Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ceterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemorauit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum uendidit. numquid cuiusquam membra distorta deprauant lucem, quae cuncta demonstrat? sic nec cuiuspiam malefacta malam scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato conubio, quod non peruertat uinculum pacis et ideo prostitutio feminarum non ad substituendam prolem. sed ad satiandam libidinem propositarum diuina atque aeterna lege damnatur. omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo uenalis; ac per hoc ludas etsi grauius peccasset, si nurum. sciens cum ea concumbere uoluisset — si enim uir et uxor. [*]( 1 cf. Gen. 38, 13 .18 13 cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Gen. 37,26 sqq. ) [*]( 3 manicheorum LC 5 inimiticias C contempnit LS, (p s. I.) M 6 poene C pene L ane faria (ex sane) M simulachrorQ (r pr. s. I.) C 7 et domito b 8 potentiae Lb 9 ueritatis (ti 8 l.) S 16 menbra C 17 lucem om. b nec (c s. l. m. 1 superscr.) C 19 illa om. b 20 perturbari (b ex u corr.) M 21 et] ex b 22 sotialiter L ft «bstinato b 24 satiendam S* satiendam G 25 emptorem (p s. l. a IiI. 2) LM )
Quod ita nobis Faustus uel ipsa Manichaea peruersitas arbitratur aduersum, quasi nobis in illius scripturae ueneratione dignoque praeconio uitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit adprobare; quin potius necesse est, ut, quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius ueritatem certius culpanda didicimus. ibi enim fornicatio et omnis inlicitus concubitus diuino iure damnatur. ac per hoc, cum talia quorundam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. quis enim nostrum in ipso euangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi natiuitate sollicitus tot infantes iussit occidi? at hoc factum ibi non uituperatur, sed tantum narratur. sed ne hoc Manichaei uesana inpudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi natiuitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipsorum Iudaeorum inmanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non uituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.
Sed, inquiunt, iste ludas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim patriarchas conputatur. quid enim? et ille ludas, qui dominum tradidit, nonne inter duodecim apostolos numeratus est et cum eis unus ex eis ad praedicandum [*](12 cf. Ex. 20, 14 . 17 17 cf. Matth. 2, 16 25 cf. Gen. 25, 22 sqq. ) [*]( 3 q; (m. 2 ia superscr.) S 4 Quid inc. c. 62 in b 6 manichea L 7 ueneratiofi L 9 approbare G2 10 fidentius (fid in ras.) L culptemus S 11 culpanda** L 14 iudicanda (n s. l. corr. ex iudicata) G 15 praescripsit L 16 detestatur (de s. l. a m. 2) LSM detestat (.- add. m. rec.) C 17 ad X1 at (d in t mut.) LiaiG 18 manichei L C 19 q; (m. 2 ia superscr.) S et om. SG ipsam (s. l. G) etiam SG 20 negant (a exp. et e superscr. tn. 2) S iudeorum C 21 quemammodum L 25 XII SG )
Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere uoluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu uenisse praedicatur, maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus euangelista commemorat, etiam Zara. quem Thamar ipsa ex illo conceptu peperit, inuenitur. nam si. stirpem Iacob, non Christi generationem uellet reprehendere, habebat magis primitiuum Ruben, qui paternum torum nefaria libidine uiolauit: qualem fornicationem apostolus nec in gentibus dicit auditam. quod factum etiam ipse pater Iacob. cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit. hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino uoluntaria contaminatio paterni lectuli adparet, nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si [*]( 1 cf. Matth. 10, 2 sqq.; Ioh. 6, 71 sq. 3 cf. Matth. 27, 5 h cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Matth. 13; Gen. 88, 80 19 cf. Gen. 35, 22 20 cf. I Cor. 5, 1 22 cf. Gen. 49, 3 sq. ) [*]( 5 super b 6 expressius (i s. I.) S 7 prenuntiabatur C 10 eius patris SG ante laudatur om. ita SO 11 qз (m. 2 ia superscr.) S requiratur (re corr. ex de nI. 1) C 14 generationib' (b' s. I. add. m. 2) S 15 matheus SCL 17 generatione S rephendere LC 18 primitiuum (alt. u s. I.) C thronum Lx torum C th*orum L2 19 nefari alibidine C 21 caput (t 8. d m. 1 superscr.) C detestando (de 8. l. add. m. 2) S 23 meretritio LM 25 concubitu (b ex p corr. m. 1) C ) [*]( 42* )
Inaniter ergo Faustus in se ipsum potius dente sacrilego saeuiens sanctam scripturam, quam totus iam mundus merito ueneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor nullius accepit adulandam personam. sed et laudanda et uituperanda hominum facta uel ipsa iudicat uel legentibus iudicanda proponit, nec solum homines ipsos uel uituperabiles uel laudabiles intimans, uerum etiam quaedam in uituperabilibus laudanda et in laudabilibus uituperanda non tacens. neque enim quia uituperabilis homo erat Saul ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de ana themate tam diligenter scrutatus, tam seuere uindicare conatus est oboediens deo, qui hoc fieri prohibuerat, uel quod pythones [*]( 8 cf. Matth. 22, 10 10 cf. Ex. 12, 3 sqq. 26 cf. I Reg. 14, 24 sqq. ) [*]( 2 incarnationis b derogare SG 10 capris (a in i corr.) S 11 praefigurandam SG praecessis se C 12 hominibus L et ante bonos om. SG 14 part*Q (jpr. r 8. l. add. et alt. exp. m. 2) LM 16 s £ #uiens (r utd. er.) L sęruiens G seuiens C 17 ueneratur (u corr. ex b) M dixi (r er.) S dixit G dixi (ort. er. dii ~ er.) M 18 accepit Ll adolandam L1 adulando L'l 22 uituperabilius LtSMG lauda- bilius LaSGM 24 anathemate (e fuit) S 25 conatus (co ex ca corr.) S 26 obaediens C prohibuerat (o in ras; hi s. l. a m. 1) L phytones GSb phythones (h superscr. m. 2) LM phythones C )
Sic itaque et regis Dauid legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. in quo autem praeualuerit, aut unde quid uicerit, satis in promptu est non maliuolae caecitati, qua in sanctos libros et uiros Faustus inruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas diuina et merita humana possunt cerni atque discerni. nam legant isti et uideant in Dauid plura deum redarguisse quam Faustum; sed ibi est et paenitentiae sacrificium, ibi est illa inconparabilis mansuetudo usque ad inmanissimum et atrocissimum inimicum, qui, quotiens illi est in manus fortissimas datus, totiens ab illo est de manibus piissimis dimissus inlaesus. ibi memorabilis humilitas sub flagello dei et ceruix regia dominico iugd ita subdita, ut armatus et comitatus armatis amara ex inimici ore [*]( 1 cf. I Reg. 28, 3 3 cf. II Reg. 12, 1 aqq. 6 cf. Matth. 26, 70 sqq. 9 cf. Matth. 16, 22 sq. 18 cf. II Reg. 12 . 24 22 cf. I Reg. 24 . 2(5 ) [*]( 2 pprophetft S 3 approbanda 81 4 iudeorum C 8 salute nostra SG 9 pę: beatus C 10 in (s. l. m. 2) LM om. GSb 18 recta SG aut] auT (a s. l. a m. 2) LG ut M et Cb 14 impromptu. (s er.) SM promptu* (-- sup. n er.) L 16 auctoritas// (corr. ex auctoritatis) M diuina (i post. s. l. a m. 1) L 19 sacrifitium C 20 adtroeiBsimQm (exp. m. 2) L adtrocissimum SMG 21 manus («. l. add. 'no 1 s) C 22 piissimis (u in i corr. m. 2) L illesus C inlęsus (, add. m. 2) L memorabilis (mo in ras.) C 23 sufflagello C . dominico (co er ca corr.) S )
Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat spiritus dei, quando correptus per prophetam dixit "peccaui" continuoque ad hoc unum uerbum audire meruit, quod acceperit ueniam? ad quam rem nisi ad sempiternam salutem? neque enim praetermissa est in illo secundum dei comminationem flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur et adflictus temporaliter probaretur. haud uero mediocre fidei robur fuit, aut paruum mitis et oboedientis animi indicium, cum audisset a propheta, quod sibi deus ignouisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter euenissent, non se dicere prophetae deceptum esse mendacio nec murmurare aduersum deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiauerit. intellegebat enim uir alte sanctus et non contra deum, sed ad deum leuans animam suam, nisi dominus esset confitenti paenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata; pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, uidebat erga se et manere ueniam et non neglegi medicinam. cur autem Saul per [*]( 3 cf. II Reg. 18 ) [*]( 1 inuolutę f, add. m. 2) L 2 euandendis C 4 repperiuntur S repperiuntur VG 6 et ante plane 8. l. a m. 1 L 8 poiest (est add. m. 2) 8 10 cernebat s. l. G cernsebat Lx 11 correctus Lb 12 continuoq' (q' s. I.) S acciperet C 16 liberaur L'SGM liberaraur (ra 8. l. a m. 2) L afflictus L1 haud b 17 robur Ll 20 mendatio C 21 aduersus SGMb falso SG1 23 ad doTii S 24 paenarum 081 26 ureretur] uereretur Gxb uerberaretur S-Gl uęreretur LsPa u*reretur (e er.) M 27 quur LC )