Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Si autem propterea putant non potuisse deum bellum gerendum iubere, quia dominus postea Iesus Christus, ego, inquit, dico uobis non resistere aduersum malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde; ibi est enim sanctum cubile uirtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitauit . sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius adpareret etiam ipsa bona terrena, quibus et humana regna et ex hostibus uictoriae deputantur, propter quae maxime ciuitas inpiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius dei ueri potestatem atque arbitrium pertinere. unde et uetus testamentum secretum regni caelorum tempore oportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit et quodam modo umbrosius opacauit. ubi autem uenit plenitudo temporis, ut nouum testamentum reuelaretur, quod figuris ueteris uelabatur, euidenti testificatione iam demonstrandum erat esse aliam uitam, pro qua debet haec uita contemni, et aliud regnum, pro quo oportet omnium terrenorum regnorum [*]( 8 Matth. 5, 39 ) [*]( 1 preceptum L certum s. l. m. 1 C 4 diuersatur b 7 deum] i dum LC 9 aduersus GSMb 11 illę.JĮl C sinistram] aliam b i intellegant (i a m, pr.) C 13 quae] q: Ll 15 apparereat 8 appareret (corr. ex appararet) M 17 quae] q: Ll 21 opportuno M 22 modu C 24 testificatiofie (e s. I. add. m. 2) L 25 deberet (re s. I.) G deberet S contempni C 26 aliud (-- supra u er. et d 3. I. a iii. 2) L aliud (d sup. erp. m « m. 2) SolI alium G oporteret re s. I. G.S )

675
aduersitatem patientissime sustineri. proinde per quorum confessiones, passiones et mortes hoc deo placuit adtestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut, si eos Christus, qui de caelo Saulum uocauit et ex lupo factum ouem in medio luporum misit. congregatos uellet armare atque adiuuare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuuit. quae gentes resisterent? quae regna non cederent? sed ut praeclarissimum testimonium ueritati perhiberetur, qua iam docendum erat non propter temporalem in hac uita, sed propter aeternam post hanc uitam felicitatem deo esse seruiendum, ea quae uulgo infelicitas dicitur pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. itaque in plenitudine temporum filius dei factus ex muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, factus ex semine Dauid secundum carnem mittit discipulos uelut oues in medio luporum et monet, ne timeant eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, promittit etiam ipsius corporis renouandam integritatem usque ad capilli reparationem, Petri gladium reuocat in uaginam, aurem inimici praecisam . reparat ad pristinam formam, dicit se legionibus angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna uoluntas dedisset, bibit praecedens, propinat sequentibus, uirtutem patientiae suo reuelat praecepto, suo confirmat exemplo. propter quod deus illum suscitauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua [*](5 cf. Act. 9 14 cf. Gal. 4, 4 sq. 15 cf. Rom. 1, 3 18 cf. Matth. 10, 16 . 28 . 30 22 cf. Matth. 26, 52 sq.; Luc. 22, 51 et 42; Ioh. 18, 11 24 Phil. 2, 9 . 11 ) [*]( 1 pacientissime C sustinere SML'G 2 attestari L2 3 interpraaantur L interptantur CSG 5 lupo (o ex u m. 1 corr.) L 6 adiuuare (b in u corr.) M 7 hebreos C 9 qua] qui M quia SG quae P2 15 medium M 16 et om. C 19 precisam C pręcisum b leutt 22 bibit] uiuit Lt 28 reuelat (corr. m. 2) S 25 ei] illi SG nofli L ) [*](43* )
676
confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. regnauerunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna deum dare et auferre ostenderetur, non hic regnauerunt apostoli et martyres, ut regnum caelorum desiderandum potius panderetur. illi regia bella gesserunt, ut tales quoque uictorias adpareret dei uoluntate praestari, isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent uictoriam pro fide ueritatis occidi. quamquam et illic prophetae nouerant mori pro ueritate, sicut ipse dominus dicit: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, et id posteaquam coepit inpleri. quod sub figura Salomonis — qui latine interpretatur "pacificus" — de domino Christo — ipse est enim pax nostra — in psalmo prophetatum est: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam uictoriam perceperunt. cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent uaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

Si autem hoc mirum istis uanis uidetur, quod aliud tunc deus praecepit dispensatoribus ueteris testamenti, ubi noui gratia uelabatur, aliud praedicatoribus noui testamenti. ubi ueteris obscuritas reuelabatur, adtendant ipsum dominum Christum mutantem, quae dixerat, et aliud dicentem: quando misi uos, inquit, sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. [*]( 9 Matth. 23,35 12 cf. Ephes. 2, 14 18 Ps. 71,11 25 Luc. 22, 35 sqq. ) [*]( 3 auferre (pr. r s. l. a m. 1) L 5 reges CSGM regi Lx 6 prestari LC 8 ueritatem (exp. tn. 1) L 10 id] ideo C cepit C 11 qui] quod BGMLlb interpraaatur LS 14 seruiunt Mx et christiani SGMb, (er in ras) L 15 fidutiam SM 17 demonumque C 18 de] et SG 20 demoniorum C 24 reuelatur C adtendant (aup. d add. t) PS attendunt Ml 25 q: Lx .<1 X2 26 inquid L saculo S )

677
dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, uendat tunicam . suam et emat gladium. isti certe, si ista diuersa in testamentis singulis inuenirent, uetere et nouo, etiam hoc clamarent duo sibi testamenta esse contraria. quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: antea misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, et nihil uobis defuit; nunc autem qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui habet tunicam, uendat et emat gladium? iamne intellegunt, quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis pro temporum diuersitate praecepta uel consilia uel permissa mutentur? nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eundum unum deum tunc prophetas gerere bella iussisse, nunc apostolos prohibuisse? neque enim in eo, quod ex euangelio commemorauimus, uerba tantum domini fuerunt, sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. nam et tunc sine sacculo et pera ierunt et nihil eis defuit, sicut eius interrogatio et eorum responsio declarauit. et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: ecce sunt hic duo gladii. et ille respondit: sufficit. hinc et Petrus armatus inuentus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius cohercetur audacia, quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. latebat certe domini uoluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti no- • [*](21 cf. Luc. 22, 38 . 50 ) [*]( 4 neteri CSb uetero G1 6 dicit antea: Misi b 7 saculo C calceamentis M defuit uobis SG 8 aacculum om. L 10 quemammodum M inconscientia LlSMGb precipientis C 14 loquutum L quur L ammittunt Ll gratia. L 21 emendo*. (iu er. uid.) L emencĮęųdo SG //iuasiaset (di er.) M 22 illi C 24 coercetur SMG audatia C non om. SG ut] ut (8. l. a m. 1) L ut (sup. exp. non) G sieiuasus (ič s. l.) M fuerat] non fuerat SG 26 quur LC portare (sup. e a m. 1 i) Lb precepisset C. )
678
luisset. uerumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.

Calumniosa ergo inperitia Moyses reprehenditur, quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si deo iubente non gereret; ipsum uero deum, quod talia iusserit, audere reprehendere uel deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere hominis est, ut mitius loquar, cogitare non ualentis diuinae prouidentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec nouum esse, quod oritur, nec perire, quod moritur, sed in suo singula quaeque ordine siue naturarum siue meritorum uel cedere uel succedere uel manere; hominum autem rectam uoluntatem diuinae legi coniungi. inordinatam uero cupiditatem diuinae legis ordine coherceri, ut nec bonus aliud quam praecipitur uelit, nec malus amplius quam permittitur possit, ita sane, ut non inpune possit, quod iniuste uoluerit. ac per hoc in omnibus, quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur; cetera sunt uel tributa naturarum uel merita culparum. fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud adsumendas et propter aliud adpetit res propter se ipsas diligendas. sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conseruari iubet. fit autem homo iustus, cum ob aliud non adpetit rebus uti, nisi propter quod diuinitus institutae sunt, ipso autem deo frui propter ipsum seque et amico in ipso deo propter eundem ipsum deum. propter deum enim amat amicum, qui dei amorem amat in amico. siue autem iniquitas siue iustitia, nisi esset in uoluntate, non esset in potestate. porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset: quod [*]( 2 retractione C 3 rephenditur LCS quod. L 4 rephendi C 6 iusserat SG rephendere LCS 10 queque C 12 coniungi (n s l. add. m. 2) L 18 coherceri L coerceri SMG 17 uel horret b domn.atur L do/miijar et in mg. do*matur S dominatur CG dam*natur (corr. ex dominatur) M Y20 adsumendas (s. d a m. 2 s'i L 22 quem C 26 enim.. L 27 iusticia C 29 premium CSG poena (0 s. I.) 8 poena (a corr. in 0) L )

679
nemo sapit, nisi qui desipit. ignorantia uero et infirmitas, ut uel nesciat homo, quid uelle debeat, uel non omne. quod uoluerit, possit, ex occulto poenarum ordine uenit et illis inscrutabilibus iudiciis dei, apud quem non est iniquitas. proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors, ueraciter scriptum est. et quia ex hac poena corpus corrumpitur et adgrauat animam et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem, uerissimum nobisque notissimum est, et quia de hac iusta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. et hinc apostolus gemebundus exclamat: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum dominum nostrum. sed quae sit distributio iudicantis et miserantis dei, cur alius sic, alius autem sic, occultis fit causis, iustis tamen. non tamen ideo nescimus omnia ista iudicio aut misericordia dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a deo creatore omnium, quae naturaliter sunt, nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum, ut ea, quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic iudicentur et ordinentur, ne uniuersitatis naturam turbare uel turpare permittantur, meritorum suorum locis et condicionibus deputata. quae cum ita sint et cum per hoc secretum iudiciorum dei motusque humanarum uoluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur, et eisdem aduersitatibus alii deficiant, alii proficiant, cumque ipsa humana mortalisque uita temptatio sit super terram: quis [*](4 cf. Rom. 9, 14 8 cf. Rom. 5, 12 sqq. 10 cf. Sap. 9, 15 12 Rom. 7, 24 sq. 20 cf. Sap. 11, 21 28 cf. lob. 7, 1 ) [*]( 2 uelle] uel SG 3 paenarum Ll 4 apud (d ex t) S 8 (et 11) pęna C adgrauat (s. d a m. 2 g) L 11 liberaijt (erp. m. 2) L 12 gemibundus SMG- homo om. C 13 liberabit (b ex u corr. tn. 2) LC 15 miserentis SMG quur LC 17 iuditio C 19 q : L' 20 ayctore* (s er. et u exp. m. 2) L 22 neç L nec b 25 inditiorum C 26 temperanter (er s. I. a m. 2) L et om. C )
680
hominum nouit, cui prosit aut obsit in pace regnare uel seruire uel uacare uel mori, in bello autem imperare uel pugnare uel uincere uel occidi ? cum hoc tamen constet et cui prodest non nisi per diuinum prodesse beneficium et cui obest non nisi per diuinum obesse iudicium.

Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones atque utinam hominum et non dei? seruierint dispensatores ueteris testamenti idemque praenuntiatores noui testamenti peccatores occidendo, seruierint dispensatores noui testamenti idemque expositores ueteris testamenti a peccatoribus moriendo, deo tamen uni utrique seruierunt per diuersa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse inperari et propter se debere tolerari. quid ergo crudele Moyses aut mandauit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni uero deo subditum cupiens posteaquam cognouit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque inpudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum uindicans gladio, quos deus ipse, quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos uoluisset inferri, et in praesenti salubriter terruit et disciplinam in posterum sanxit? nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in uerbis eius agnoscat orantis pro peccato eorum et dicentis: si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo? conparans ergo unusquisque pie prudens illam [*](23 Ex. 32 ) [*]( iriucre 2 ųę.çę.rę (corr. uid. m. 1) L bello (o in ras.) L autem uel C 3 prodest nisi diuinum iudicium (ceteris om.) SG 5 iuditium C 6 insilimus C rephensiones L 7 (et 9) seruierunt C 8 iidemque M prenuntiatores 08 9 dispensatores om. SG 12 contempnenda C 13 molestias (sti s.-l. a m. 1) L possete (e fin. et t s. I. a m. 2) L impetrari b 16 uer*o L 18 daemonibus (a 8. exp. o) S daemonibus Gl demonibus C 20 inferri] mox feriri b praesenti. (s er.) L presenti C 21 in 8. l. 111. 2 L in posterum 8. l. S 22 dilectiofie (e 8. l. add. m. 2) L 25 comparans X2 pie L1 )

681
caedem et hanc precem uidet profecto apertissime, uidet, quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saeuit, qui sic amat. sic plane et apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. tradidit et alios, ut discerent non blasphemare. legunt scripturas apocryphas Manichaei a nescio quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac uita erant et examinare talia poterant, eos uera locutos esse cognoscerent. ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum conuiuio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum inprecatum fuisse homini continuam saeuamque uindictam. nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam conuiuantibus ministraret, eum leo inruens interemit manumque eius, qua caput apostoli leui ictu percusserat. a corpore auulsam secundum uerbum eiusdem apostoli id optantis atque inprecantis canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. quid hoc uideri crudelius potest? uerum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei ueniam in saeculo futuro petiuerit, facta est conpensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc uitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. utrum illa uera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam uerae [*]( 5 cf. I Cor. 5, 5 6 cf. I Tim. 1, 20 ) [*]( 1 pcem L uidet profecto (in mg.) G apertissimeque b 2 demonum C 3 seuit C planae (a exp. m. it) L 6 apochryphas SG apocriphas C apochryfas LM 7 manichei LC a quibus (a add. m. 2) S 9 secclesiae C 11 esse locutos C 14 inpcatum C 15 seuamque L seuå 8. I. M 19 inpcantis L 23 et] ei b 27 manichei LC 28 aecclesiasticus C uere L )
682
atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri uirtutem illam patientiae, quam docet dominus dicens: si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione uerborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius deum rogauit. ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam uel praebuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret admonuit. tenebat certe interius dilectionis adfectum et exterius requirebat correctionis exemplum. siue hoc uerum sit siue confictum, cur nolunt credere tali animo famulum dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostrauisse, cum et in eius uerbis satis adpareat ita huiusmodi peccato eum ueniam deprecatum, ut nisi inpetraret, deleri se uellet de libro dei? et quid simile ignotus homo palma percussus et deus ex Aegypti seruitute liberans per diuisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus ? si autem poenas ipsas conparemus. quid simile ferro interimi et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem iudices publicis legibus seruientes maioris criminis reos bestiis subrigi quam gladio percuti iubent.