Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata [*](6 cf. Gen. 19 ) [*]( 3 abhorrere (h s. l. add. m. 1) C aberrore L1 5 Namque inc. c. 44 in b 8 condempnat C 9 gratiam L 10 ammittit LMl 13 at (t 8. l.) S ad Gt 14 cogebat ut] cogebat ut Cb cogebatur LSMG 16 por rigentibus (0 et g 8. l.) S consentire-credere S consentira aut credera (corr. m. 2) G consentire. aut credere* (t utrimque er.) M I tu 17 tristiciam S destitutionis S destiJ.lłtionis C 19 uiuere L % existimans*. L 20 uiuerent L 22 sodomitgrum 8 25 diuina scr. C )

637
defendimus, sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc deus noster aut fieri iusserit aut factum adprobauerit aut ita iusti homines in illis libris appellentur, ut si uoluerint peccare. non possint. cum ergo in litteris. quas isti reprehendunt, deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inueniantur diuinis praeceptis ista prohiberi? unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. quaedam uero enuntiato iudicio dei, quaedam tacito narrari oportuit, ut quando promitur, quid inde iudicauerit deus, instruatur nostra inperitia; quando autem tacetur, uel exerceatur peritia, ut, quod alibi didicimus, recolamus, uel excutiatur pigritia, ut, quod nondum nouimus, inquiramus. deus ergo, qui nouit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes, quas uoluit, ex illo semine propagauit, non scripturas suas propter hominum peccata damnauit. prodidit quippe ista, non fecit, et cauenda admonuit, non proposuit imitanda.

Mirabili sane inpudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid prauum, . si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inuentus est? quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus [*](21 cf. Gen. 26, 7 23 cf. Gen. 24 ) [*]( 1 sicj non sic M purngatione (u pr. s. l. g ex c corr.) S 3 appellentur (el 8. erp. le) S 5 repraehendunt L 6 hinc (n 8. Z. L 8 preceptis C prohiberi (i fin. corr. ex e) SM unde-opere (in mg. infer.) S 10 iuditio C 13 excutiatur (t s. exp. m.) S 15 opere hom. malo C 18 ammonuit LSMG imit. propos. G proposuit (alt. p 8. I.) S 19 iilium quoque C 20 rebecca L 21 finxerat b rebecchae L 22 notissiman S propinquitatem (n 8. Z.) SG 23 praruum (pr. r s. l.)G 24 pat*re S iustitiae 81G qua (a corr. ex ę) S 25 inculpatus (1 s. I.) L )

638
criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius ualent. quae recensere non est difficile; nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam uiri sui coniugem tunc esse cognouit, quando eum cum illa ludentem uidit: quod non cognouisset. nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae coniux non esset, ludere non deceret. quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter; descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem. ut aliquid blanda hilaritate uel dicant uel faciant, non eneruantes, sed temperantes uirilem uigorem: quod tamen ei, quae uxor non est, qui dixerit aut fecerit, turpis est. uerum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine adfectu id ipsum pro crimine obiciat sancto uiro, quod cum coniuge sua luserit. tales enim homines inhumani si aliquem grauem uirum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam paruulis uiderint, quo eorum lacteum sensum adfabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt, obliti unde creuerint. aut ingrati. quod ereuerint. quid autem sibi uelit in sacramento Christi et ecclesiae, quod. tantus patriarcha cum coniuge luserit coniugiumque illud inde . sit cognitum, uidet profecto, quisquis, ne aliquid errando in ecclesiam peccet, secretum uiri eius in scripturis sanctis diligenter intuetur, et inuenit eum maiestatem suam, qua in forma dei aequalis est patri, paulisper abscondisse in forma serui, ut eius capax esse humana infirmitas posset eoque modo se coniugi congruenter aptaret. quid enim absurdum. immo quid non conuenienter futurorum praenuntiationi [*](1 1. XXII 33 sqq. 25 cf. Phil. 2, 6 sq. ) [*]( 2 ualentq : L ualenzqe (e fin. s. I.) M recensere (in ras. n 8. I.) S 4 rebeccham LM uiri sui (utrimque i s. erp. 0) 8 7 coniunx C 11 rigorem SG : uigorem L C Pill tamenJ autem LCPSGM 13 nec GSMb 15 luserat b enim (s. I. m. 1) C 17 uiderit CLGM uiderint (n s. I.) S 18 delirantem (a ex e corr. v 1. 2) C 19 repraehendunt L rephendunt SC 21 lvserit (v s. exp. e a m. 1) C 24 magestatem (s. g add. i) S )
639
adcommodatum, si propheta dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet adfectus uxoris, cum ipsum uerbum dei caro factum sit, ut habitaret in nobis?

Iam uero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quattuor obiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur. quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto uiro Iacob ? si naturam consulas, non lasciuiendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. nunc uero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet ? quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus. peccat tamen et ipsam uiolat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. sed quia homines aliter se habentibus iam moribus et legibus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae uoluptatis. conparantes enim non alios, quorum animi uirtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eandem non solum generandi officio ducti uiriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo uicti eneruiter pertrahuntur, quasi ueraciter sibi uidentur conicere, quam maiore huiuscemodi [*]( 8 cf. Ioh. 1. 14 5 cf. Gen. 29 . 30 25 cf. II Cor. 10, 12 ) [*]( 2 capseret S 5 quatuor G praeloquutione C 7 sunt enim SMG 13 preceptum C 14 quur LC 16 tantammodo S uti (u in ras.) I. 18 propagatio (pa s. I.) S 20 multitudinem SG multitudinem L multitudine (m er.) M errant (pr. r s. l.) C 21 nisill C 22 sordide S 23 prorsus (pr. r s. I.) C 26 eam C offitio C 27 sepe C coeundi (co s. l.) S 28 huiuscemodi (s s. l.) C )

640
morbo per multas alii captiuentur, quando se uident in unam temperantiam non posse seruare.

Uerum nos eis, qui hanc uirtutem non habent, ita de sanctorum uirorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suauitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus, potiusque illis sanorum sensu et praecepto medicamine quam ex eorum aegritudinis adfectione alimenta praeparamus. proinde isti si uolunt non falsae atque adumbratae, sed uerae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, diuinae scripturae tamquam libris medicinalibus credant non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam uiris etiam plures uxores habentibus, nisi quia fieri potest. ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex prouidentia generandi leges inpositas non permittat excedere. alioquin possunt isti maledici potius calumniatores quam ueredici iudices etiam sanctos apostolos accusare, quod non caritate generandi filios uitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae populis tam multis euangelium praedicauerint. neque enim deerat illis euangelicis patribus per omnes Christi ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus conparata; immo uero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. hanc in ecclesia gloriam peruersa uoluntate Simon perditus concupiuit, quando ab eis pecunia uoluit caecus emere, quod illi diuina gratia eademque gratuita meruerunt. huius auidus gloriae fuisse intellegitur, quem se uolentem sequi dominus in euangelio reuocat dicens: uulpes foueas habent et uolucres caeli diuersoria; [*](26 cf. Act. 8, 18 sqq. 28 Matth. 8, 20 ) [*]( 1 una (uirg. er.) M7b 4 iuditium C 5 sed sicut SG 6 medicantium C 7 egritudinis LSG 8 adumbrate L 9 uere LC 10 frustra (s 8. l. m. 1 superscr.) C 15 impositas (s. l. m. 2 add.) M ex- caedere SG 17 ueridici X2Cilf(?6 18 caritate] uoluntate b 19 euuangelium C predicauerint C 21 ecclesia Lx 22 ab omnib' hominibus b 23 ecclesiam (exp. m. 2) L glorifc (~ exp. m. 2) L 24 peruersam L2 symon LC 27 euuangelio C )

641
filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. uidebat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et uentosa elatione iactatum non habere fidei locum. ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet, quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per inuidiam et contentionem non caste Christum adnuntiarent; quibus tamen praedicantibus gaudet apostolus sciens fieri posse, ut, dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur, non ex eorum inuida cupiditate, qua se uolebant uel aequari uel anteponi apostolicae gloriae, sed per euangelium, quod etiamsi non caste, tamen adnuntiabant, ut de malo illorum deus operaretur bonum; sicut fieri potest, ut homo ad concubitum non ingrediatur uoluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur et tamen nascatur homo. bonum dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum. sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur non auiditate consequendae laudis, sed caritate seminandae ueritatis: ita sancti patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur non concupiscentia percipiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae successionis; ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. sed quid de uiris loquar, quibus excellentissimum testimonium diuina uoce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu adpetisse quam filios? quippe ubi se minime parere uiderunt, famulas suas dederunt uiro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent uoluntate., [*](8 cf. Pbil. 1, 15 sqq. ) [*]( 2 dolosa* (8 er.) M simplatione (corr. ex imolatione) M 3 haberA- Lx 7 contemtionem (m. 1 exp. ex m fec. n) C 8 predicantibus (J 9 illi (s er.) C sectantur (n s. I.) C 11 inuidia (exp. tn. 2) L 12 euuangelium C 13 operatretur C 15 luxoriandiL1 16 bonum] bonusSG 17 ergo (inras.) C 22 prouidentia; (e er.) S 28 suas om. C carnae L ) [*]( XXV. Aug. lect. S. ) [*]( 41 )
642