Sed deus, inquit, uerus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. immo uero talia recte non iubet. nisi deus uerus et bonus, qui et solus nouit, quid cuique iubendum sit, et solus neminem quicquam incongruum perpeti sinit. ceterum ista inperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne deo bono iubente inpii mali aliquid patiantur, cum dicturus est angelis: colligite primum zizania et alligate fasciculos ad conburendum. qui tamen hoc ipsum inoportune facere uolentes seruos prohibuit dicens: ne forte cum uultis colligere zizania. eradicetis simul et triticum. ita solus deus uerus et bonus nouit, quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid uel iubeat uel permittat. poterat etiam ista humana non bonitas, sed plane uanitas eidem domino contradicere, cum desiderio noxio daemonum in porcos ire uolentium petentiumque permisit, praesertim quia Manichaei non solum porcos, uerum etiam minuta et abiecta animalia hominum animas habere crediderunt. qua uanitate inprobata et abiecta illud tamen constat dominum nostrum legum Christum dei unicum filium ac per hoc deum [*]( 13 Matth. 13, 29 sq. 21 cf. Matth. 8, 31 sq. ) [*]( 1 quur LC 2 commendanda b 3 auferrent (pr. r s. l. a m. rec.) C 4 mosen C 5 iubendo GL'Mt iubendo (do in ras.) S penesj poenas G paenes M penes (in ras.) S 7 tterus-dens (in tnarg. infer.) S 8 iussisse Cl est om. L 12 iubentem (exp. tn. 2) L iubente (m er. corr. b ex u) M 13 zyzania SG 14 alligate ea fasciculis S 15 inopportune GM importune Sb inoporture C 16 zyzania S , 17 uerus deus C 19 uanitas] bonitas (o in ras.) LaPaSMG 20 daemonumuolentium petentiumque scripsi: daemonum-uolenti petentique SMGt (i in pet. sup. e a m. 1) L daemonem-uolentem petentemque C daem.uolentem petenti b 22 manichei C )
670
uerum et bonum mortem pecorum alienorum perniciem qualiumcumque animantium et graue damnum hominum desiderio daemonum concessisse. quis autem dementissimus dixerit. quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae uoluntati nec porcorum exitium praestare uoluisset? porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum quamuis saeua et iniqua cupiditas a creatore atque ordinatore omnium naturarum occulto quidem, sed ubique iusto moderamine in id, quo se inclinauerat, relaxata est, quid absurdum est. si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis. quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam creatoris utebantur, priuari meruerunt? quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent; quamquam illi non quidem hoc faciendo, quod uel iusserat uel permiserat deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccauerunt. quod autem hoc facere diuina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui nouit et poenis uel cohercere inprobos uel erudire subiectos et praecepta ualidiora dare sanioribus et quosdam medicinales gradus intirmioribus ordinare. Moyses uero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis nec contumaciae in diuinis imperiis quibuscumque contemptis.
Quaedam enim facta lex illa aeterna, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis autem oboedientia iure laudetur. [*]( 1 et bonum om. h morte LC mor tepe /// corom (corr. ex peccatorum) M ante pernic. add. seu S perneciem SG 2 daesiderio C 5 exitum C preatare LC 6 spm L' 7 sena S 8 occulto (0 ex a corr. m. 2) L sed (d s. l. m. 2 add.) C utique C iuste LG M iuste S 9 quo] quod (exp. m. 2) L quod PSGMb se om. LPSG)ib 10 aegyptii (i fin. add. m. 2) L hebreis LC 14 moses C 15 hebrei LC 17 peccauerunt (sup. u e add. m. rec.) C 20 paenis L cohercere S 22 moses C 23 contumatiae S 27 rephendatur LOBO )
671
tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus, deo autem iubente, quid, nisi fidelis et deuotus adparuit? quod usque adeo ipsa ueritas clamat, ut eius uoce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham, quid diceret, unguibus et dentibus quaerens usque ad calumniosum mendacium perueniret, hoc tamen reprehendere non auderet, nisi forte non ei ueniret in mentem factum ita nobile, ut et non lectum nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum et aures et oculos dissimulantes feriret. quapropter si in occidendo filio spontaneus motus execrabilis, deo autem iubente obsecundans famulatus non solum inculpabilis, uerum etiam laudabilis inuenitur: quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod expoliarit Aegyptios? si te inritat uelut humana facientis inprobitas, diuina terreat iubentis auctoritas. an talia fieri uolentem etiam ipsum deum uituperare paratus es? redi ergo retro, satanas; neque enim sapis, quae dei sunt, sed quae sunt hominum. atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses atque id, quod in deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses, quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus adnuntiabat, quod ei primo, cum dominus uellet fieri, displicebat.
Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis uoluntas praua atque peruersa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate uel temeritate admittatur. an dei pareatur imperio, qui nouit, quid, quando. [*]( 4 cf. Gen. 22, 10 17 Matth. 16, 23 ) [*]( d ad 80 4 deuotus et fidelis C quo C ado C õ deterritus (r pr. s. l. a m. rec.) C in om. LSGMP1 7 rephendere LC 8 uenerit C 9 et om. C 10 linquis Lt cantatum (c in ras.) L 11 dissimulantis C 12 execrabilis C iuuente Ml ob secundans C 14 (et 20) rephendis LCSG expoliara JILl 15 uelud C inprouitas J1' 21 quemammodum L 24 si* C . intellegit 01 26 ammittatur Lllłll )
672
quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conueniat, nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat. quia et in illis diuina secutus imperia non saeuiens, sed oboediens fuit, nec deus, cum iubebat ista, saeuiebat, sed digna dignis retribuebat dignosque terrebat. quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace uicturi? hoc reprehendere timidorum est. non religiosorum. nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inpacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia, haec sunt, quae in bellis iure culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentiam resistentium siue deo siue aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis. cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere tale aliquid uel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit. alioquin Iohannes, cum ad eum baptizandi milites uenirent dicentes: et nos quid faciemus? responderet eis: arma abicite, militiam istam deserite, neminem percutite, uulnerate, prosternite; sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores, respondit eis: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. sed quia Manichaei Iohannem aperte blasphemare consuerunt, ipsum dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Iohannes dicit debere sufficere militi. reddite*
[*](21 Luc. 3, 14 26 Matth. 22, 21 ) [*]( 1 conueniat (t s. l. add. m. 2) LM 2 Nec inc. c. 74 b 3 seuiens L 4 seuiebat LSG 5 dignosque (al. indignosque) b 6 donentur S, (m in n mut.) G dominentur b 7 rephendere LCSG religiosorum (or B. I. a m. 2) LM 8 impacatis (StIP. i add. m. 1 u) C 11 plerumque ita culpantur ut sqq. b uiolentiam (pr. i 8. l. a m. T) C 14 tale (e add. m. 2) L 15 ipse ordo C 17 miliciam C 18 percuttete Jf uulnerate prosternite om. L 19 eos om. SG ante cum add. m. 2 si L cum] si (s. I.) M 23 stipendium (i s. I.) L manichei LC 24 aperte iohannem C consueuerunt SGMb ) 673
inquit, Caesari, quae Caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. merito et illius centurionis dicentis: et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit, fidem laudauit, non illius militiae desertionem imperauit. et de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est et non necessarium.
Interest enim, quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant; ordo tamen ille naturalis mortalium paci adcommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principem sit, exequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique co mmuni. bellum autem, quod gerendum deo auctore suscipitur, recte suscipi dubitare fas non est uel ad terrendam uel ad obterendam uel ad subiugandam mortalium superbiam, quando ne illud quidem, quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest: quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse inuenitur. neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. non est enim potestas nisi a deo siue iubente siue sinente. cum ergo uir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo iubente bellare ciuicae pacis ordinem seruans — cui quod iubetur, [*]( 4 Matth. 8, 9 sq. 23 cf. Rom. 13, 1 ) [*]( 1 caesaris (a a m. 1 s. I.) C 2 et om. b prestantur C prestantur (4 add. m. 2) L 3 necessario (v m. 2 superscr.) L 4 homo (pr. o 8. I.) S 6 alii PCb uenit (t 8. l. a m. 1) C 8 et] sed Cb 12 poscit (c sup. s m. 1) C suscipiendi (i sup. o a m. 1) L 13 principes SGM principe X1 eisequendi (s a m. 2 8. l.) L 14 salutique] saluti SG 17 opterendam C 24 iubente (b ex n corr.) M sinente (corr. m. 2 ex senecte) M 25 homifie (e add. m. 2) L militat SG pos»sit (c er.) G possit (w. 2 corr. ex poscit) P 26 cui] cum id C ) [*]( XXV. Ang. seot. 6. ) [*]( 48 )
674
uel non esse contra dei praeceptum certum est uel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi — quanto magis in administratione bellorum innocentissime deuersatur, qui deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse nemo, qui ei seruit, ignorat.
Si autem propterea putant non potuisse deum bellum gerendum iubere, quia dominus postea Iesus Christus, ego, inquit, dico uobis non resistere aduersum malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde; ibi est enim sanctum cubile uirtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitauit . sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius adpareret etiam ipsa bona terrena, quibus et humana regna et ex hostibus uictoriae deputantur, propter quae maxime ciuitas inpiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius dei ueri potestatem atque arbitrium pertinere. unde et uetus testamentum secretum regni caelorum tempore oportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit et quodam modo umbrosius opacauit. ubi autem uenit plenitudo temporis, ut nouum testamentum reuelaretur, quod figuris ueteris uelabatur, euidenti testificatione iam demonstrandum erat esse aliam uitam, pro qua debet haec uita contemni, et aliud regnum, pro quo oportet omnium terrenorum regnorum [*]( 8 Matth. 5, 39 ) [*]( 1 preceptum L certum s. l. m. 1 C 4 diuersatur b 7 deum] i dum LC 9 aduersus GSMb 11 illę.JĮl C sinistram] aliam b i intellegant (i a m, pr.) C 13 quae] q: Ll 15 apparereat 8 appareret (corr. ex appararet) M 17 quae] q: Ll 21 opportuno M 22 modu C 24 testificatiofie (e s. I. add. m. 2) L 25 deberet (re s. I.) G deberet S contempni C 26 aliud (-- supra u er. et d 3. I. a iii. 2) L aliud (d sup. erp. m « m. 2) SolI alium G oporteret re s. I. G.S )
675
aduersitatem patientissime sustineri. proinde per quorum confessiones, passiones et mortes hoc deo placuit adtestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut, si eos Christus, qui de caelo Saulum uocauit et ex lupo factum ouem in medio luporum misit. congregatos uellet armare atque adiuuare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuuit. quae gentes resisterent? quae regna non cederent? sed ut praeclarissimum testimonium ueritati perhiberetur, qua iam docendum erat non propter temporalem in hac uita, sed propter aeternam post hanc uitam felicitatem deo esse seruiendum, ea quae uulgo infelicitas dicitur pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. itaque in plenitudine temporum filius dei factus ex muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, factus ex semine Dauid secundum carnem mittit discipulos uelut oues in medio luporum et monet, ne timeant eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, promittit etiam ipsius corporis renouandam integritatem usque ad capilli reparationem, Petri gladium reuocat in uaginam, aurem inimici praecisam . reparat ad pristinam formam, dicit se legionibus angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna uoluntas dedisset, bibit praecedens, propinat sequentibus, uirtutem patientiae suo reuelat praecepto, suo confirmat exemplo. propter quod deus illum suscitauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua
[*](5 cf. Act. 9 14 cf. Gal. 4, 4 sq. 15 cf. Rom. 1, 3 18 cf. Matth. 10, 16 . 28 . 30 22 cf. Matth. 26, 52 sq.; Luc. 22, 51 et 42; Ioh. 18, 11 24 Phil. 2, 9 . 11 ) [*]( 1 pacientissime C sustinere SML'G 2 attestari L2 3 interpraaantur L interptantur CSG 5 lupo (o ex u m. 1 corr.) L 6 adiuuare (b in u corr.) M 7 hebreos C 9 qua] qui M quia SG quae P2 15 medium M 16 et om. C 19 precisam C pręcisum b leutt 22 bibit] uiuit Lt 28 reuelat (corr. m. 2) S 25 ei] illi SG nofli L ) [*](43* ) 676
confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. regnauerunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna deum dare et auferre ostenderetur, non hic regnauerunt apostoli et martyres, ut regnum caelorum desiderandum potius panderetur. illi regia bella gesserunt, ut tales quoque uictorias adpareret dei uoluntate praestari, isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent uictoriam pro fide ueritatis occidi. quamquam et illic prophetae nouerant mori pro ueritate, sicut ipse dominus dicit: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, et id posteaquam coepit inpleri. quod sub figura Salomonis — qui latine interpretatur "pacificus" — de domino Christo — ipse est enim pax nostra — in psalmo prophetatum est: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam uictoriam perceperunt. cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent uaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.
Si autem hoc mirum istis uanis uidetur, quod aliud tunc deus praecepit dispensatoribus ueteris testamenti, ubi noui gratia uelabatur, aliud praedicatoribus noui testamenti. ubi ueteris obscuritas reuelabatur, adtendant ipsum dominum Christum mutantem, quae dixerat, et aliud dicentem: quando misi uos, inquit, sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. [*]( 9 Matth. 23,35 12 cf. Ephes. 2, 14 18 Ps. 71,11 25 Luc. 22, 35 sqq. ) [*]( 3 auferre (pr. r s. l. a m. 1) L 5 reges CSGM regi Lx 6 prestari LC 8 ueritatem (exp. tn. 1) L 10 id] ideo C cepit C 11 qui] quod BGMLlb interpraaatur LS 14 seruiunt Mx et christiani SGMb, (er in ras) L 15 fidutiam SM 17 demonumque C 18 de] et SG 20 demoniorum C 24 reuelatur C adtendant (aup. d add. t) PS attendunt Ml 25 q: Lx .<1 X2 26 inquid L saculo S )
677
dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, uendat tunicam . suam et emat gladium. isti certe, si ista diuersa in testamentis singulis inuenirent, uetere et nouo, etiam hoc clamarent duo sibi testamenta esse contraria. quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: antea misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, et nihil uobis defuit; nunc autem qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui habet tunicam, uendat et emat gladium? iamne intellegunt, quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis pro temporum diuersitate praecepta uel consilia uel permissa mutentur? nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eundum unum deum tunc prophetas gerere bella iussisse, nunc apostolos prohibuisse? neque enim in eo, quod ex euangelio commemorauimus, uerba tantum domini fuerunt, sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. nam et tunc sine sacculo et pera ierunt et nihil eis defuit, sicut eius interrogatio et eorum responsio declarauit. et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: ecce sunt hic duo gladii. et ille respondit: sufficit. hinc et Petrus armatus inuentus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius cohercetur audacia, quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. latebat certe domini uoluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti no- •
[*](21 cf. Luc. 22, 38 . 50 ) [*]( 4 neteri CSb uetero G1 6 dicit antea: Misi b 7 saculo C calceamentis M defuit uobis SG 8 aacculum om. L 10 quemammodum M inconscientia LlSMGb precipientis C 14 loquutum L quur L ammittunt Ll gratia. L 21 emendo*. (iu er. uid.) L emencĮęųdo SG //iuasiaset (di er.) M 22 illi C 24 coercetur SMG audatia C non om. SG ut] ut (8. l. a m. 1) L ut (sup. exp. non) G sieiuasus (ič s. l.) M fuerat] non fuerat SG 26 quur LC portare (sup. e a m. 1 i) Lb precepisset C. ) 678
luisset. uerumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.
Calumniosa ergo inperitia Moyses reprehenditur, quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si deo iubente non gereret; ipsum uero deum, quod talia iusserit, audere reprehendere uel deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere hominis est, ut mitius loquar, cogitare non ualentis diuinae prouidentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec nouum esse, quod oritur, nec perire, quod moritur, sed in suo singula quaeque ordine siue naturarum siue meritorum uel cedere uel succedere uel manere; hominum autem rectam uoluntatem diuinae legi coniungi. inordinatam uero cupiditatem diuinae legis ordine coherceri, ut nec bonus aliud quam praecipitur uelit, nec malus amplius quam permittitur possit, ita sane, ut non inpune possit, quod iniuste uoluerit. ac per hoc in omnibus, quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur; cetera sunt uel tributa naturarum uel merita culparum. fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud adsumendas et propter aliud adpetit res propter se ipsas diligendas. sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conseruari iubet. fit autem homo iustus, cum ob aliud non adpetit rebus uti, nisi propter quod diuinitus institutae sunt, ipso autem deo frui propter ipsum seque et amico in ipso deo propter eundem ipsum deum. propter deum enim amat amicum, qui dei amorem amat in amico. siue autem iniquitas siue iustitia, nisi esset in uoluntate, non esset in potestate. porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset: quod [*]( 2 retractione C 3 rephenditur LCS quod. L 4 rephendi C 6 iusserat SG rephendere LCS 10 queque C 12 coniungi (n s l. add. m. 2) L 18 coherceri L coerceri SMG 17 uel horret b domn.atur L do/miijar et in mg. do*matur S dominatur CG dam*natur (corr. ex dominatur) M Y20 adsumendas (s. d a m. 2 s'i L 22 quem C 26 enim.. L 27 iusticia C 29 premium CSG poena (0 s. I.) 8 poena (a corr. in 0) L )
679
nemo sapit, nisi qui desipit. ignorantia uero et infirmitas, ut uel nesciat homo, quid uelle debeat, uel non omne. quod uoluerit, possit, ex occulto poenarum ordine uenit et illis inscrutabilibus iudiciis dei, apud quem non est iniquitas. proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors, ueraciter scriptum est. et quia ex hac poena corpus corrumpitur et adgrauat animam et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem, uerissimum nobisque notissimum est, et quia de hac iusta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. et hinc apostolus gemebundus exclamat: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum dominum nostrum. sed quae sit distributio iudicantis et miserantis dei, cur alius sic, alius autem sic, occultis fit causis, iustis tamen. non tamen ideo nescimus omnia ista iudicio aut misericordia dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a deo creatore omnium, quae naturaliter sunt, nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum, ut ea, quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic iudicentur et ordinentur, ne uniuersitatis naturam turbare uel turpare permittantur, meritorum suorum locis et condicionibus deputata. quae cum ita sint et cum per hoc secretum iudiciorum dei motusque humanarum uoluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur, et eisdem aduersitatibus alii deficiant, alii proficiant, cumque ipsa humana mortalisque uita temptatio sit super terram: quis
[*](4 cf. Rom. 9, 14 8 cf. Rom. 5, 12 sqq. 10 cf. Sap. 9, 15 12 Rom. 7, 24 sq. 20 cf. Sap. 11, 21 28 cf. lob. 7, 1 ) [*]( 2 uelle] uel SG 3 paenarum Ll 4 apud (d ex t) S 8 (et 11) pęna C adgrauat (s. d a m. 2 g) L 11 liberaijt (erp. m. 2) L 12 gemibundus SMG- homo om. C 13 liberabit (b ex u corr. tn. 2) LC 15 miserentis SMG quur LC 17 iuditio C 19 q : L' 20 ayctore* (s er. et u exp. m. 2) L 22 neç L nec b 25 inditiorum C 26 temperanter (er s. I. a m. 2) L et om. C ) 680
hominum nouit, cui prosit aut obsit in pace regnare uel seruire uel uacare uel mori, in bello autem imperare uel pugnare uel uincere uel occidi ? cum hoc tamen constet et cui prodest non nisi per diuinum prodesse beneficium et cui obest non nisi per diuinum obesse iudicium.
Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones atque utinam hominum et non dei? seruierint dispensatores ueteris testamenti idemque praenuntiatores noui testamenti peccatores occidendo, seruierint dispensatores noui testamenti idemque expositores ueteris testamenti a peccatoribus moriendo, deo tamen uni utrique seruierunt per diuersa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse inperari et propter se debere tolerari. quid ergo crudele Moyses aut mandauit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni uero deo subditum cupiens posteaquam cognouit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque inpudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum uindicans gladio, quos deus ipse, quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos uoluisset inferri, et in praesenti salubriter terruit et disciplinam in posterum sanxit? nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in uerbis eius agnoscat orantis pro peccato eorum et dicentis: si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo? conparans ergo unusquisque pie prudens illam [*](23 Ex. 32 ) [*]( iriucre 2 ųę.çę.rę (corr. uid. m. 1) L bello (o in ras.) L autem uel C 3 prodest nisi diuinum iudicium (ceteris om.) SG 5 iuditium C 6 insilimus C rephensiones L 7 (et 9) seruierunt C 8 iidemque M prenuntiatores 08 9 dispensatores om. SG 12 contempnenda C 13 molestias (sti s.-l. a m. 1) L possete (e fin. et t s. I. a m. 2) L impetrari b 16 uer*o L 18 daemonibus (a 8. exp. o) S daemonibus Gl demonibus C 20 inferri] mox feriri b praesenti. (s er.) L presenti C 21 in 8. l. 111. 2 L in posterum 8. l. S 22 dilectiofie (e 8. l. add. m. 2) L 25 comparans X2 pie L1 )
681
caedem et hanc precem uidet profecto apertissime, uidet, quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saeuit, qui sic amat. sic plane et apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. tradidit et alios, ut discerent non blasphemare. legunt scripturas apocryphas Manichaei a nescio quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac uita erant et examinare talia poterant, eos uera locutos esse cognoscerent. ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum conuiuio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum inprecatum fuisse homini continuam saeuamque uindictam. nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam conuiuantibus ministraret, eum leo inruens interemit manumque eius, qua caput apostoli leui ictu percusserat. a corpore auulsam secundum uerbum eiusdem apostoli id optantis atque inprecantis canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. quid hoc uideri crudelius potest? uerum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei ueniam in saeculo futuro petiuerit, facta est conpensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc uitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. utrum illa uera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam uerae
[*]( 5 cf. I Cor. 5, 5 6 cf. I Tim. 1, 20 ) [*]( 1 pcem L uidet profecto (in mg.) G apertissimeque b 2 demonum C 3 seuit C planae (a exp. m. it) L 6 apochryphas SG apocriphas C apochryfas LM 7 manichei LC a quibus (a add. m. 2) S 9 secclesiae C 11 esse locutos C 14 inpcatum C 15 seuamque L seuå 8. I. M 19 inpcantis L 23 et] ei b 27 manichei LC 28 aecclesiasticus C uere L ) 682
atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri uirtutem illam patientiae, quam docet dominus dicens: si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione uerborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius deum rogauit. ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam uel praebuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret admonuit. tenebat certe interius dilectionis adfectum et exterius requirebat correctionis exemplum. siue hoc uerum sit siue confictum, cur nolunt credere tali animo famulum dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostrauisse, cum et in eius uerbis satis adpareat ita huiusmodi peccato eum ueniam deprecatum, ut nisi inpetraret, deleri se uellet de libro dei? et quid simile ignotus homo palma percussus et deus ex Aegypti seruitute liberans per diuisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus ? si autem poenas ipsas conparemus. quid simile ferro interimi et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem iudices publicis legibus seruientes maioris criminis reos bestiis subrigi quam gladio percuti iubent.
Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti. quibus nunc respondeo, quod locutus dominus ad Osee prophetam dixit: accipe tibi uxorem fornicariam et fac filios de fornicaria. in qua scriptura sic excaecatum est inmundum cor eorum, ut nec apertissima uerba euangelica intellegant domini dicentis ad Iudaeos: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. quid enim [*]( 2 Matth. 5, 39 25 Osee, 1, 2 28 Matth. 21, 31 ) [*]( 3 prebe S 5 expression L 8 inultra (e.rp. m. 2) C 9 ammonuit LSMG 11 correptionis C 14 ita] i4 L* 15 depcatum LC delere C 19 pęnas C 21 publices Lx 23 rephensionibus LC 24 respondebo S oseae LSM osee G 26 excecatum L 27 apertissi S 28 iudeos C )
683
aduersum clementiae ueritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione in castum coniugium commutetur? et quid tam incongruum et alienum a fide prophetae, quam si non crederet omnia peccata inpudicae dimissa esse in melius commutatae ? itaque cum meretricem propheta fecit uxorem, et ad uitam corrigendam mulieri consultum est et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. sed quis non uideat, in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem ? scilicet. quia solent dare operam meretrices, ne grauidae fiant. proinde istis fornicaria magis permanens placebat, ut deum ipsorum non ligaret, quam unius uiri facta uxor ut pareret.
De Salomone autem quid dicam, nisi quia grauius ipsius fidelis et sanctae scripturae testimonio redarguitur quam petulantibus et nugacibus Fausti conuiciis? illa enim de illo et quid boni prius habuisset et quid mali faciendo bonum, in quo primum fuerat, reliquisset, ueraciter fideliterque locuta est; iste autem oculis clausis uel potius extinctis non quo lumine manifestante ducebatur, ibat, sed quo maliuolentia praecipitante ferebatur, inruebat. hoc ipso enim magis insinuauerunt sancti libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti uiri plures uxores, quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit. inprobatus est et reprehensus his uerbis, ut appellaretur amator mulierum et inde ad profundum idolatriae lapsus atque demersus eadem ueritate personam nullius acceptante proderetur.
Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putauit scripturas ueteris testamenti esse culpandas, [*](18 cf. IH Reg. 3; 11; Eccl. 47 ) [*]( 1 clementiae. L christiane L 4 inpudice L 5 commutate LC 7 loqueremur SG 8 manicheorum LC 10 grauide LC 14 sancte L 15 conuitiis C 17 relinquisset SGM religqmsset (exp. m. 2) L 20 insinuauerint C 24 rephensus L 26 ueritatem (exp. tll. 2) L accppit ante L 28 pertractatis (ta s. l. a m. 1) C )
684
redditoque suo cuique sermone congruo, quo uel defensi sunt homines dei aduersus haereticorum carnaliumque calunmias uel reprehensis hominibus tamen scriptura laudabilis uenerabilisque monstrata est, uideamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemorauit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se deus ita dici uoluit, tamquam solorum esset deus. qui deus est uniuersae creaturae, non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia nouerat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem, et quia in eis tribus patribus quodam modo consummauit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt non solum in libertatem. sicut per Saram et Rebeccam et Liam et Rachel, uerum etiam in seruitutem, sicut per eandem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: eris seruus fratris tui, et per ancillas non solum in seruitutem, sicut per Agar, uerum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham. ita enim et in populo dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi, quibus dicitur "imitatores mei estote sicut et ego Christi," uerum etiam in damnabilem seruitutem, sicut per Philippum Simon et per carnales seruos nascuntur non solum in damnabilem seruitutem, qui eos imitantur, uerum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: quae dicunt, facite; quae
[*](8 cf. Ex. 3, 5 15 cf. Gen. 21, 1 sq.; 25, 21 cf. Gen. 29; 30 17 Gen. 27, 40 18 cf. Gen. 16, 15 19 cf; Gen. 80 22 I Cor. 4. 16 23 cf. Act. 8, 13 26 Matth. 23, 3 ) [*]( 1 sermone (-ł sup. n er. et e s. l. add. m. 2) L 2 hereticorum LCS 3 rephensis L 7 ///praenuntient L isaac C 9 creature C 11 perfecta. CSG perfecųe L2 perfectae summaeque M precipuamque C 15 sarram LG sarram S 16 eandem (n 8. I. add. M. 2) L rebeccham M 18 seruitute C 19 libertate C ba.li\ L enim] etiam SG 20 liberos] libros LtBG uiros X2 21 quemammodum SG 23 philippum (li 8. I.) S phylippum LC 24 dampnabilem C ) 685
autem faciunt, facere nolite. hoc magnum sacramentum quisquis in dei populo prudenter agnouerit, unitatem spiritus in uinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. fecimus hoc et de Loth, quid eius laudandum, quid culpandum scriptura narrauerit, quid intellegendum de tota illa re gesta significauerit, demonstrantes.
Sequitur. ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam paruae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut. quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei — sicut in praecedenti sermone iam diximus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum — ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, uerum etiam et mala facta nar- . rantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas, cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret, sicut nec ludas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eandem salutem hominum pertineret. porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum, si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malo facto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu [*]( 6 cf. Gen. 19 8 cf. Gen. 38 15 1. XXII 48 28 Ioh. 5, 46 ) [*]( 2 unitatis 81 unitatis GM unitatSs (s exp. et virg. add. m. 2) L 3 coherendo C 9 preloquendum C quenquam C prauae CMS* 10 homintl (tl Stfp. e a m. 1) L 17 hominum bona C 19 futvrorum (v awp. 0 a m. 1) L )
686
disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret a praesignatione rerum. quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere. utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos ? uerumtamen, si non scripturam. sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magis interest, bonane an mala sint. quae autem ad significandum scribuntur siue dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemue mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. sicut enim Caiphas in euangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa uerba, si in eis uoluntatem dicentis adtendas, quibus agebat, ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant._ quando ait: expedit, ut unus moriatur et non tota gens pereat, dictumque de illo est: hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetauit, quia oportebat legum mori pro gente: ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significauit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significauit. hoc autem, quod necessario praeloquendum putaui, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera ualeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.
[*]( 19 loh. 11, 50 sq. ) [*]( 2 ad presignationS C a praesignationS L 6 repperiam SG repperiam (exp. m. 2) L 8 uidėrem C rephenderem L20 rephenderim Ll 10 magni Cb 11 dicuntur (i corr. ex u) S 12 rephensionemue LC 13 qua de C qua de L 14 euangelio C 17 attendas L iniusta C 21 pontifex (n ex m) L 24 ipse SG 27 <,ętera C 28 a (s. l. m. f) CJJ ) 687
In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur. merito nomen eius "amaritudo" interpretatur; ipsa enim domino fellis poculum dedit. duo autem genera principum, qui non recte operabantur in plebe, unum eorum, qui oberant, alterum eorum, qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae, quorum unus erat malignus uel saeuus ante dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et, si quid boni habent in hac terrena ' uita, perdentium tamquam in terram fundentium. et quoniam in malo prior est, qui nocet, quam ille, qui non prodest, ideo maior dicitur malignus ille et sequens, qui fundebat in terram. nomen quoque maioris, qui uocabatur Er, interpretatur "pellicius," qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. sequentis autem nomen, qui uocabatur Aunan, interpretatur "maeror eorum." quorum ? nisi quibus nihil prodest, cum habeat, unde prodesse possit atque id perdat in terra. maius porro malum est ablatae uitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. deus tamen ambos occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. tertius uero filius Iudae, quod illi mulieri non iungitur, significat tempus. [*]( 4 cf. Matth. 27, 34 5 Gen. 38, 7 17 cf. Gen. 3, 21 ) [*]( 1 ego C plebs (b ex p) C 2 iudeorum C 3 (et, 15) interpraaatur L interptatur CSG 4 poculum (c in ras.) L 6 significabantur b 7 seuns L 8 alter (r in ras.) S 11 prestare LC 12 terra L 14 dicitur ille C ille om. C ille & S ille & (in marg illex) G sequens] seuiens b 15 er LCSG her (h s. l. a m. 2) Mb 16 poena LSG pena C 17 autem om. L 18 aunan Eug. autnam LSG autnan 1 onas (t onas 8. I. a m. 3) P onae b auna C autnam (x paene er.) M interprsetatur L meror LC 19 habeant (n 8. l.) LJkP possint (n s. I. a m. 2) M 20 perdant (n s. l.) LM2 maivs (v s. l.) M 21 adivtae (d et v 8. 1. a m. 2) L p.diutae (d 8. I. a m. 2) M 22 meror LC )
688
ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur "dimissio eius." non pertinent sane ad hanc significationem uiri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad nouum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis Dauid fuit. eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere. non est conputandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur: quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordauit. isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes aduersus Christum: nos non habemus regem nisi Caesarem. neque hoc uerum nisi illa uniuersali dominatione Romanorum ; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali uoce damnarunt.
Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repromissum est. [*]( 16 cf. -Luc. 23, 12 19 Ioh. 19, 15 26 Gen. 49, 10 ) [*](1 (et 17, 21) iudeonim C caperunt C 4 & («. I. m. 1) C sela (corr. ex selo m. 2) Mb õ interptatur C 7 pertinent (r 8. 1. a m. 1) L 9 ceperat LC tribu (u add.) L 12 ffdere C coherebat C 14 thetarchae (alt. h s. I.) LSM thetarcae G 17 mistico L 18 iudei C publicę C aduersum SGM 19 neque enim b 21 propriae L 22 hunc Z.1 huic C advlarent (v sup. 0 a m. 1) LM adolarent SG 24 saluatori (i ex e) S 27 repromissum] repositum C )
689
et ipse expectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica — unde christi uocabantur — unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exultationis prae participibus suis. natus est enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur "deficiens." iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites "testimonium in aqua." cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur "fratris. mei uisio." uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit, quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit
[*]( 5 cf. Dan. 9, 24 sqq. cf. Ps. 44, 8 6 cf. Matth. 2, 1 7 cf. Luc. 23, 7 . 46 8 cf. Matth. 15, 24 16 cf. Ioh. 5, 36 21 cf. Ioh. 1, 16 22 cf. Matth. 11, 11 24 cf. Matth. 18, 17 ) [*]( 1 est expectatio SMG quoque] quippe b 2 mistica L 8 unctio (o sup. a) S 5 pre C 6 maioris herodis C herodis (e in i o m. 2) L 7 thaarcia L tetarchia CS thetarchia (exp. et h s. l. a m. 2) G thetarchia (post. h s. I. a m. 2) M 8 que C 10 deficerat L 11 iudeorum C 12 odolamite SG odolamitae Lb odollamitae (pr. 1 . I.) M 13 hiras b interptatur C odolam SG odolamites L 16 testimonifl L hiras b 19 habrahae C helisabeth C 20 sue C 22 exurrexit C 23 prenuntiantibus C ) [*]( XXV. Aag leet. S. ) [*]( 44 ) 690
ex utero, agnouit perfectius ex columba et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes essent uelut grex detonsarum.
Iam Thamar habitum mutet; nam et "commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit. sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine "confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est. typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae. sedens cum hoc habitu ad portam Aenan uel Enaim, quod interpretatur "fontes." cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. accepit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et [*]( 1 cf. Luc. 1, 44 2 cf. Luc. 3, 21 sq. 5 cf. Cant. 4, 2 9 cf. Matth. 26, 75 12 Luc. 24, 46 sq. 21 cf. Ps. 17, 44 24 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 perfectius (i 8. l. a m. 2) L 2 odolamites LSG odollamites (pr. 1 8. I.) M 3 tondendas (0 ex u) L exhonerandas C 4 secclesiae O. laudate L 7 interptatur SG 8 amaritudinis om. C 9 in - illius SO iudas (s paene er.) SC iuda LGM 11 presignetur C O aacclesia C 18 predicari C 14 poenitentiam S p$enitentiam G 16 Tjppfl C 17 euocate L 18 habittt L portę L porca*« M'l aenMi G L Ml fnan C enan M2 b ęnaim C enaim LSGMb 21 fętatur SG 22 monilae LM monilge G 23 iufltificatiofi L 24 praedistinauit LlSG predestinauit C )
691
quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitam tamquam increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio, quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ludas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis, glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.
Nunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit, quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur "manu fortis" siue "desiderabilis:" et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: ueniet desideratus omnibus gentibus? Bersabee interpretatur "puteus satietatis" siue "puteus septimus;" quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id, quod dicere [*](5 Matth. 3, 7 18 cf. H Reg. 11 22 cf. Apoc. 5, 5 23 Agg. 2, 7 ) [*]( 3 hedus (bis) L 4 odolamitam SG odollamitem CM 6 mutauit 8. l. m. 2 C 7 publicatis (m. 3 ex publicis) Pb munilis L 9 hodieque (h s. I.) SM hodiequae L 10 habrahae C 13 fatebantur Z1 etnucleatius C menbratim C 16 diligentia (li ex le a wt. 1) L 19 possum// (us er.) SG possumus LM 20 prefigurauerit C 21 interpraaatur L 22 qui (d er.) L quis (s ex d) G th fortior LMGSb 24 bersabeae LSG Befsabee C 25 qualibet L 26 interpretatione SG interptationum C ) [*]( 44* )
692
intendimus, adsumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur puteus aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad XLVIIII autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus, in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis huius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprio copuletur. Uria namque interpretatur "lux mea dei." Chetteus autem "abscisus," siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: "lux mea dei est. " ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerumtamen ille desiderabilis
[*]( 2 Cant. 4, 15 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 7 cf. Tob. 2, 70 9 Ephes. 4, 2 sq. 12 Ioh. 4, 14 17 cf. Ephes. 5, 27 19 cf. Ioh. 8. 44 22 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 adsomamus C' 3* septinarii L 4 signification L 5 decęlo C 7 quadraginta nonem GM . septem b 8 ratiofi L illa apostolica C 10 unitate L 11 spirituali C secclesia C 18 quem] uriam • quam SG habuerit] biberit M 14 Iam S* 15 huius] sui CSMG interptatioii L cuius M 17 aecclesia. (pr. c s. I. a m. I) C 18 urias b chetteus LSG hettheus C chettaeus M cetheus b autem om. SMG 25 penitendo L ueruntamen C ) 693
omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia post ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non extinguamus; amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.
Iam de Salomone quid dicam ? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas - de gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est, quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. adparet enim in persona huius Salomonis mira et excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam [*]( 12 cf. m Reg. 11 ) [*]( 1 secclesiam (pr. c 8. l. a m. I) C lauantem (u corr. ex b) Lilt 2 seculi C 3 spirituali C contemplatione (Ai er.) L 4 inchoata (h s. l. a m. 2) LMG noticia C panitus C 5 copulauit conubio C 12 paenitentia 81 13 indulgentia (in in ras; dulg. ex diligentia m. 2 corr.) L 14 saltim L allegoria L 15 subuersio ed. Maurina 16 acclesias C 17 absurda L intelligi C ille CS 20 coniectari GLMSb 23 et pr. om. Cb mira... (et er.) M 25 secclesia C saetulo L 26 secclesiae C 27 secclesiae (pr. c s. I. a m. 1) C )
694
in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea, ut in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. si quid hinc sane his, quae de illo scripta sunt, diligentius pertractatis siue mihi siue hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta senes contextionis inpediat.
De Osee autem propheta non a me opus est dici. quid illa iussio factumue significet, quod dixit dominus ad Osee: uade et accipe tibi uxorem fornicationis et fac filios de fornicatione, cum satis hoc ipsa scriptura demonstret, unde et quare sit dictum. sequitur enim: quoniam fornicans fornicabitur terra a domino. et abiit et accepit Gomer filiam Debeleim; et concepit et peperit ei filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius Iezrahel, quoniam adhuc modicum, et uisitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda et quiescere faciam et auertam regnum domus Israhel. et erit. in illa die conteram arcum Israhel in ualle Iezrahel. et concepit adhuc et peperit filiam. et dixit ei dominus: uoca nomen eius "absque misericordia," quia non addam ultra misereri Israhel, sed obliuione obliuiscar eorum; et domui Iuda miserebor et saluabo eos in domino deo suo, et non saluabo eos in arcu et in gladio et in bello et in equis et in equitibus. et ablactauit eam, quae erat absque misericordia, et concepit et peperit filium. et dixit ei dominus: uoca nomen e ius" non populus meus," quia uos non [*](3 cf. Matth. 3, 12; 13, 30 11 Os. 1, 2; 2, 1 ) [*]( 1 unitatem LSG unitate (m er.) M sicut] sic C 2 segitis M 9 osee L 11 oseae L oseę C fornicationis] fornication? (ttid. w. 2 corr.) C 16 debelS C debelein SMG debelaim b 16 ei om. C 17 iezahel C 18 isrt LCM israhel GS1 iuda L indam C iuda SMG 20 uallem C iezahel C 26 equis C )
695
populus meus. et ego non ero uester deus. et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, dicetur eis, filii dei uiui. et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. dicite fratribus uestris "populus meus" et sorori uestrae "misericordiam consecuta." cum ergo iussi et facti huius figuram ipse dominus per eandem scripturam euidenter aperiat cumque apostolicae litterae hanc prophetiam conpletam in noui testamenti praedicatione testentur: quis est, qui audeat dicere non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et prophetam fecisse ipse in sanctis litteris qui iussit exponit? ait enim apostolus Paulus: ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam; quos et uocauit nos, non solum ex Iudaeis, uerum etiam ex gentibus . sicut et Osee dicit: uocabo "non plebem meam plebem meam" et "non dilectam dilectam" et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, ibi uocabuntur filii dei uiui. hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. unde et Petrus scribens ad gentes propheta quidem ipso non nominato prophetiam tamen eius uerbis suis inserit dicens: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quo uirtutes eius adnuntietis, qui de tenebris uos uocauit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus dei; quorum aliquando non misertus est. nunc autem miseretur. hinc euidenter adparet, quod
[*](15 Rom. 9, 23 sqq. 25 I Petro 2, 9 sq. ) [*]( 1 deus] deus (8. I. m. 2) M; om. COSb 6 ponet L 7 iezahel C 9 consecutae C 12 est om. SG 17 gloria C 18 iudeis C oseae L 20 sec. dilectam om. Z1 26 quo] ut b 27 qui (i sup. o a m. 1) L ammirabile LSG M . ) 696
per prophetam dictum est: et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur, et quod consequenter adiunctum est: et erit in loco, ubi dictum est eis "non populus meus uos," dicetur eis, filii dei uiui, non omnino de illo Israhel esse dictum, qui est secundum carnem. sed de illo. de quo apostolus gentibus dicit: uos ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. sed quoniam et de illa Iudaea multi crediderunt et credituri sunt — nam inde erant et apostoli, inde tot milia, quae in Hierusalem apostolis sociata sunt, inde ecclesiae, de quibus ad Galatas dicit: eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae. quae sunt in Christo, unde et lapidem angularem in psalmis appellatum dominum sic interpretatur. quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis uidelicet et praeputii, ut duos conderet in se unum nouum hominem, faciens pacem, et conmutaret utrosque in uno corpore deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso, et ueniens euangelizaret pacem his, qui longe, et his, qui prope, id est gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum — merito et iste propheta filios Iuda ponens pro Iudaeis et filios Israhel pro gentibus, et congregabuntur, inquit. filii Iudae et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra. huic itaque prophetiae tam mani- . feste ipso rerum effectu declaratae quisquis contradicit, non
[*](1 Gal. 3, 29 11 cf. Act. 2, 14; 4, 4 12 Gal. 1, 22 14 cf PB. 117, 22 16 Ephes. 2, 11 sqq. ) [*]( 2 harena (h 8. l. m. 1) L 8 estis om. b 9 iudg L iudae SG iudaei Mb 10 qngm (. add. et m e.rp. m. 2) L que (m er.) M 11 secclesiae C galathas C 12 facig C iudg L1 iudeae CSG 14 interptatur CSG 15 praepucii S 16 in unum Cb 17 communicaret S commuj,nitaret G 18 inimicicias SG 19 auangelizaret C euangelizare b iis (bis) b 20 6st (st 8. I. add. m. 2) L iudeis C 25 manifeste 8 26 effecto MLX ) 697
solum propheticis, uerum etiam apostolicis litteris nec solum quibuslibet litteris, uerum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis inpudentissime contradicit. aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam in habitu mulieris illius, quae Thamar appellata est, posset agnosci; hic autem cum ipsa scriptura se aperiat cumque apostolorum consonantibus litteris inlustretur, quid hic ulterius inmoramur ac non iam uidemus, quod restat de famulo dei Moyse, quid etiam ipsa significent, quae Faustus obiecit?
Quod enim fratrem defendens occidit Aegyptium, cuiuis facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a domino Christo nobis defensis occidi. quod uero in arena obruit interemptum, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. unde ecclesiam dominus super petram aedificat et eos, qui audiunt uerbum eius et faciunt, conparat prudenti uiro, qui aedificat domum suam super petram, ne temptationibus cedat et corruat; illos autem, qui audiunt et non faciunt, conparat stulto aedificanti super arenam, cuius temptata domus ruina fit magna.
Quod uero expoliauit Aegyptios iussu domini dei sui, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefigurauerit, iam in quibusdam libris, quos de doctrina christiana praenotaui, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse, quod auro et argento et ueste Aegyptiorum significatae sint quaedam [*](15 cf. Ex. 2, 12 22 cf. Matth. 7, 24 sqq. 23 cf. Ex. 3, 22;- 11, 2; 12, 35 sq. 25 de doctr. chr. 2, 40 ) [*]( 3 inprudentissime SG aliqui C 4 requirebat diligentioris C 5 (et 17) aecclesiam C 6 prostitutionem L 7 posset] non posset S, (non 8. I.) G poscit b 9 immoramur (mur 8. I. a m. 1) 8 12 cuius C 16 presentiam C stabilem L 19 suam om. b 20 cędat C 22 domo S domos (o corr. ex u) G 23 sui om. C 24 prefigurauerit C 26 prenotaui C pnotaui Ll 27 pr. et om. LC significate L )
698
doctrinae , quae in ipsa consuetudine gentium non inutili studio discantur. sed siue hoc significet siue illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tamquam uasa aurea et argentea cum suis utique corporibus — quod uestes significant — adiungunt se populo dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur: siue hoc ergo siue illud siue aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis, qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.