Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus adtestatur — nam eius haec uerba sunt, quae commemoraui — ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium saluatorem, quod et saluator ipse confirmat dicens: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit — unde suo loco, quantum satis uisum est, contra inpudentes Manichaeorum calumnias disseruimus — hunc ergo Moysen famulum dei uiui, dei ueri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed adfluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui uerbi potentiam, hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem [*]( 3 cf. Gal. 2, 14 16 cf. Hebr. 8, 5; Rom. 7, 12 19 Ioh. 5, 46 27 cf. Ex. 4, 10 ) [*]( 4 XII (bis) SG 5 angelos (u corr. in o) SG 7 dauiticum LC 9 extirpetur C 12 proferunt (pro ex p corr. m. 2) L proferunt SG centenQpro ferunt M 13 tricenum (e in i corr. m. 2) L 16 sancti om. C 18 prestantium (,add. m. 2) L 19 quod et] et quod SG (et 20) credideritis L 21 manicheorum LC 24 nichilo (chi m rec. superscr.) C pmente LC 25 affluente L1 menbri C )
666
in seruando. strenuum in exequendo, in regendo populo uigilantem, in corrigendo uehementem, in amando ardentem. in sustinendo patientem, qui pro eis, quibus praefuit, deo se interposuit consulenti, obposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum uirum, absit a nobis, ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane ueredici dei, qui ueraciter hominem, quem fecerat, nouerat, quandoquidem etiam peccata hominum. quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit et in confitentibus ut pater ignoscit. ex ore omnino eius Moysen seruum eius et amamus et admiramur et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio uel occiso uel expoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia inposito imperio dei fecit.
Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc diuinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significauerint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamuis iniuriosum et inprobum occidi. uerumtamen animae uirtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe uitia, quibus hoc ipsum indicent, cui uirtuti sint potissimum adcommodatae, si fuerint praeceptis excultae. sicut enim et agricolae quam terram uiderint quamuis inutiles, [*](15 cf. Ex. 2, 12 ) [*](1 in ante exeq. 8. l. m. 2 G in s. I. m. 2 L 2 corregendo X1 uehaementem M amando (do s. l. sup. exp. xem) C 4 tantum ac talem C 5 maledicto Ml 6 ueridici L*SMG 7 quandoquidgm (m 8. l. add. m. 2) L 8 fecit Lb diffidentibus (d sup. t superscr. m- 2) L 13 aliam Ll 14 imposito L1 15 percussit S aegjptiura (i s. I. a m. t) C - 16 praeciperit LIMI praeciperet b prophetica (ti in ras.) L 17 adhuc b 20 repperio L2 quia S, (a s. I.) G nullA. (-.. add. m. 2) L 22 animae (ae paene euan.) C fertiles praemitt. (in mg. al. ferales permittunt) b 24 exculptae (exp. m. 2) L exculpatf SG exculpte b 25 sicut] sic CSGM quam] cd C inutilf Lb )
667
tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant, et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, ualidis uitibus habilem intellegunt, et quem montem oleastris siluescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a ciue inprobo iniuriam perpetientem non obseruato ordine potestatis inultum esse non pertulit, non uirtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus uitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. ipse denique per angelum suum diuinis Moysen uocibus euocauit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israhel, eumque miraculo uisionis in rubo flammante et non ardente uerbisque dominicis ad frugem oboedientiae praeparauit: qui etiam Saulum ecclesiam persequentem de caelo uocauit, prostrauit, erexit, inpleuit, tamquam percussit. amputauit, inseruit, fecundauit. illa namque Pauli saeuitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur ecclesiam, putans officium deo se facere, tamquam siluestre erat uitium, sed magnae feracitatis indicium. hinc erat illud Petri, cum euaginato gladio uolens defendere dominum aurem persecutoris abscidit: quod factum dominus satis minaciter cohibuit dicens: reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet. ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate uel iubente uel concedente in sanguinem alicuius armatur. nam utique dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut Moyses
[*](13 cf. Ex. 3, 4 15 cf. Act. 9, 4 17 cf. Gal. 1, 14 21 Matth. 26, 51 sq. ) [*]( 2 felicem Lib; sed b in marg. echib. al. silerem 3 habitem om. b 4 siluaescere (a 8. 1. a m. 1) L accegdente C 5 frĕm (m add.) S 6 ciui C improbo (in corr. in m et i s. I. add. m. 2) L 8 magnae & L magnaa Mb magne 8 10 syna LSMG 14 celo C prostrauit (pr. r s. I.) C implicnit SG 15 fgcundauit L 17 persequabatur SG lti siluestrae M siluestrę L uicium CL 22 ille] hic C 23 superiori b. ) 668
post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae ? uterque enim non detestabili inmanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio inprobitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali. tamen amore peccauit. resecandum hoc uitium uel eradicandum. sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus. ita ferendis uirtutibus excolendum.
Quid ergo iam de expoliatis Aegyptiis Faustus obicit nesciens, quid loquatur? quod faciendo Moyses usque adeo non peccauit, ut non faciendo peccaret. deus enim iusserat, qui utique nouit non solum secundum facta, uerum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque uel per quem perpeti debeat. carnalis itaque adhuc ille populus erat et rerum terrenarum cupiditate occupatus, Aegyptii uero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est dei creatura male utentes ad creatoris iniuriam, suis idolis seruiebant et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac uehementer adflixerant. digni ergo erant et isti, quibus talia iuberentur, et illi, qui talia paterentur . et forte secundum suas uoluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista quam iussi; sed eis deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere uoluit, quando mandauit, ut diceret. fieri autem potest, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo diuinitus dictum sit: sed diuinis imperiis cedendum obtemperando. non resistendum est disputando. apostolus dixit: quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? siue ergo ista sit causa, quam dixi, siue alia quaelibet [*]( 10 cf. Ex. 3, 21 sq.; 11, 2; 12, 35 sq. 25 Rom. 11, 34 ) [*]( 1 synagoge C S improbitatis (m ex in fec. et i s. l. add. m. 2) L 12 quod S 13 debebat (fb, (sec. b s. I.) M debebat (exp. m. 1) L 14 aegyptii (pr. i s. l. a m. 1) L 17 laborare (exp. m. 2) L 18 et (e corr. ex u) M 19 paterentur (a corr. ex e) M uoluntessa i1 uoluntatessa LS 20 hebrei L 21 mosen CSG 23 quur LC hoc (h s. I.) C illi om. SG 24 cędendum L optemperando C 27 pr. siue] si SG alia] aliqua CiSGb )
669
in secreta et abdita dispositione dei lateat. cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent, quae auferrent, hoc tamen confirmo nec frustra nec inique dictum esse nec licuisse Moysen aliter quam deus dixerat facere, ut penes dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.
Sed deus, inquit, uerus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. immo uero talia recte non iubet. nisi deus uerus et bonus, qui et solus nouit, quid cuique iubendum sit, et solus neminem quicquam incongruum perpeti sinit. ceterum ista inperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne deo bono iubente inpii mali aliquid patiantur, cum dicturus est angelis: colligite primum zizania et alligate fasciculos ad conburendum. qui tamen hoc ipsum inoportune facere uolentes seruos prohibuit dicens: ne forte cum uultis colligere zizania. eradicetis simul et triticum. ita solus deus uerus et bonus nouit, quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid uel iubeat uel permittat. poterat etiam ista humana non bonitas, sed plane uanitas eidem domino contradicere, cum desiderio noxio daemonum in porcos ire uolentium petentiumque permisit, praesertim quia Manichaei non solum porcos, uerum etiam minuta et abiecta animalia hominum animas habere crediderunt. qua uanitate inprobata et abiecta illud tamen constat dominum nostrum legum Christum dei unicum filium ac per hoc deum [*]( 13 Matth. 13, 29 sq. 21 cf. Matth. 8, 31 sq. ) [*]( 1 quur LC 2 commendanda b 3 auferrent (pr. r s. l. a m. rec.) C 4 mosen C 5 iubendo GL'Mt iubendo (do in ras.) S penesj poenas G paenes M penes (in ras.) S 7 tterus-dens (in tnarg. infer.) S 8 iussisse Cl est om. L 12 iubentem (exp. tn. 2) L iubente (m er. corr. b ex u) M 13 zyzania SG 14 alligate ea fasciculis S 15 inopportune GM importune Sb inoporture C 16 zyzania S , 17 uerus deus C 19 uanitas] bonitas (o in ras.) LaPaSMG 20 daemonumuolentium petentiumque scripsi: daemonum-uolenti petentique SMGt (i in pet. sup. e a m. 1) L daemonem-uolentem petentemque C daem.uolentem petenti b 22 manichei C )
670
uerum et bonum mortem pecorum alienorum perniciem qualiumcumque animantium et graue damnum hominum desiderio daemonum concessisse. quis autem dementissimus dixerit. quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae uoluntati nec porcorum exitium praestare uoluisset? porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum quamuis saeua et iniqua cupiditas a creatore atque ordinatore omnium naturarum occulto quidem, sed ubique iusto moderamine in id, quo se inclinauerat, relaxata est, quid absurdum est. si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis. quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam creatoris utebantur, priuari meruerunt? quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent; quamquam illi non quidem hoc faciendo, quod uel iusserat uel permiserat deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccauerunt. quod autem hoc facere diuina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui nouit et poenis uel cohercere inprobos uel erudire subiectos et praecepta ualidiora dare sanioribus et quosdam medicinales gradus intirmioribus ordinare. Moyses uero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis nec contumaciae in diuinis imperiis quibuscumque contemptis.
Quaedam enim facta lex illa aeterna, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis autem oboedientia iure laudetur. [*]( 1 et bonum om. h morte LC mor tepe /// corom (corr. ex peccatorum) M ante pernic. add. seu S perneciem SG 2 daesiderio C 5 exitum C preatare LC 6 spm L' 7 sena S 8 occulto (0 ex a corr. m. 2) L sed (d s. l. m. 2 add.) C utique C iuste LG M iuste S 9 quo] quod (exp. m. 2) L quod PSGMb se om. LPSG)ib 10 aegyptii (i fin. add. m. 2) L hebreis LC 14 moses C 15 hebrei LC 17 peccauerunt (sup. u e add. m. rec.) C 20 paenis L cohercere S 22 moses C 23 contumatiae S 27 rephendatur LOBO )
671
tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus, deo autem iubente, quid, nisi fidelis et deuotus adparuit? quod usque adeo ipsa ueritas clamat, ut eius uoce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham, quid diceret, unguibus et dentibus quaerens usque ad calumniosum mendacium perueniret, hoc tamen reprehendere non auderet, nisi forte non ei ueniret in mentem factum ita nobile, ut et non lectum nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum et aures et oculos dissimulantes feriret. quapropter si in occidendo filio spontaneus motus execrabilis, deo autem iubente obsecundans famulatus non solum inculpabilis, uerum etiam laudabilis inuenitur: quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod expoliarit Aegyptios? si te inritat uelut humana facientis inprobitas, diuina terreat iubentis auctoritas. an talia fieri uolentem etiam ipsum deum uituperare paratus es? redi ergo retro, satanas; neque enim sapis, quae dei sunt, sed quae sunt hominum. atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses atque id, quod in deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses, quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus adnuntiabat, quod ei primo, cum dominus uellet fieri, displicebat.
Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis uoluntas praua atque peruersa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate uel temeritate admittatur. an dei pareatur imperio, qui nouit, quid, quando. [*]( 4 cf. Gen. 22, 10 17 Matth. 16, 23 ) [*]( d ad 80 4 deuotus et fidelis C quo C ado C õ deterritus (r pr. s. l. a m. rec.) C in om. LSGMP1 7 rephendere LC 8 uenerit C 9 et om. C 10 linquis Lt cantatum (c in ras.) L 11 dissimulantis C 12 execrabilis C iuuente Ml ob secundans C 14 (et 20) rephendis LCSG expoliara JILl 15 uelud C inprouitas J1' 21 quemammodum L 24 si* C . intellegit 01 26 ammittatur Lllłll )
672
quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conueniat, nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat. quia et in illis diuina secutus imperia non saeuiens, sed oboediens fuit, nec deus, cum iubebat ista, saeuiebat, sed digna dignis retribuebat dignosque terrebat. quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace uicturi? hoc reprehendere timidorum est. non religiosorum. nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inpacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia, haec sunt, quae in bellis iure culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentiam resistentium siue deo siue aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis. cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere tale aliquid uel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit. alioquin Iohannes, cum ad eum baptizandi milites uenirent dicentes: et nos quid faciemus? responderet eis: arma abicite, militiam istam deserite, neminem percutite, uulnerate, prosternite; sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores, respondit eis: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. sed quia Manichaei Iohannem aperte blasphemare consuerunt, ipsum dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Iohannes dicit debere sufficere militi. reddite*
[*](21 Luc. 3, 14 26 Matth. 22, 21 ) [*]( 1 conueniat (t s. l. add. m. 2) LM 2 Nec inc. c. 74 b 3 seuiens L 4 seuiebat LSG 5 dignosque (al. indignosque) b 6 donentur S, (m in n mut.) G dominentur b 7 rephendere LCSG religiosorum (or B. I. a m. 2) LM 8 impacatis (StIP. i add. m. 1 u) C 11 plerumque ita culpantur ut sqq. b uiolentiam (pr. i 8. l. a m. T) C 14 tale (e add. m. 2) L 15 ipse ordo C 17 miliciam C 18 percuttete Jf uulnerate prosternite om. L 19 eos om. SG ante cum add. m. 2 si L cum] si (s. I.) M 23 stipendium (i s. I.) L manichei LC 24 aperte iohannem C consueuerunt SGMb ) 673
inquit, Caesari, quae Caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. merito et illius centurionis dicentis: et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit, fidem laudauit, non illius militiae desertionem imperauit. et de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est et non necessarium.