Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nouum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte quia — id quod in scripturis aduerti et inueniri potest — duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus, alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim, quod Lia interpretatur "laborans," Rachel autem "uisum principium" siue "uerbum, ex quo uidetur principium." actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum, quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et [*](6 cf. Gal. 4, 22 sqq. 25 cf. Sap. 9, 14 ) [*](1 libro C, (in mg.) b 2 rimemur om. b pulsemus. Quod b pietate] mysterifl b ut (t 8. l.) C 4 iste C (et 8) ancille C 6 abraham] iacob b 10 dubio (b corr. ex u) M 12 quo] quod L 15 predicantur C 16 lauoramus Mx 17 passione (m er.) L 18 ammonent L, (n 8. l. a m. 1) M 19 interptatur C interpraaatur L 20 Riue uerbum in marg. add. 8 om. G 21 humana Lb mortalisque (s s. l. add. m. 1) L 22 laboriosa opera C Eug. b 23 exitus LSGM 27 aeterne C )

646
delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel. unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur "dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisquam conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium, quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? quis eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte subpositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersatione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae ? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem. non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi. non concupisces rem proximi. quibus quantum potuerit [*](4 cf. Es. 1, 18 6 cf. Gen. 29, 17 . 30 22 Ex. 20, 12 sqq. ) [*]( 2 facie L faciae C pulchras M1 species LSG specię C pecies M1 Hanc inc. c. 53 in b 4 fenicium LSb finicium G fenicium (e corr. e.r i) M phenicium C dealbabuntur C 5 interptatur C interpraaatur L 6 quisque C 7 (et 10) iusticię C 9 liam seruitur b 11 expetiuerat b 15 filios (s in ras.) C 17 conuersione C 18 gestabat LSG gestauit (u corr. ex b) M 20 septem (ptem in ras; post ptem ras. quatt. litt.) M preceptis C 22 ut non b 23 moechaberis (o 8. exp. a) 8 mo*echaberis (b ex u corr.) M furaueris Ml 24 čcupisces (5 s. l.) S 25 non—proximi om. b concupisces (con s. l. a m. 1) C )
647
obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temptationes uarias quasi per huius saeculi noctes tolerantia laboris adhaeserit — uelut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit — et hanc sustinet. ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis — ac si dicatur ei: serui alios septem annos pro Rachel - ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset. sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare, quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior, quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi, quae iusta sunt, quam uoluptas intellegendi, quae uera sunt.

Ad hoc ualet, quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temptationum incerta uersatur, ut pie credendo, quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet, quod modo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata. et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. [*]( 8 cf. Matth. 5, 3 sqq. 13 Gen. 29, 26 18 Eccl. 1, 8:1 26 Es. 7, 9 ) [*]( 2 delectacione C 3 noctes (s 8. l.) G noctem Mb adheserit LC 5 amata b 6 aemptem C preceptis C eiijs S ei// (us er.) M 7 pro] propter C sis b 8 iasticiam C 11 delitias SG 12 r..ra S 18 alt. est 8. l. m. 2 L 14 absurdae LSG 17 quam-sunt (in marg:m: rec. adscr.) C 18 sapientia L 20 iusticiam (bis) CS 24 sapientia L 25 prebet C 26 intellegitis LSG iusticia C )

648
proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est inprobandum studium, sed ad ordinem reuocandum. ut a fide incipiat et bonis moribus nitatur peruenire, quo tendit. in eo quippe, quod uersatur, uirtus est laboriosa; in eo uero, quod adpetit, luminosa sapientia. "quid opus est," inquit, " credere, quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem, quod desideras, et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri, quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

Itaque duae sunt uxores Iacob liberae; ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. uerumtamen una amatur et altera toleratur. sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. labor enim iustorum maximum fructum habet in eis, quos regno dei generant inter multas temptationes et tribulationes praedicando euangelium, et eos, propter quos sunt in laboribus [*](17 Sap. 9, 15 1 ) [*](1 traglant M 3 enitatur C 6 ostenditur. Manifestum sqq. SG 8 est inquit quod b ueri] uel LSGMb 9 racionslis C 14 seculo C 16 iusticia G 16 acusate (exp. m. 2) L 18 inhabitacio C 21 itaquae C libere L '24 que C 27 predicando C 28 eos (sed o erp. et i suparscr.) C quos] quod LSG sint h habundantius C )

649
abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam uocant. nascuntur eis autem facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum; et quicquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur et infirmos etiam-Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu mente excedit deo et uidet in principio uerbum deum apud deum et uult parere et non potest, quia generationem eius quis enarrabit? proinde uita, quae studio contemplationis conpetit, ut ea, quae carni sunt inuisibilia, non infirmis oculis mentis per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciat et sempiternam dei uirtutem ac diuinitatem ineffabiliter cernat, uacare uult ab omni negotio et ideo sterilis. adfectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in uariis pressuris sibi desiderant subueniri; sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit — uult enim docere, quod nouit, neque cum inuidia tabescente iter habere — uidet sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem et dolet potius currere homines ad eam uirtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam, unde diuinum et incommutabile aliquid discitur. hic dolor figuratus uidetur in eo, quod scriptum est: et zelauit Rachel sororem suam. proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia, quae corpus non est ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, uerbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per [*]() [*](1 cf. H Cor. 11, 23 2 cf. H Cor. 7, 5 3 cf. Phil. 4, 1 4 cf. I Cor. 1, 23 7 cf. II Cor. 5, 13 8 cf. Ioh. 1, 1 Es. 53, 8 13 cf. Rom. 1, 20 18 cf. Sap. 6, 25 23 Gen. 30, 1 ) [*](1 frequentius et (post saepius) b 3 autem eis ]Į12b 4 predicant C cristum C 7 uidit L 8 deum] dfii b nult (t 8. I. add. m. 2) C 9 enarrauit LCSG enarrabit (b corr. ex u) M 12 ac diuinitatem om. Lb 16 desiderapt S caritate* (m er.) L 17 cum] cam (c ex e corr.) L eam SlG eum M enim b inuidi a'tabescente M 19 habundantem C 21 qd G aliqfl S 25 uerbis (bis 8. l. 8. exp. bum) S 26 elegit SlG )
650
quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare diuina quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex uiro suo et ancilla suscipere liberos quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur "inueterata," hanc habuit ancillam Rachel. de uetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia diuinitatis auditur.

Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendae numerosioris prolis accensa. inuenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari "os iens". quapropter in praedicationem fidei euangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis aduerterimus, haec intellegitur ancilla Liae. scriptum est enim de quibusdam: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. et talibus apostolus dicit: qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis. uerumtamen ut etiam per hanc condicionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. unde in labore uinculorum uita apostolica, siue, inquit, occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata. [*]( 14 Es. 29, 13 16 Rom. 2. 21 sq. 19 Jtfatth. 23, 3 21 Phil. 1, lts ) [*]( 4 bala SG ba*la (coir. ex ualla) M interptari CSG interpraaari L 6 corporae C concitantur b 9 suscepit SM. (e corr. ex i1 G abundae L abunde b abunde SMG 10 numerosiorisq: SGM 11 intera praaari L interptari CS ięns (e exp. et a superscr. m. 2) C hians h (ap. Ellsebium: nopeoo[j.svov O''tóp.a; ap. Jlieronymum: ambulans 08; tfm Lagarde Onomast. sacr. p. 11, 28.191. 60) predicationg (predica in i ras.) M praedicatione CSG 12 eat (e exp. et i superscr. m. 2) L hiat b 13 intelligitur L ancillaę (erp. m. 2) 8 ancillae G 17 mo//echandum M adulterandum C moecharis] adulteras C e ut s. I. S 18 condition,lę S 23 numero siore C )

651