Inaniter ergo Faustus in se ipsum potius dente sacrilego saeuiens sanctam scripturam, quam totus iam mundus merito ueneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor nullius accepit adulandam personam. sed et laudanda et uituperanda hominum facta uel ipsa iudicat uel legentibus iudicanda proponit, nec solum homines ipsos uel uituperabiles uel laudabiles intimans, uerum etiam quaedam in uituperabilibus laudanda et in laudabilibus uituperanda non tacens. neque enim quia uituperabilis homo erat Saul ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de ana themate tam diligenter scrutatus, tam seuere uindicare conatus est oboediens deo, qui hoc fieri prohibuerat, uel quod pythones [*]( 8 cf. Matth. 22, 10 10 cf. Ex. 12, 3 sqq. 26 cf. I Reg. 14, 24 sqq. ) [*]( 2 incarnationis b derogare SG 10 capris (a in i corr.) S 11 praefigurandam SG praecessis se C 12 hominibus L et ante bonos om. SG 14 part*Q (jpr. r 8. l. add. et alt. exp. m. 2) LM 16 s £ #uiens (r utd. er.) L sęruiens G seuiens C 17 ueneratur (u corr. ex b) M dixi (r er.) S dixit G dixi (ort. er. dii ~ er.) M 18 accepit Ll adolandam L1 adulando L'l 22 uituperabilius LtSMG lauda- bilius LaSGM 24 anathemate (e fuit) S 25 conatus (co ex ca corr.) S 26 obaediens C prohibuerat (o in ras; hi s. l. a m. 1) L phytones GSb phythones (h superscr. m. 2) LM phythones C )
661
et uentriloquos de regno suo deleuit, aut quia laudabilis erat Dauid, ideo peccata eius, quae deus quoque arguit per prophetam, uel adprobanda uel imitanda sunt. sicut nec in Pontio Pilato uituperandum est, quod aduersus accusationes Iudaeorum innocentem dominum iudicauit, nec in Petro laudandum est, quod eundem dominum ter negauit, uel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo, quae dei sunt, eum uoluit a passione, hoc est a nostra salute reuocare, paulo ante ergo dictus beatus, paulo post dictus est satanas. sed quid in illo obtinuerit, apostolatus eius et martyrii corona testatur.
Sic itaque et regis Dauid legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. in quo autem praeualuerit, aut unde quid uicerit, satis in promptu est non maliuolae caecitati, qua in sanctos libros et uiros Faustus inruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas diuina et merita humana possunt cerni atque discerni. nam legant isti et uideant in Dauid plura deum redarguisse quam Faustum; sed ibi est et paenitentiae sacrificium, ibi est illa inconparabilis mansuetudo usque ad inmanissimum et atrocissimum inimicum, qui, quotiens illi est in manus fortissimas datus, totiens ab illo est de manibus piissimis dimissus inlaesus. ibi memorabilis humilitas sub flagello dei et ceruix regia dominico iugd ita subdita, ut armatus et comitatus armatis amara ex inimici ore [*]( 1 cf. I Reg. 28, 3 3 cf. II Reg. 12, 1 aqq. 6 cf. Matth. 26, 70 sqq. 9 cf. Matth. 16, 22 sq. 18 cf. II Reg. 12 . 24 22 cf. I Reg. 24 . 2(5 ) [*]( 2 pprophetft S 3 approbanda 81 4 iudeorum C 8 salute nostra SG 9 pę: beatus C 10 in (s. l. m. 2) LM om. GSb 18 recta SG aut] auT (a s. l. a m. 2) LG ut M et Cb 14 impromptu. (s er.) SM promptu* (-- sup. n er.) L 16 auctoritas// (corr. ex auctoritatis) M diuina (i post. s. l. a m. 1) L 19 sacrifitium C 20 adtroeiBsimQm (exp. m. 2) L adtrocissimum SMG 21 manus («. l. add. 'no 1 s) C 22 piissimis (u in i corr. m. 2) L illesus C inlęsus (, add. m. 2) L memorabilis (mo in ras.) C 23 sufflagello C . dominico (co er ca corr.) S )
662
conuicia patientissime sustineret suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex eius audiret et iam iamque in conuiciatoris caput dextera ultrice pergentem modestissime refrenaret. regali suae iussioni diuini timoris pondus adiciens et dicens meritis suis hoc redditum superno iudicio, quo ille iniuriosus missus esset, ut in eum talia iacularetur obprobria. ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse uellet mori, quando populo numerato peccatum elationis eius sic punire placuit deo, ut eundem numerum minueret morte multorum, cuius multitudine cor regis fuerat superbia pertemptatum: in quo occulto iudicio deus, apud quem non est iniquitas, et. quos nouerat indignos hac uita, subtraxit huic uitae et in illo, qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani eiusdem copiae diminutione sanauit. ibi tam religiosus dei timor sacramentum Christi in sancta unctione seruabat, ut cor eius pia sollicitudine trepidauerit, quando exiguam particulam de ueste ipsius Saulis latenter abscidit, ut haberet, unde illi fidem faceret. quam nollet eum, cum posset, occidere. ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrimis et humilitatis sordibus sese abiciens dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit, idem iuuenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculauerat et contra patrem scelestum bellum gerebat, et uellet conseruatum et fleret occisum,
[*]( 6 cf. II Reg. 16 ) [*]( 1 conuitia SG patientissim$e L patientissimse S patientissimę M 3 modes.tissimQ.e (erp. m. 2) L modestissimae C refrena SG 5 qd (d 8. l.) SG ille (s. l.) S 6 opprobria (b exp. et p tuperscr. tn. 2) L 10 mnltitadinem (exp. m. 2) L snperbia fuerat C 11 supbia (b « u corr.) M pertemptatum (p 8. I) 8 12 hac] ac C 14 tumore G tumorS (~ add. m. 2) L timore b 15 reliosus S 18 faceret ul qd qua nollet C 19 tanta pru*dentia d prudens sqq. C 21 egrotante L multislll/lacrimis S 22 depcatus LCSG idem L1 24 stupris (s add. in ras. m. 2) L scelestv (T S. exp. e) 8 25 bella Ml ) 663
animae scilicet tantis criminibus inuolutae sempiternas praeuidens poenas, quibus euadendis eum per paenitentiam corrigendum uiuere cupiebat humiliatum. haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur uiro, si non peruersus animus eam scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam dei, qui eius nouerat occulta cordis, ubi in conspectu eius, qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.
Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat spiritus dei, quando correptus per prophetam dixit "peccaui" continuoque ad hoc unum uerbum audire meruit, quod acceperit ueniam? ad quam rem nisi ad sempiternam salutem? neque enim praetermissa est in illo secundum dei comminationem flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur et adflictus temporaliter probaretur. haud uero mediocre fidei robur fuit, aut paruum mitis et oboedientis animi indicium, cum audisset a propheta, quod sibi deus ignouisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter euenissent, non se dicere prophetae deceptum esse mendacio nec murmurare aduersum deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiauerit. intellegebat enim uir alte sanctus et non contra deum, sed ad deum leuans animam suam, nisi dominus esset confitenti paenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata; pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, uidebat erga se et manere ueniam et non neglegi medicinam. cur autem Saul per [*]( 3 cf. II Reg. 18 ) [*]( 1 inuolutę f, add. m. 2) L 2 euandendis C 4 repperiuntur S repperiuntur VG 6 et ante plane 8. l. a m. 1 L 8 poiest (est add. m. 2) 8 10 cernebat s. l. G cernsebat Lx 11 correctus Lb 12 continuoq' (q' s. I.) S acciperet C 16 liberaur L'SGM liberaraur (ra 8. l. a m. 2) L afflictus L1 haud b 17 robur Ll 20 mendatio C 21 aduersus SGMb falso SG1 23 ad doTii S 24 paenarum 081 26 ureretur] uereretur Gxb uerberaretur S-Gl uęreretur LsPa u*reretur (e er.) M 27 quur LC )
664
Samuhelem correptus, cum diceret etiam ipse "peccaui," non meruit audire, quod Dauid, quod ei dominus ignouisset? num personarum acceptio est apud deum ? absit. sed in simili uoce, quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat, quod diuinus oculus discernebat. quid talibus docemur exemplis nisi regnum caelorum intra nos esse et de intimis nostris deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur. non autem ut populus labiis eum honoret, cor autem eorum longe sit ab eo, neque iudicare aliter audeamus de hominibus. quorum interiora uidere non possumus, quam deus, qui hoc potest et falli aut corrumpi non potest, cuius euidentissimam sententiam de Dauid cum diuinae scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda uel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas ? eis quippe diuinis libris de antiquis uiris credendum est, qui tam longe futura dixerunt. quae praesentia nunc uidentur.
Quid aliud in euangelio discimus, cum eadem uox Petri auditur confitentis Christum filium dei, quae etiam daemoniorum paria uerba, sed longe inpari corde emittentium? proinde in simili uoce fides Petri laudatur, daemoniorum inmunditia cohibetur. a quo, nisi ab illo, qui non aure humana. sed diuina mente radices internas uocum illarum nosset inspicere et sine ulla falsitate discernere? quam multi enim et alii homines dicunt Christum filium dei uiui nec tamen Petri meritis conparantur, non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: domine, domine et audituri: discedite a me. sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram, in quibus [*](1 I Reg. 15, 24 3 cf. Gal. 2, 6 6 cf. Luc. 17, 28 7 cf. Matth. 12, 34 9 cf. Matth. 15, 8 18 cf. Matth. 16, 16 19 cf. Luc. 8, 28 26 Matth. 7, 22 sq. 27 cf. Matth. 25. 33 ) [*]( 1 ipsi 0 2 dauid (uid in ras.) L numquid C 5 doceremur SGM docecemur IAP5 6 celorum C 7 cordis 8. I. S os (sup. s ~ del. tn. 2) L loquatur fa corr. ex i) G, (a sup. exp. i) S 8 eum om. LSGMb •ura ni? (sed labiis antepos.) C 13 ridenda] rienda Cl 17 aliud C (m. rec. superscr. scil. quam duo genera confessionum) 18 petri] patris (9 s. 1. a m. 2) C 22 interna suocum Z1 )
665
plurimi nec umquam Christum uel semel negauerunt nec eius pro nostra salute passionem inprobauerunt nec gentes iudaizare coegerunt, et tamen Petro, qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus et non solum duodecim tribus, uerum et angelos iudicanti inpares adparebunt? ita etiam multi nullius adpetentes uxorem, nullum, maritum adpetitae usque ad mortem persequentes tamen Dauidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud deum habere non possunt. tantum interest, quid cuique in se ipso quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur, et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat, quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et uix ad tricenum perueniunt.
Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus adtestatur — nam eius haec uerba sunt, quae commemoraui — ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium saluatorem, quod et saluator ipse confirmat dicens: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit — unde suo loco, quantum satis uisum est, contra inpudentes Manichaeorum calumnias disseruimus — hunc ergo Moysen famulum dei uiui, dei ueri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed adfluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui uerbi potentiam, hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem [*]( 3 cf. Gal. 2, 14 16 cf. Hebr. 8, 5; Rom. 7, 12 19 Ioh. 5, 46 27 cf. Ex. 4, 10 ) [*]( 4 XII (bis) SG 5 angelos (u corr. in o) SG 7 dauiticum LC 9 extirpetur C 12 proferunt (pro ex p corr. m. 2) L proferunt SG centenQpro ferunt M 13 tricenum (e in i corr. m. 2) L 16 sancti om. C 18 prestantium (,add. m. 2) L 19 quod et] et quod SG (et 20) credideritis L 21 manicheorum LC 24 nichilo (chi m rec. superscr.) C pmente LC 25 affluente L1 menbri C )
666
in seruando. strenuum in exequendo, in regendo populo uigilantem, in corrigendo uehementem, in amando ardentem. in sustinendo patientem, qui pro eis, quibus praefuit, deo se interposuit consulenti, obposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum uirum, absit a nobis, ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane ueredici dei, qui ueraciter hominem, quem fecerat, nouerat, quandoquidem etiam peccata hominum. quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit et in confitentibus ut pater ignoscit. ex ore omnino eius Moysen seruum eius et amamus et admiramur et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio uel occiso uel expoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia inposito imperio dei fecit.
Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc diuinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significauerint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamuis iniuriosum et inprobum occidi. uerumtamen animae uirtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe uitia, quibus hoc ipsum indicent, cui uirtuti sint potissimum adcommodatae, si fuerint praeceptis excultae. sicut enim et agricolae quam terram uiderint quamuis inutiles, [*](15 cf. Ex. 2, 12 ) [*](1 in ante exeq. 8. l. m. 2 G in s. I. m. 2 L 2 corregendo X1 uehaementem M amando (do s. l. sup. exp. xem) C 4 tantum ac talem C 5 maledicto Ml 6 ueridici L*SMG 7 quandoquidgm (m 8. l. add. m. 2) L 8 fecit Lb diffidentibus (d sup. t superscr. m- 2) L 13 aliam Ll 14 imposito L1 15 percussit S aegjptiura (i s. I. a m. t) C - 16 praeciperit LIMI praeciperet b prophetica (ti in ras.) L 17 adhuc b 20 repperio L2 quia S, (a s. I.) G nullA. (-.. add. m. 2) L 22 animae (ae paene euan.) C fertiles praemitt. (in mg. al. ferales permittunt) b 24 exculptae (exp. m. 2) L exculpatf SG exculpte b 25 sicut] sic CSGM quam] cd C inutilf Lb )
667
tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant, et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, ualidis uitibus habilem intellegunt, et quem montem oleastris siluescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a ciue inprobo iniuriam perpetientem non obseruato ordine potestatis inultum esse non pertulit, non uirtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus uitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. ipse denique per angelum suum diuinis Moysen uocibus euocauit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israhel, eumque miraculo uisionis in rubo flammante et non ardente uerbisque dominicis ad frugem oboedientiae praeparauit: qui etiam Saulum ecclesiam persequentem de caelo uocauit, prostrauit, erexit, inpleuit, tamquam percussit. amputauit, inseruit, fecundauit. illa namque Pauli saeuitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur ecclesiam, putans officium deo se facere, tamquam siluestre erat uitium, sed magnae feracitatis indicium. hinc erat illud Petri, cum euaginato gladio uolens defendere dominum aurem persecutoris abscidit: quod factum dominus satis minaciter cohibuit dicens: reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet. ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate uel iubente uel concedente in sanguinem alicuius armatur. nam utique dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut Moyses
[*](13 cf. Ex. 3, 4 15 cf. Act. 9, 4 17 cf. Gal. 1, 14 21 Matth. 26, 51 sq. ) [*]( 2 felicem Lib; sed b in marg. echib. al. silerem 3 habitem om. b 4 siluaescere (a 8. 1. a m. 1) L accegdente C 5 frĕm (m add.) S 6 ciui C improbo (in corr. in m et i s. I. add. m. 2) L 8 magnae & L magnaa Mb magne 8 10 syna LSMG 14 celo C prostrauit (pr. r s. I.) C implicnit SG 15 fgcundauit L 17 persequabatur SG lti siluestrae M siluestrę L uicium CL 22 ille] hic C 23 superiori b. ) 668
post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae ? uterque enim non detestabili inmanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio inprobitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali. tamen amore peccauit. resecandum hoc uitium uel eradicandum. sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus. ita ferendis uirtutibus excolendum.
Quid ergo iam de expoliatis Aegyptiis Faustus obicit nesciens, quid loquatur? quod faciendo Moyses usque adeo non peccauit, ut non faciendo peccaret. deus enim iusserat, qui utique nouit non solum secundum facta, uerum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque uel per quem perpeti debeat. carnalis itaque adhuc ille populus erat et rerum terrenarum cupiditate occupatus, Aegyptii uero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est dei creatura male utentes ad creatoris iniuriam, suis idolis seruiebant et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac uehementer adflixerant. digni ergo erant et isti, quibus talia iuberentur, et illi, qui talia paterentur . et forte secundum suas uoluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista quam iussi; sed eis deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere uoluit, quando mandauit, ut diceret. fieri autem potest, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo diuinitus dictum sit: sed diuinis imperiis cedendum obtemperando. non resistendum est disputando. apostolus dixit: quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? siue ergo ista sit causa, quam dixi, siue alia quaelibet [*]( 10 cf. Ex. 3, 21 sq.; 11, 2; 12, 35 sq. 25 Rom. 11, 34 ) [*]( 1 synagoge C S improbitatis (m ex in fec. et i s. l. add. m. 2) L 12 quod S 13 debebat (fb, (sec. b s. I.) M debebat (exp. m. 1) L 14 aegyptii (pr. i s. l. a m. 1) L 17 laborare (exp. m. 2) L 18 et (e corr. ex u) M 19 paterentur (a corr. ex e) M uoluntessa i1 uoluntatessa LS 20 hebrei L 21 mosen CSG 23 quur LC hoc (h s. I.) C illi om. SG 24 cędendum L optemperando C 27 pr. siue] si SG alia] aliqua CiSGb )
669
in secreta et abdita dispositione dei lateat. cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent, quae auferrent, hoc tamen confirmo nec frustra nec inique dictum esse nec licuisse Moysen aliter quam deus dixerat facere, ut penes dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.
Sed deus, inquit, uerus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. immo uero talia recte non iubet. nisi deus uerus et bonus, qui et solus nouit, quid cuique iubendum sit, et solus neminem quicquam incongruum perpeti sinit. ceterum ista inperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne deo bono iubente inpii mali aliquid patiantur, cum dicturus est angelis: colligite primum zizania et alligate fasciculos ad conburendum. qui tamen hoc ipsum inoportune facere uolentes seruos prohibuit dicens: ne forte cum uultis colligere zizania. eradicetis simul et triticum. ita solus deus uerus et bonus nouit, quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid uel iubeat uel permittat. poterat etiam ista humana non bonitas, sed plane uanitas eidem domino contradicere, cum desiderio noxio daemonum in porcos ire uolentium petentiumque permisit, praesertim quia Manichaei non solum porcos, uerum etiam minuta et abiecta animalia hominum animas habere crediderunt. qua uanitate inprobata et abiecta illud tamen constat dominum nostrum legum Christum dei unicum filium ac per hoc deum [*]( 13 Matth. 13, 29 sq. 21 cf. Matth. 8, 31 sq. ) [*]( 1 quur LC 2 commendanda b 3 auferrent (pr. r s. l. a m. rec.) C 4 mosen C 5 iubendo GL'Mt iubendo (do in ras.) S penesj poenas G paenes M penes (in ras.) S 7 tterus-dens (in tnarg. infer.) S 8 iussisse Cl est om. L 12 iubentem (exp. tn. 2) L iubente (m er. corr. b ex u) M 13 zyzania SG 14 alligate ea fasciculis S 15 inopportune GM importune Sb inoporture C 16 zyzania S , 17 uerus deus C 19 uanitas] bonitas (o in ras.) LaPaSMG 20 daemonumuolentium petentiumque scripsi: daemonum-uolenti petentique SMGt (i in pet. sup. e a m. 1) L daemonem-uolentem petentemque C daem.uolentem petenti b 22 manichei C )
670
uerum et bonum mortem pecorum alienorum perniciem qualiumcumque animantium et graue damnum hominum desiderio daemonum concessisse. quis autem dementissimus dixerit. quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae uoluntati nec porcorum exitium praestare uoluisset? porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum quamuis saeua et iniqua cupiditas a creatore atque ordinatore omnium naturarum occulto quidem, sed ubique iusto moderamine in id, quo se inclinauerat, relaxata est, quid absurdum est. si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis. quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam creatoris utebantur, priuari meruerunt? quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent; quamquam illi non quidem hoc faciendo, quod uel iusserat uel permiserat deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccauerunt. quod autem hoc facere diuina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui nouit et poenis uel cohercere inprobos uel erudire subiectos et praecepta ualidiora dare sanioribus et quosdam medicinales gradus intirmioribus ordinare. Moyses uero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis nec contumaciae in diuinis imperiis quibuscumque contemptis.
Quaedam enim facta lex illa aeterna, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis autem oboedientia iure laudetur. [*]( 1 et bonum om. h morte LC mor tepe /// corom (corr. ex peccatorum) M ante pernic. add. seu S perneciem SG 2 daesiderio C 5 exitum C preatare LC 6 spm L' 7 sena S 8 occulto (0 ex a corr. m. 2) L sed (d s. l. m. 2 add.) C utique C iuste LG M iuste S 9 quo] quod (exp. m. 2) L quod PSGMb se om. LPSG)ib 10 aegyptii (i fin. add. m. 2) L hebreis LC 14 moses C 15 hebrei LC 17 peccauerunt (sup. u e add. m. rec.) C 20 paenis L cohercere S 22 moses C 23 contumatiae S 27 rephendatur LOBO )
671
tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus, deo autem iubente, quid, nisi fidelis et deuotus adparuit? quod usque adeo ipsa ueritas clamat, ut eius uoce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham, quid diceret, unguibus et dentibus quaerens usque ad calumniosum mendacium perueniret, hoc tamen reprehendere non auderet, nisi forte non ei ueniret in mentem factum ita nobile, ut et non lectum nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum et aures et oculos dissimulantes feriret. quapropter si in occidendo filio spontaneus motus execrabilis, deo autem iubente obsecundans famulatus non solum inculpabilis, uerum etiam laudabilis inuenitur: quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod expoliarit Aegyptios? si te inritat uelut humana facientis inprobitas, diuina terreat iubentis auctoritas. an talia fieri uolentem etiam ipsum deum uituperare paratus es? redi ergo retro, satanas; neque enim sapis, quae dei sunt, sed quae sunt hominum. atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses atque id, quod in deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses, quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus adnuntiabat, quod ei primo, cum dominus uellet fieri, displicebat.
Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis uoluntas praua atque peruersa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate uel temeritate admittatur. an dei pareatur imperio, qui nouit, quid, quando. [*]( 4 cf. Gen. 22, 10 17 Matth. 16, 23 ) [*]( d ad 80 4 deuotus et fidelis C quo C ado C õ deterritus (r pr. s. l. a m. rec.) C in om. LSGMP1 7 rephendere LC 8 uenerit C 9 et om. C 10 linquis Lt cantatum (c in ras.) L 11 dissimulantis C 12 execrabilis C iuuente Ml ob secundans C 14 (et 20) rephendis LCSG expoliara JILl 15 uelud C inprouitas J1' 21 quemammodum L 24 si* C . intellegit 01 26 ammittatur Lllłll )
672
quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conueniat, nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat. quia et in illis diuina secutus imperia non saeuiens, sed oboediens fuit, nec deus, cum iubebat ista, saeuiebat, sed digna dignis retribuebat dignosque terrebat. quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace uicturi? hoc reprehendere timidorum est. non religiosorum. nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inpacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia, haec sunt, quae in bellis iure culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentiam resistentium siue deo siue aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis. cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere tale aliquid uel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit. alioquin Iohannes, cum ad eum baptizandi milites uenirent dicentes: et nos quid faciemus? responderet eis: arma abicite, militiam istam deserite, neminem percutite, uulnerate, prosternite; sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores, respondit eis: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. sed quia Manichaei Iohannem aperte blasphemare consuerunt, ipsum dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Iohannes dicit debere sufficere militi. reddite*
[*](21 Luc. 3, 14 26 Matth. 22, 21 ) [*]( 1 conueniat (t s. l. add. m. 2) LM 2 Nec inc. c. 74 b 3 seuiens L 4 seuiebat LSG 5 dignosque (al. indignosque) b 6 donentur S, (m in n mut.) G dominentur b 7 rephendere LCSG religiosorum (or B. I. a m. 2) LM 8 impacatis (StIP. i add. m. 1 u) C 11 plerumque ita culpantur ut sqq. b uiolentiam (pr. i 8. l. a m. T) C 14 tale (e add. m. 2) L 15 ipse ordo C 17 miliciam C 18 percuttete Jf uulnerate prosternite om. L 19 eos om. SG ante cum add. m. 2 si L cum] si (s. I.) M 23 stipendium (i s. I.) L manichei LC 24 aperte iohannem C consueuerunt SGMb ) 673
inquit, Caesari, quae Caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. merito et illius centurionis dicentis: et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit, fidem laudauit, non illius militiae desertionem imperauit. et de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est et non necessarium.
Interest enim, quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant; ordo tamen ille naturalis mortalium paci adcommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principem sit, exequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique co mmuni. bellum autem, quod gerendum deo auctore suscipitur, recte suscipi dubitare fas non est uel ad terrendam uel ad obterendam uel ad subiugandam mortalium superbiam, quando ne illud quidem, quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest: quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse inuenitur. neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. non est enim potestas nisi a deo siue iubente siue sinente. cum ergo uir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo iubente bellare ciuicae pacis ordinem seruans — cui quod iubetur, [*]( 4 Matth. 8, 9 sq. 23 cf. Rom. 13, 1 ) [*]( 1 caesaris (a a m. 1 s. I.) C 2 et om. b prestantur C prestantur (4 add. m. 2) L 3 necessario (v m. 2 superscr.) L 4 homo (pr. o 8. I.) S 6 alii PCb uenit (t 8. l. a m. 1) C 8 et] sed Cb 12 poscit (c sup. s m. 1) C suscipiendi (i sup. o a m. 1) L 13 principes SGM principe X1 eisequendi (s a m. 2 8. l.) L 14 salutique] saluti SG 17 opterendam C 24 iubente (b ex n corr.) M sinente (corr. m. 2 ex senecte) M 25 homifie (e add. m. 2) L militat SG pos»sit (c er.) G possit (w. 2 corr. ex poscit) P 26 cui] cum id C ) [*]( XXV. Ang. seot. 6. ) [*]( 48 )
674
uel non esse contra dei praeceptum certum est uel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi — quanto magis in administratione bellorum innocentissime deuersatur, qui deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse nemo, qui ei seruit, ignorat.
Si autem propterea putant non potuisse deum bellum gerendum iubere, quia dominus postea Iesus Christus, ego, inquit, dico uobis non resistere aduersum malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde; ibi est enim sanctum cubile uirtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitauit . sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius adpareret etiam ipsa bona terrena, quibus et humana regna et ex hostibus uictoriae deputantur, propter quae maxime ciuitas inpiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius dei ueri potestatem atque arbitrium pertinere. unde et uetus testamentum secretum regni caelorum tempore oportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit et quodam modo umbrosius opacauit. ubi autem uenit plenitudo temporis, ut nouum testamentum reuelaretur, quod figuris ueteris uelabatur, euidenti testificatione iam demonstrandum erat esse aliam uitam, pro qua debet haec uita contemni, et aliud regnum, pro quo oportet omnium terrenorum regnorum [*]( 8 Matth. 5, 39 ) [*]( 1 preceptum L certum s. l. m. 1 C 4 diuersatur b 7 deum] i dum LC 9 aduersus GSMb 11 illę.JĮl C sinistram] aliam b i intellegant (i a m, pr.) C 13 quae] q: Ll 15 apparereat 8 appareret (corr. ex appararet) M 17 quae] q: Ll 21 opportuno M 22 modu C 24 testificatiofie (e s. I. add. m. 2) L 25 deberet (re s. I.) G deberet S contempni C 26 aliud (-- supra u er. et d 3. I. a iii. 2) L aliud (d sup. erp. m « m. 2) SolI alium G oporteret re s. I. G.S )
675
aduersitatem patientissime sustineri. proinde per quorum confessiones, passiones et mortes hoc deo placuit adtestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut, si eos Christus, qui de caelo Saulum uocauit et ex lupo factum ouem in medio luporum misit. congregatos uellet armare atque adiuuare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuuit. quae gentes resisterent? quae regna non cederent? sed ut praeclarissimum testimonium ueritati perhiberetur, qua iam docendum erat non propter temporalem in hac uita, sed propter aeternam post hanc uitam felicitatem deo esse seruiendum, ea quae uulgo infelicitas dicitur pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. itaque in plenitudine temporum filius dei factus ex muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, factus ex semine Dauid secundum carnem mittit discipulos uelut oues in medio luporum et monet, ne timeant eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, promittit etiam ipsius corporis renouandam integritatem usque ad capilli reparationem, Petri gladium reuocat in uaginam, aurem inimici praecisam . reparat ad pristinam formam, dicit se legionibus angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna uoluntas dedisset, bibit praecedens, propinat sequentibus, uirtutem patientiae suo reuelat praecepto, suo confirmat exemplo. propter quod deus illum suscitauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua
[*](5 cf. Act. 9 14 cf. Gal. 4, 4 sq. 15 cf. Rom. 1, 3 18 cf. Matth. 10, 16 . 28 . 30 22 cf. Matth. 26, 52 sq.; Luc. 22, 51 et 42; Ioh. 18, 11 24 Phil. 2, 9 . 11 ) [*]( 1 pacientissime C sustinere SML'G 2 attestari L2 3 interpraaantur L interptantur CSG 5 lupo (o ex u m. 1 corr.) L 6 adiuuare (b in u corr.) M 7 hebreos C 9 qua] qui M quia SG quae P2 15 medium M 16 et om. C 19 precisam C pręcisum b leutt 22 bibit] uiuit Lt 28 reuelat (corr. m. 2) S 25 ei] illi SG nofli L ) [*](43* ) 676
confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. regnauerunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna deum dare et auferre ostenderetur, non hic regnauerunt apostoli et martyres, ut regnum caelorum desiderandum potius panderetur. illi regia bella gesserunt, ut tales quoque uictorias adpareret dei uoluntate praestari, isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent uictoriam pro fide ueritatis occidi. quamquam et illic prophetae nouerant mori pro ueritate, sicut ipse dominus dicit: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, et id posteaquam coepit inpleri. quod sub figura Salomonis — qui latine interpretatur "pacificus" — de domino Christo — ipse est enim pax nostra — in psalmo prophetatum est: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam uictoriam perceperunt. cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent uaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.