Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quia bonum est, ut etiam haec uita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem, ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis inpertit. propterea Lia sorori suae dicit: parum est tibi, quod uirum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? per unum uirum significans eos omnes, qui cum sint agendi uirtute habiles et digni, quibus regimen ecclesiae committatur, ad dispensandum fidei sacramentum illi accensi studio doctrinae atque indagandae - et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis remouere atque in otio discendi ac docendi condere uolunt. ita ergo dictum est: parum est tibi, quod accepisti uirum meum, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? ac si diceretur: parum est, quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet uita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?

Proinde ut eam iuste conparet, inpertit Rachel uirum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui uirtute laboriosa regimini populorum adcommodati sunt, etiamsi scientiae uacare delegerant, suscipiant experientiam temptationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui uacare statuerunt, blasphemetur neque adipiscatur ab inperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. [*]( 1 possint (n 8. I. a m. 1) L euitant C turbolentas S 2 occu- pationes (pr. c 8. I.) S 3 f»ruuntur (pr. u 8. l. corr. m. 2) L arapleiu (~ super u del. m. 2) L 6 ea b 10 mandragoriam S mandragori»5 (c er. et ł- sup. a add.) G2 13 indagendae LSGM tt 16 parum ne b 17 mandragorica. 8 22 sorori (s er.) L nocte L quo SGMLKb 23 delegergt b 24 temptationem SG curarumque (r alt. sup. exp. t superscr. uid.) C 26 adi*piscatur C 27 eexistimationem C )

654
sed plane ut hanc curam suscipiant, ui coguntur. satis et hoc significatum est, quod cum ueniret de agro Iacob, occurrit ei Lia eumque detinens ait: ad me intrabis: conduxi enim te pro mandr-agoris filii mei, tamquam diceret: doctrinae. quam diligis, uis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. haec in ecclesia geri, quisquis aduerterit. cernit. experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. quis non uideat hoc geri toto orbe terrarum, uenire omnes ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae ueritatis tamquam in amplexum Rachel; et excipi de trauerso ecclesiastica necessitate atque ordinari in laborem tamquam Lia dicente: ad me intrabis? quibus caste mysterium dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa uita. cuius amore conuersi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis adsumpti sunt. id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio, quo se conuerterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaueolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa praestante misericordia dei per se ipsam parit, uix tandem quidem, quia perrarum est, ut "in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum" et quicquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter uel ex parte capiatur.

Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac et Iacob, [*](3 Gen. 80, 14 sqq. 22 Ioh. 1, 1 ) [*]( 1 satis. Et hoc b 5 diffugere C 6 quisquis (alt. quis 8. I.) S 8 hoc geritur toto orbi Pb i homines C 9 ex] ab CPSGMb 10 et Oln. b 11 transuerso M atque-dicente om. SG labore L 14 generant b post gen. habetur in C ?? diei etiam (e tn ras.) C etiam.. L in illa SGMb 15 ad] et b 16 pleuis M1 plebem b 19 recusantg SQb recusantem (exp. m. 2) LM (m er.) 20 suane olentibus LCb potiat (..- m. 2 add.) L 21 prestante C 24 sapienter que C diciT (~ add. m. 2) L 26 phantasmatae L )

655
quorum se deum appellari uoluit deus, quem catholica ecclesia colit, aduersus Fausti calumnias dicta suffecerint. de quorum trium hominum meritis atque pietate et longe remota a iudicio carnalium altitudine prophetiae non est nunc disserendi locus: tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et ueritatis inimica lingua pulsauit, defendendi fuerint in hoc praesenti opere nostro, ne contra scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere uiderentur, qui eas peruersa et aduersa mente legerunt, dum petulantibus conuiciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur.