Nunc iam defensis patriarchae moribus refutatoque [*]( 2 deberetur (re 8. l.) 82 debetur LCGM attendit L 5 illa (a in ras.) C 7 reuocaretur (ca 8. l. a m. 1) L 8 ira* (s er.) M canduit (s er.) L canduit Mb nubilatus (b ex u corr. frl. 2) M ineruiter L enerbiter GM1 9 rachel] rata b 12 uoluntati (i corr. ex e) 8 optemperandum C que C 13 obtabant L suae] sibi b cui] cum b ambe C 15 fiat magis mater b ergo C om. b quid om. b contendat b 16 pr. siue inde] siue hinc (a M- 2) C om. Pb 17 coercitionem CS'1 cohercitationem (ta s. l.) M coertionem b 18 commirtionem C commixtione (m. er.) L 21 rephenderet C reprsehenderet L & quaereret L quereret G2 et] ut L PM 01 b aut S 22 honestate L qua] ut LCb maris L masculus C mas'// (corr. ex mares) M femina LCM 23 copulentur C )
645
crimine. quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius adparet, quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur, hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.
Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nouum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte quia — id quod in scripturis aduerti et inueniri potest — duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus, alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim, quod Lia interpretatur "laborans," Rachel autem "uisum principium" siue "uerbum, ex quo uidetur principium." actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum, quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et [*](6 cf. Gal. 4, 22 sqq. 25 cf. Sap. 9, 14 ) [*](1 libro C, (in mg.) b 2 rimemur om. b pulsemus. Quod b pietate] mysterifl b ut (t 8. l.) C 4 iste C (et 8) ancille C 6 abraham] iacob b 10 dubio (b corr. ex u) M 12 quo] quod L 15 predicantur C 16 lauoramus Mx 17 passione (m er.) L 18 ammonent L, (n 8. l. a m. 1) M 19 interptatur C interpraaatur L 20 Riue uerbum in marg. add. 8 om. G 21 humana Lb mortalisque (s s. l. add. m. 1) L 22 laboriosa opera C Eug. b 23 exitus LSGM 27 aeterne C )
646
delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel. unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur "dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisquam conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium, quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? quis eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte subpositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersatione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae ? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem. non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi. non concupisces rem proximi. quibus quantum potuerit
[*](4 cf. Es. 1, 18 6 cf. Gen. 29, 17 . 30 22 Ex. 20, 12 sqq. ) [*]( 2 facie L faciae C pulchras M1 species LSG specię C pecies M1 Hanc inc. c. 53 in b 4 fenicium LSb finicium G fenicium (e corr. e.r i) M phenicium C dealbabuntur C 5 interptatur C interpraaatur L 6 quisque C 7 (et 10) iusticię C 9 liam seruitur b 11 expetiuerat b 15 filios (s in ras.) C 17 conuersione C 18 gestabat LSG gestauit (u corr. ex b) M 20 septem (ptem in ras; post ptem ras. quatt. litt.) M preceptis C 22 ut non b 23 moechaberis (o 8. exp. a) 8 mo*echaberis (b ex u corr.) M furaueris Ml 24 čcupisces (5 s. l.) S 25 non—proximi om. b concupisces (con s. l. a m. 1) C ) 647
obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temptationes uarias quasi per huius saeculi noctes tolerantia laboris adhaeserit — uelut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit — et hanc sustinet. ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis — ac si dicatur ei: serui alios septem annos pro Rachel - ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset. sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare, quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior, quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi, quae iusta sunt, quam uoluptas intellegendi, quae uera sunt.
Ad hoc ualet, quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temptationum incerta uersatur, ut pie credendo, quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet, quod modo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata. et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. [*]( 8 cf. Matth. 5, 3 sqq. 13 Gen. 29, 26 18 Eccl. 1, 8:1 26 Es. 7, 9 ) [*]( 2 delectacione C 3 noctes (s 8. l.) G noctem Mb adheserit LC 5 amata b 6 aemptem C preceptis C eiijs S ei// (us er.) M 7 pro] propter C sis b 8 iasticiam C 11 delitias SG 12 r..ra S 18 alt. est 8. l. m. 2 L 14 absurdae LSG 17 quam-sunt (in marg:m: rec. adscr.) C 18 sapientia L 20 iusticiam (bis) CS 24 sapientia L 25 prebet C 26 intellegitis LSG iusticia C )
648
proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est inprobandum studium, sed ad ordinem reuocandum. ut a fide incipiat et bonis moribus nitatur peruenire, quo tendit. in eo quippe, quod uersatur, uirtus est laboriosa; in eo uero, quod adpetit, luminosa sapientia. "quid opus est," inquit, " credere, quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem, quod desideras, et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri, quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.