Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ceterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis conparandus est, de quibus deus dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, nec in eorum numero deputandus, quibus illa scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium. quamuis inter Sodomitas pie casteque uersatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus ab illius terrae incendio liberatus sit et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono dei data sit. haec nobis merita in illis libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus; sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum inuenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecauendum. porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium, non modo non decolorat diuinitatem dei uel scripturae illius ueritatem, uerum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum, quae pulchra atque integra, uerum etiam quae deformia uitiosaque sint, indicat: quanto magis [*]( 12 Ex. 3, 6 19 cf. Gen. 19 20 cf. Dent. 2, 9 24 cf. Sap. 10, 6 ) [*]( 1 appellare b 2 sufficerent 81Gb sufficerint MIS 4 prophetiae (i 8. l.) 8 prophetae M 5 habhis (h exp. et h auperscr. m. rec.) C 6 fue- rant Pb 7 et om. b 9 conuitiis L 12 dfis dicit b 15 (et 23) iusticiae C 22 ali.ud C 25 diligendamquę (sed. paene er.) S 26 nitoręąI 82 nitoraem G nitor (r s. I. quae litt. er. sit dub.) L admotarum (ad tn. 2 superscr.) L ad notarum (n corr. ex m) SM 28 sint ]..1 (s. exp. i scr. m. 2 n) )
Ceterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemorauit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum uendidit. numquid cuiusquam membra distorta deprauant lucem, quae cuncta demonstrat? sic nec cuiuspiam malefacta malam scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato conubio, quod non peruertat uinculum pacis et ideo prostitutio feminarum non ad substituendam prolem. sed ad satiandam libidinem propositarum diuina atque aeterna lege damnatur. omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo uenalis; ac per hoc ludas etsi grauius peccasset, si nurum. sciens cum ea concumbere uoluisset — si enim uir et uxor. [*]( 1 cf. Gen. 38, 13 .18 13 cf. Gen. 49, 8 sqq. 16 cf. Gen. 37,26 sqq. ) [*]( 3 manicheorum LC 5 inimiticias C contempnit LS, (p s. I.) M 6 poene C pene L ane faria (ex sane) M simulachrorQ (r pr. s. I.) C 7 et domito b 8 potentiae Lb 9 ueritatis (ti 8 l.) S 16 menbra C 17 lucem om. b nec (c s. l. m. 1 superscr.) C 19 illa om. b 20 perturbari (b ex u corr.) M 21 et] ex b 22 sotialiter L ft «bstinato b 24 satiendam S* satiendam G 25 emptorem (p s. l. a IiI. 2) LM )
Quod ita nobis Faustus uel ipsa Manichaea peruersitas arbitratur aduersum, quasi nobis in illius scripturae ueneratione dignoque praeconio uitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit adprobare; quin potius necesse est, ut, quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius ueritatem certius culpanda didicimus. ibi enim fornicatio et omnis inlicitus concubitus diuino iure damnatur. ac per hoc, cum talia quorundam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. quis enim nostrum in ipso euangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi natiuitate sollicitus tot infantes iussit occidi? at hoc factum ibi non uituperatur, sed tantum narratur. sed ne hoc Manichaei uesana inpudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi natiuitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipsorum Iudaeorum inmanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non uituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.
Sed, inquiunt, iste ludas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim patriarchas conputatur. quid enim? et ille ludas, qui dominum tradidit, nonne inter duodecim apostolos numeratus est et cum eis unus ex eis ad praedicandum [*](12 cf. Ex. 20, 14 . 17 17 cf. Matth. 2, 16 25 cf. Gen. 25, 22 sqq. ) [*]( 3 q; (m. 2 ia superscr.) S 4 Quid inc. c. 62 in b 6 manichea L 7 ueneratiofi L 9 approbare G2 10 fidentius (fid in ras.) L culptemus S 11 culpanda** L 14 iudicanda (n s. l. corr. ex iudicata) G 15 praescripsit L 16 detestatur (de s. l. a m. 2) LSM detestat (.- add. m. rec.) C 17 ad X1 at (d in t mut.) LiaiG 18 manichei L C 19 q; (m. 2 ia superscr.) S et om. SG ipsam (s. l. G) etiam SG 20 negant (a exp. et e superscr. tn. 2) S iudeorum C 21 quemammodum L 25 XII SG )