Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ceterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis conparandus est, de quibus deus dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, nec in eorum numero deputandus, quibus illa scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium. quamuis inter Sodomitas pie casteque uersatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus ab illius terrae incendio liberatus sit et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono dei data sit. haec nobis merita in illis libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus; sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum inuenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecauendum. porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium, non modo non decolorat diuinitatem dei uel scripturae illius ueritatem, uerum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum, quae pulchra atque integra, uerum etiam quae deformia uitiosaque sint, indicat: quanto magis [*]( 12 Ex. 3, 6 19 cf. Gen. 19 20 cf. Dent. 2, 9 24 cf. Sap. 10, 6 ) [*]( 1 appellare b 2 sufficerent 81Gb sufficerint MIS 4 prophetiae (i 8. l.) 8 prophetae M 5 habhis (h exp. et h auperscr. m. rec.) C 6 fue- rant Pb 7 et om. b 9 conuitiis L 12 dfis dicit b 15 (et 23) iusticiae C 22 ali.ud C 25 diligendamquę (sed. paene er.) S 26 nitoręąI 82 nitoraem G nitor (r s. I. quae litt. er. sit dub.) L admotarum (ad tn. 2 superscr.) L ad notarum (n corr. ex m) SM 28 sint ]..1 (s. exp. i scr. m. 2 n) )
Ceterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemorauit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum uendidit. numquid cuiusquam membra distorta deprauant lucem, quae cuncta demonstrat? sic nec cuiuspiam malefacta malam scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato conubio, quod non peruertat uinculum pacis et ideo prostitutio feminarum non ad substituendam prolem. sed ad satiandam libidinem propositarum diuina atque aeterna lege damnatur. omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo uenalis; ac per hoc ludas etsi grauius peccasset, si nurum. sciens cum ea concumbere uoluisset — si enim uir et uxor. [*]( 1 cf. Gen. 38, 13 .18 13 cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Gen. 37,26 sqq. ) [*]( 3 manicheorum LC 5 inimiticias C contempnit LS, (p s. I.) M 6 poene C pene L ane faria (ex sane) M simulachrorQ (r pr. s. I.) C 7 et domito b 8 potentiae Lb 9 ueritatis (ti 8 l.) S 16 menbra C 17 lucem om. b nec (c s. l. m. 1 superscr.) C 19 illa om. b 20 perturbari (b ex u corr.) M 21 et] ex b 22 sotialiter L ft «bstinato b 24 satiendam S* satiendam G 25 emptorem (p s. l. a IiI. 2) LM )
Quod ita nobis Faustus uel ipsa Manichaea peruersitas arbitratur aduersum, quasi nobis in illius scripturae ueneratione dignoque praeconio uitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit adprobare; quin potius necesse est, ut, quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius ueritatem certius culpanda didicimus. ibi enim fornicatio et omnis inlicitus concubitus diuino iure damnatur. ac per hoc, cum talia quorundam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. quis enim nostrum in ipso euangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi natiuitate sollicitus tot infantes iussit occidi? at hoc factum ibi non uituperatur, sed tantum narratur. sed ne hoc Manichaei uesana inpudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi natiuitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipsorum Iudaeorum inmanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non uituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.
Sed, inquiunt, iste ludas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim patriarchas conputatur. quid enim? et ille ludas, qui dominum tradidit, nonne inter duodecim apostolos numeratus est et cum eis unus ex eis ad praedicandum [*](12 cf. Ex. 20, 14 . 17 17 cf. Matth. 2, 16 25 cf. Gen. 25, 22 sqq. ) [*]( 3 q; (m. 2 ia superscr.) S 4 Quid inc. c. 62 in b 6 manichea L 7 ueneratiofi L 9 approbare G2 10 fidentius (fid in ras.) L culptemus S 11 culpanda** L 14 iudicanda (n s. l. corr. ex iudicata) G 15 praescripsit L 16 detestatur (de s. l. a m. 2) LSM detestat (.- add. m. rec.) C 17 ad X1 at (d in t mut.) LiaiG 18 manichei L C 19 q; (m. 2 ia superscr.) S et om. SG ipsam (s. l. G) etiam SG 20 negant (a exp. et e superscr. tn. 2) S iudeorum C 21 quemammodum L 25 XII SG )
Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere uoluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu uenisse praedicatur, maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus euangelista commemorat, etiam Zara. quem Thamar ipsa ex illo conceptu peperit, inuenitur. nam si. stirpem Iacob, non Christi generationem uellet reprehendere, habebat magis primitiuum Ruben, qui paternum torum nefaria libidine uiolauit: qualem fornicationem apostolus nec in gentibus dicit auditam. quod factum etiam ipse pater Iacob. cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit. hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino uoluntaria contaminatio paterni lectuli adparet, nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si [*]( 1 cf. Matth. 10, 2 sqq.; Ioh. 6, 71 sq. 3 cf. Matth. 27, 5 h cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Matth. 13; Gen. 88, 80 19 cf. Gen. 35, 22 20 cf. I Cor. 5, 1 22 cf. Gen. 49, 3 sq. ) [*]( 5 super b 6 expressius (i s. I.) S 7 prenuntiabatur C 10 eius patris SG ante laudatur om. ita SO 11 qз (m. 2 ia superscr.) S requiratur (re corr. ex de nI. 1) C 14 generationib' (b' s. I. add. m. 2) S 15 matheus SCL 17 generatione S rephendere LC 18 primitiuum (alt. u s. I.) C thronum Lx torum C th*orum L2 19 nefari alibidine C 21 caput (t 8. d m. 1 superscr.) C detestando (de 8. l. add. m. 2) S 23 meretritio LM 25 concubitu (b ex p corr. m. 1) C ) [*]( 42* )
Inaniter ergo Faustus in se ipsum potius dente sacrilego saeuiens sanctam scripturam, quam totus iam mundus merito ueneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor nullius accepit adulandam personam. sed et laudanda et uituperanda hominum facta uel ipsa iudicat uel legentibus iudicanda proponit, nec solum homines ipsos uel uituperabiles uel laudabiles intimans, uerum etiam quaedam in uituperabilibus laudanda et in laudabilibus uituperanda non tacens. neque enim quia uituperabilis homo erat Saul ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de ana themate tam diligenter scrutatus, tam seuere uindicare conatus est oboediens deo, qui hoc fieri prohibuerat, uel quod pythones [*]( 8 cf. Matth. 22, 10 10 cf. Ex. 12, 3 sqq. 26 cf. I Reg. 14, 24 sqq. ) [*]( 2 incarnationis b derogare SG 10 capris (a in i corr.) S 11 praefigurandam SG praecessis se C 12 hominibus L et ante bonos om. SG 14 part*Q (jpr. r 8. l. add. et alt. exp. m. 2) LM 16 s £ #uiens (r utd. er.) L sęruiens G seuiens C 17 ueneratur (u corr. ex b) M dixi (r er.) S dixit G dixi (ort. er. dii ~ er.) M 18 accepit Ll adolandam L1 adulando L'l 22 uituperabilius LtSMG lauda- bilius LaSGM 24 anathemate (e fuit) S 25 conatus (co ex ca corr.) S 26 obaediens C prohibuerat (o in ras; hi s. l. a m. 1) L phytones GSb phythones (h superscr. m. 2) LM phythones C )