Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quid aliud in euangelio discimus, cum eadem uox Petri auditur confitentis Christum filium dei, quae etiam daemoniorum paria uerba, sed longe inpari corde emittentium? proinde in simili uoce fides Petri laudatur, daemoniorum inmunditia cohibetur. a quo, nisi ab illo, qui non aure humana. sed diuina mente radices internas uocum illarum nosset inspicere et sine ulla falsitate discernere? quam multi enim et alii homines dicunt Christum filium dei uiui nec tamen Petri meritis conparantur, non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: domine, domine et audituri: discedite a me. sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram, in quibus [*](1 I Reg. 15, 24 3 cf. Gal. 2, 6 6 cf. Luc. 17, 28 7 cf. Matth. 12, 34 9 cf. Matth. 15, 8 18 cf. Matth. 16, 16 19 cf. Luc. 8, 28 26 Matth. 7, 22 sq. 27 cf. Matth. 25. 33 ) [*]( 1 ipsi 0 2 dauid (uid in ras.) L numquid C 5 doceremur SGM docecemur IAP5 6 celorum C 7 cordis 8. I. S os (sup. s ~ del. tn. 2) L loquatur fa corr. ex i) G, (a sup. exp. i) S 8 eum om. LSGMb •ura ni? (sed labiis antepos.) C 13 ridenda] rienda Cl 17 aliud C (m. rec. superscr. scil. quam duo genera confessionum) 18 petri] patris (9 s. 1. a m. 2) C 22 interna suocum Z1 )
Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus adtestatur — nam eius haec uerba sunt, quae commemoraui — ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium saluatorem, quod et saluator ipse confirmat dicens: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit — unde suo loco, quantum satis uisum est, contra inpudentes Manichaeorum calumnias disseruimus — hunc ergo Moysen famulum dei uiui, dei ueri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed adfluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui uerbi potentiam, hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem [*]( 3 cf. Gal. 2, 14 16 cf. Hebr. 8, 5; Rom. 7, 12 19 Ioh. 5, 46 27 cf. Ex. 4, 10 ) [*]( 4 XII (bis) SG 5 angelos (u corr. in o) SG 7 dauiticum LC 9 extirpetur C 12 proferunt (pro ex p corr. m. 2) L proferunt SG centenQpro ferunt M 13 tricenum (e in i corr. m. 2) L 16 sancti om. C 18 prestantium (,add. m. 2) L 19 quod et] et quod SG (et 20) credideritis L 21 manicheorum LC 24 nichilo (chi m rec. superscr.) C pmente LC 25 affluente L1 menbri C )
Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc diuinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significauerint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamuis iniuriosum et inprobum occidi. uerumtamen animae uirtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe uitia, quibus hoc ipsum indicent, cui uirtuti sint potissimum adcommodatae, si fuerint praeceptis excultae. sicut enim et agricolae quam terram uiderint quamuis inutiles, [*](15 cf. Ex. 2, 12 ) [*](1 in ante exeq. 8. l. m. 2 G in s. I. m. 2 L 2 corregendo X1 uehaementem M amando (do s. l. sup. exp. xem) C 4 tantum ac talem C 5 maledicto Ml 6 ueridici L*SMG 7 quandoquidgm (m 8. l. add. m. 2) L 8 fecit Lb diffidentibus (d sup. t superscr. m- 2) L 13 aliam Ll 14 imposito L1 15 percussit S aegjptiura (i s. I. a m. t) C - 16 praeciperit LIMI praeciperet b prophetica (ti in ras.) L 17 adhuc b 20 repperio L2 quia S, (a s. I.) G nullA. (-.. add. m. 2) L 22 animae (ae paene euan.) C fertiles praemitt. (in mg. al. ferales permittunt) b 24 exculptae (exp. m. 2) L exculpatf SG exculpte b 25 sicut] sic CSGM quam] cd C inutilf Lb )
Quid ergo iam de expoliatis Aegyptiis Faustus obicit nesciens, quid loquatur? quod faciendo Moyses usque adeo non peccauit, ut non faciendo peccaret. deus enim iusserat, qui utique nouit non solum secundum facta, uerum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque uel per quem perpeti debeat. carnalis itaque adhuc ille populus erat et rerum terrenarum cupiditate occupatus, Aegyptii uero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est dei creatura male utentes ad creatoris iniuriam, suis idolis seruiebant et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac uehementer adflixerant. digni ergo erant et isti, quibus talia iuberentur, et illi, qui talia paterentur . et forte secundum suas uoluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista quam iussi; sed eis deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere uoluit, quando mandauit, ut diceret. fieri autem potest, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo diuinitus dictum sit: sed diuinis imperiis cedendum obtemperando. non resistendum est disputando. apostolus dixit: quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? siue ergo ista sit causa, quam dixi, siue alia quaelibet [*]( 10 cf. Ex. 3, 21 sq.; 11, 2; 12, 35 sq. 25 Rom. 11, 34 ) [*]( 1 synagoge C S improbitatis (m ex in fec. et i s. l. add. m. 2) L 12 quod S 13 debebat (fb, (sec. b s. I.) M debebat (exp. m. 1) L 14 aegyptii (pr. i s. l. a m. 1) L 17 laborare (exp. m. 2) L 18 et (e corr. ex u) M 19 paterentur (a corr. ex e) M uoluntessa i1 uoluntatessa LS 20 hebrei L 21 mosen CSG 23 quur LC hoc (h s. I.) C illi om. SG 24 cędendum L optemperando C 27 pr. siue] si SG alia] aliqua CiSGb )
Sed deus, inquit, uerus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. immo uero talia recte non iubet. nisi deus uerus et bonus, qui et solus nouit, quid cuique iubendum sit, et solus neminem quicquam incongruum perpeti sinit. ceterum ista inperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne deo bono iubente inpii mali aliquid patiantur, cum dicturus est angelis: colligite primum zizania et alligate fasciculos ad conburendum. qui tamen hoc ipsum inoportune facere uolentes seruos prohibuit dicens: ne forte cum uultis colligere zizania. eradicetis simul et triticum. ita solus deus uerus et bonus nouit, quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid uel iubeat uel permittat. poterat etiam ista humana non bonitas, sed plane uanitas eidem domino contradicere, cum desiderio noxio daemonum in porcos ire uolentium petentiumque permisit, praesertim quia Manichaei non solum porcos, uerum etiam minuta et abiecta animalia hominum animas habere crediderunt. qua uanitate inprobata et abiecta illud tamen constat dominum nostrum legum Christum dei unicum filium ac per hoc deum [*]( 13 Matth. 13, 29 sq. 21 cf. Matth. 8, 31 sq. ) [*]( 1 quur LC 2 commendanda b 3 auferrent (pr. r s. l. a m. rec.) C 4 mosen C 5 iubendo GL'Mt iubendo (do in ras.) S penesj poenas G paenes M penes (in ras.) S 7 tterus-dens (in tnarg. infer.) S 8 iussisse Cl est om. L 12 iubentem (exp. tn. 2) L iubente (m er. corr. b ex u) M 13 zyzania SG 14 alligate ea fasciculis S 15 inopportune GM importune Sb inoporture C 16 zyzania S , 17 uerus deus C 19 uanitas] bonitas (o in ras.) LaPaSMG 20 daemonumuolentium petentiumque scripsi: daemonum-uolenti petentique SMGt (i in pet. sup. e a m. 1) L daemonem-uolentem petentemque C daem.uolentem petenti b 22 manichei C )
Quaedam enim facta lex illa aeterna, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis autem oboedientia iure laudetur. [*]( 1 et bonum om. h morte LC mor tepe /// corom (corr. ex peccatorum) M ante pernic. add. seu S perneciem SG 2 daesiderio C 5 exitum C preatare LC 6 spm L' 7 sena S 8 occulto (0 ex a corr. m. 2) L sed (d s. l. m. 2 add.) C utique C iuste LG M iuste S 9 quo] quod (exp. m. 2) L quod PSGMb se om. LPSG)ib 10 aegyptii (i fin. add. m. 2) L hebreis LC 14 moses C 15 hebrei LC 17 peccauerunt (sup. u e add. m. rec.) C 20 paenis L cohercere S 22 moses C 23 contumatiae S 27 rephendatur LOBO )
Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis uoluntas praua atque peruersa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate uel temeritate admittatur. an dei pareatur imperio, qui nouit, quid, quando. [*]( 4 cf. Gen. 22, 10 17 Matth. 16, 23 ) [*]( d ad 80 4 deuotus et fidelis C quo C ado C õ deterritus (r pr. s. l. a m. rec.) C in om. LSGMP1 7 rephendere LC 8 uenerit C 9 et om. C 10 linquis Lt cantatum (c in ras.) L 11 dissimulantis C 12 execrabilis C iuuente Ml ob secundans C 14 (et 20) rephendis LCSG expoliara JILl 15 uelud C inprouitas J1' 21 quemammodum L 24 si* C . intellegit 01 26 ammittatur Lllłll )
Interest enim, quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant; ordo tamen ille naturalis mortalium paci adcommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principem sit, exequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique co mmuni. bellum autem, quod gerendum deo auctore suscipitur, recte suscipi dubitare fas non est uel ad terrendam uel ad obterendam uel ad subiugandam mortalium superbiam, quando ne illud quidem, quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest: quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse inuenitur. neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. non est enim potestas nisi a deo siue iubente siue sinente. cum ergo uir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo iubente bellare ciuicae pacis ordinem seruans — cui quod iubetur, [*]( 4 Matth. 8, 9 sq. 23 cf. Rom. 13, 1 ) [*]( 1 caesaris (a a m. 1 s. I.) C 2 et om. b prestantur C prestantur (4 add. m. 2) L 3 necessario (v m. 2 superscr.) L 4 homo (pr. o 8. I.) S 6 alii PCb uenit (t 8. l. a m. 1) C 8 et] sed Cb 12 poscit (c sup. s m. 1) C suscipiendi (i sup. o a m. 1) L 13 principes SGM principe X1 eisequendi (s a m. 2 8. l.) L 14 salutique] saluti SG 17 opterendam C 24 iubente (b ex n corr.) M sinente (corr. m. 2 ex senecte) M 25 homifie (e add. m. 2) L militat SG pos»sit (c er.) G possit (w. 2 corr. ex poscit) P 26 cui] cum id C ) [*]( XXV. Ang. seot. 6. ) [*]( 48 )