet, uerum etiam hoc ab eis praedictum legit perfectumque cognoscit.