Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid aliud in euangelio discimus, cum eadem uox Petri auditur confitentis Christum filium dei, quae etiam daemoniorum paria uerba, sed longe inpari corde emittentium? proinde in simili uoce fides Petri laudatur, daemoniorum inmunditia cohibetur. a quo, nisi ab illo, qui non aure humana. sed diuina mente radices internas uocum illarum nosset inspicere et sine ulla falsitate discernere? quam multi enim et alii homines dicunt Christum filium dei uiui nec tamen Petri meritis conparantur, non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: domine, domine et audituri: discedite a me. sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram, in quibus [*](1 I Reg. 15, 24 3 cf. Gal. 2, 6 6 cf. Luc. 17, 28 7 cf. Matth. 12, 34 9 cf. Matth. 15, 8 18 cf. Matth. 16, 16 19 cf. Luc. 8, 28 26 Matth. 7, 22 sq. 27 cf. Matth. 25. 33 ) [*]( 1 ipsi 0 2 dauid (uid in ras.) L numquid C 5 doceremur SGM docecemur IAP5 6 celorum C 7 cordis 8. I. S os (sup. s ~ del. tn. 2) L loquatur fa corr. ex i) G, (a sup. exp. i) S 8 eum om. LSGMb •ura ni? (sed labiis antepos.) C 13 ridenda] rienda Cl 17 aliud C (m. rec. superscr. scil. quam duo genera confessionum) 18 petri] patris (9 s. 1. a m. 2) C 22 interna suocum Z1 )

665
plurimi nec umquam Christum uel semel negauerunt nec eius pro nostra salute passionem inprobauerunt nec gentes iudaizare coegerunt, et tamen Petro, qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus et non solum duodecim tribus, uerum et angelos iudicanti inpares adparebunt? ita etiam multi nullius adpetentes uxorem, nullum, maritum adpetitae usque ad mortem persequentes tamen Dauidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud deum habere non possunt. tantum interest, quid cuique in se ipso quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur, et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat, quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et uix ad tricenum perueniunt.

Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus adtestatur — nam eius haec uerba sunt, quae commemoraui — ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium saluatorem, quod et saluator ipse confirmat dicens: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit — unde suo loco, quantum satis uisum est, contra inpudentes Manichaeorum calumnias disseruimus — hunc ergo Moysen famulum dei uiui, dei ueri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed adfluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui uerbi potentiam, hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem [*]( 3 cf. Gal. 2, 14 16 cf. Hebr. 8, 5; Rom. 7, 12 19 Ioh. 5, 46 27 cf. Ex. 4, 10 ) [*]( 4 XII (bis) SG 5 angelos (u corr. in o) SG 7 dauiticum LC 9 extirpetur C 12 proferunt (pro ex p corr. m. 2) L proferunt SG centenQpro ferunt M 13 tricenum (e in i corr. m. 2) L 16 sancti om. C 18 prestantium (,add. m. 2) L 19 quod et] et quod SG (et 20) credideritis L 21 manicheorum LC 24 nichilo (chi m rec. superscr.) C pmente LC 25 affluente L1 menbri C )

666
in seruando. strenuum in exequendo, in regendo populo uigilantem, in corrigendo uehementem, in amando ardentem. in sustinendo patientem, qui pro eis, quibus praefuit, deo se interposuit consulenti, obposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum uirum, absit a nobis, ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane ueredici dei, qui ueraciter hominem, quem fecerat, nouerat, quandoquidem etiam peccata hominum. quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit et in confitentibus ut pater ignoscit. ex ore omnino eius Moysen seruum eius et amamus et admiramur et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio uel occiso uel expoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia inposito imperio dei fecit.

Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc diuinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significauerint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamuis iniuriosum et inprobum occidi. uerumtamen animae uirtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe uitia, quibus hoc ipsum indicent, cui uirtuti sint potissimum adcommodatae, si fuerint praeceptis excultae. sicut enim et agricolae quam terram uiderint quamuis inutiles, [*](15 cf. Ex. 2, 12 ) [*](1 in ante exeq. 8. l. m. 2 G in s. I. m. 2 L 2 corregendo X1 uehaementem M amando (do s. l. sup. exp. xem) C 4 tantum ac talem C 5 maledicto Ml 6 ueridici L*SMG 7 quandoquidgm (m 8. l. add. m. 2) L 8 fecit Lb diffidentibus (d sup. t superscr. m- 2) L 13 aliam Ll 14 imposito L1 15 percussit S aegjptiura (i s. I. a m. t) C - 16 praeciperit LIMI praeciperet b prophetica (ti in ras.) L 17 adhuc b 20 repperio L2 quia S, (a s. I.) G nullA. (-.. add. m. 2) L 22 animae (ae paene euan.) C fertiles praemitt. (in mg. al. ferales permittunt) b 24 exculptae (exp. m. 2) L exculpatf SG exculpte b 25 sicut] sic CSGM quam] cd C inutilf Lb )

667
tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant, et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, ualidis uitibus habilem intellegunt, et quem montem oleastris siluescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a ciue inprobo iniuriam perpetientem non obseruato ordine potestatis inultum esse non pertulit, non uirtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus uitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. ipse denique per angelum suum diuinis Moysen uocibus euocauit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israhel, eumque miraculo uisionis in rubo flammante et non ardente uerbisque dominicis ad frugem oboedientiae praeparauit: qui etiam Saulum ecclesiam persequentem de caelo uocauit, prostrauit, erexit, inpleuit, tamquam percussit. amputauit, inseruit, fecundauit. illa namque Pauli saeuitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur ecclesiam, putans officium deo se facere, tamquam siluestre erat uitium, sed magnae feracitatis indicium. hinc erat illud Petri, cum euaginato gladio uolens defendere dominum aurem persecutoris abscidit: quod factum dominus satis minaciter cohibuit dicens: reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet. ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate uel iubente uel concedente in sanguinem alicuius armatur. nam utique dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut Moyses [*](13 cf. Ex. 3, 4 15 cf. Act. 9, 4 17 cf. Gal. 1, 14 21 Matth. 26, 51 sq. ) [*]( 2 felicem Lib; sed b in marg. echib. al. silerem 3 habitem om. b 4 siluaescere (a 8. 1. a m. 1) L accegdente C 5 frĕm (m add.) S 6 ciui C improbo (in corr. in m et i s. I. add. m. 2) L 8 magnae & L magnaa Mb magne 8 10 syna LSMG 14 celo C prostrauit (pr. r s. I.) C implicnit SG 15 fgcundauit L 17 persequabatur SG lti siluestrae M siluestrę L uicium CL 22 ille] hic C 23 superiori b. )
668
post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae ? uterque enim non detestabili inmanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio inprobitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali. tamen amore peccauit. resecandum hoc uitium uel eradicandum. sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus. ita ferendis uirtutibus excolendum.

Quid ergo iam de expoliatis Aegyptiis Faustus obicit nesciens, quid loquatur? quod faciendo Moyses usque adeo non peccauit, ut non faciendo peccaret. deus enim iusserat, qui utique nouit non solum secundum facta, uerum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque uel per quem perpeti debeat. carnalis itaque adhuc ille populus erat et rerum terrenarum cupiditate occupatus, Aegyptii uero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est dei creatura male utentes ad creatoris iniuriam, suis idolis seruiebant et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac uehementer adflixerant. digni ergo erant et isti, quibus talia iuberentur, et illi, qui talia paterentur . et forte secundum suas uoluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista quam iussi; sed eis deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere uoluit, quando mandauit, ut diceret. fieri autem potest, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo diuinitus dictum sit: sed diuinis imperiis cedendum obtemperando. non resistendum est disputando. apostolus dixit: quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? siue ergo ista sit causa, quam dixi, siue alia quaelibet [*]( 10 cf. Ex. 3, 21 sq.; 11, 2; 12, 35 sq. 25 Rom. 11, 34 ) [*]( 1 synagoge C S improbitatis (m ex in fec. et i s. l. add. m. 2) L 12 quod S 13 debebat (fb, (sec. b s. I.) M debebat (exp. m. 1) L 14 aegyptii (pr. i s. l. a m. 1) L 17 laborare (exp. m. 2) L 18 et (e corr. ex u) M 19 paterentur (a corr. ex e) M uoluntessa i1 uoluntatessa LS 20 hebrei L 21 mosen CSG 23 quur LC hoc (h s. I.) C illi om. SG 24 cędendum L optemperando C 27 pr. siue] si SG alia] aliqua CiSGb )

669
in secreta et abdita dispositione dei lateat. cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent, quae auferrent, hoc tamen confirmo nec frustra nec inique dictum esse nec licuisse Moysen aliter quam deus dixerat facere, ut penes dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.