Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata [*](6 cf. Gen. 19 ) [*]( 3 abhorrere (h s. l. add. m. 1) C aberrore L1 5 Namque inc. c. 44 in b 8 condempnat C 9 gratiam L 10 ammittit LMl 13 at (t 8. l.) S ad Gt 14 cogebat ut] cogebat ut Cb cogebatur LSMG 16 por rigentibus (0 et g 8. l.) S consentire-credere S consentira aut credera (corr. m. 2) G consentire. aut credere* (t utrimque er.) M I tu 17 tristiciam S destitutionis S destiJ.lłtionis C 19 uiuere L % existimans*. L 20 uiuerent L 22 sodomitgrum 8 25 diuina scr. C )
Mirabili sane inpudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid prauum, . si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inuentus est? quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus [*](21 cf. Gen. 26, 7 23 cf. Gen. 24 ) [*]( 1 sicj non sic M purngatione (u pr. s. l. g ex c corr.) S 3 appellentur (el 8. erp. le) S 5 repraehendunt L 6 hinc (n 8. Z. L 8 preceptis C prohiberi (i fin. corr. ex e) SM unde-opere (in mg. infer.) S 10 iuditio C 13 excutiatur (t s. exp. m.) S 15 opere hom. malo C 18 ammonuit LSMG imit. propos. G proposuit (alt. p 8. I.) S 19 iilium quoque C 20 rebecca L 21 finxerat b rebecchae L 22 notissiman S propinquitatem (n 8. Z.) SG 23 praruum (pr. r s. l.)G 24 pat*re S iustitiae 81G qua (a corr. ex ę) S 25 inculpatus (1 s. I.) L )
Iam uero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quattuor obiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur. quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto uiro Iacob ? si naturam consulas, non lasciuiendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. nunc uero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet ? quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus. peccat tamen et ipsam uiolat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. sed quia homines aliter se habentibus iam moribus et legibus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae uoluptatis. conparantes enim non alios, quorum animi uirtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eandem non solum generandi officio ducti uiriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo uicti eneruiter pertrahuntur, quasi ueraciter sibi uidentur conicere, quam maiore huiuscemodi [*]( 8 cf. Ioh. 1. 14 5 cf. Gen. 29 . 30 25 cf. II Cor. 10, 12 ) [*]( 2 capseret S 5 quatuor G praeloquutione C 7 sunt enim SMG 13 preceptum C 14 quur LC 16 tantammodo S uti (u in ras.) I. 18 propagatio (pa s. I.) S 20 multitudinem SG multitudinem L multitudine (m er.) M errant (pr. r s. l.) C 21 nisill C 22 sordide S 23 prorsus (pr. r s. I.) C 26 eam C offitio C 27 sepe C coeundi (co s. l.) S 28 huiuscemodi (s s. l.) C )
Uerum nos eis, qui hanc uirtutem non habent, ita de sanctorum uirorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suauitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus, potiusque illis sanorum sensu et praecepto medicamine quam ex eorum aegritudinis adfectione alimenta praeparamus. proinde isti si uolunt non falsae atque adumbratae, sed uerae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, diuinae scripturae tamquam libris medicinalibus credant non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam uiris etiam plures uxores habentibus, nisi quia fieri potest. ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex prouidentia generandi leges inpositas non permittat excedere. alioquin possunt isti maledici potius calumniatores quam ueredici iudices etiam sanctos apostolos accusare, quod non caritate generandi filios uitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae populis tam multis euangelium praedicauerint. neque enim deerat illis euangelicis patribus per omnes Christi ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus conparata; immo uero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. hanc in ecclesia gloriam peruersa uoluntate Simon perditus concupiuit, quando ab eis pecunia uoluit caecus emere, quod illi diuina gratia eademque gratuita meruerunt. huius auidus gloriae fuisse intellegitur, quem se uolentem sequi dominus in euangelio reuocat dicens: uulpes foueas habent et uolucres caeli diuersoria; [*](26 cf. Act. 8, 18 sqq. 28 Matth. 8, 20 ) [*]( 1 una (uirg. er.) M7b 4 iuditium C 5 sed sicut SG 6 medicantium C 7 egritudinis LSG 8 adumbrate L 9 uere LC 10 frustra (s 8. l. m. 1 superscr.) C 15 impositas (s. l. m. 2 add.) M ex- caedere SG 17 ueridici X2Cilf(?6 18 caritate] uoluntate b 19 euuangelium C predicauerint C 21 ecclesia Lx 22 ab omnib' hominibus b 23 ecclesiam (exp. m. 2) L glorifc (~ exp. m. 2) L 24 peruersam L2 symon LC 27 euuangelio C )
Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se uelut quattuor scorta certamen. quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio. nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi uere ipse scortabatur, sed cum serpente illo, de quo apostolus timebat ecclesiae, quam uirginem castam cupiebat uni uiro exhibere Christo, ne, sicut Euam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate auertendo corrumperet. ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. ipse plane Fausto persuasit pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore inmundissimo pareret et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. nulla enim ancillarum uirum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigauit. ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius seruabantur coniugalis potestatis iura. quanto castius uitabatur carnalis cupiditatis iniuria. quod enim et ab uxore conducitur, ibi uera nostra manifestatur adsertio. ibi pro se aduersus maledicta Manichaeorum ipsa ueritas clamat. quid enim opus erat, ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat, ut ad eam maritus intraret? neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique iustis ad eam uicibus accedebat, de qua tot filios procreauerat et cui oboedierat, ut etiam de ancilla procrearet. et de qua postea non conducente procreauit. sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum uiro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua per apostolum uox certe noui [*]( 9 cf. n Cor. 11, 2 sq. ) [*]( 2 scorta (sc 8. exp. sch) G schorta LM 4 Nisi (ni ex ne) S fallatiarum C 5 schortabatur L 7 exhiberi L 10 prestitisse C fausti P'b 11 pectori] peccatori 8 pacatori G 12 ore (h er.) M pareret-andacissimo (in marg. m. rec.) C 17 uitabatur] utebatur b S 18 uero LC aasertio S 19 manicheorum LC 22 ad aliam (ad ł. I.) M numquam LlCSMG 24 obedierat C 26 ordinem I* tunc om. C 27 eam] quam C' )
Hic uero ille, quem Faustus tamquam inpudicum clausis uel potius extinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non iustitiae seruus esset, nonne per totum diem in uoluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus? quam certe amplius diligebat et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat. cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde auerteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? nonne placito contempto mulierum intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam non solum coniugis more, uerum etiam ordinis iure debebat? utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, et pro eo tunc seruitutis illarum uicissitudo faciebat. coniugali ergo potestate multo uincibilius uteretur, si formae desiderio uinceretur. sed eo meliores feminae inuenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui uoluptate certaret. itaque uir temperantissimus, ut plane uir, quia tam uiriliter feminis utebatur, ut delectationi [*]( 1 I Cor. 7, 3 sq. ) [*]( 1 non habet post corporis legitwr in C 2 iam] iam (8. exp. iam a m. 1 cQ) C 8 deuitrix M1 translegaret (ns s. l. a tlł. 2) M ita legaret b deuitorem Jlf1 6 elegerat (corr. ex elig.) 8 eligerat LG 8 uere C 9 ocvlis (v sup. o a m. 1) L 12 bis (corr. ex uis) IJlM uis (quauis) b septenorum CS 14 indie (exp. m. 1) C 15 manichei LC 16 spetiosam C 17 more (tn. eras.) L 18 iurae S debebatur C uteretur LMb potestate (m. er.) L 20 sa ilf1 illarum (ru m. 2 superscr.) L 22 femine LS 28 ille LCP concupiscendis SG concubitu suo LSGb concabitu suo (sup. suo add. m. 2 sui) M 24 sui om. C 25 delectationi (i fin. corr. ex e) SM ) [*]( 41* )