Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus euomuit. consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur aut eas haberet uxores, sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem execrabili amore flagrassent. ratio quippe iustitiae non tantum, quid factum sit, uerum etiam, quare factum sit, intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. cum igitur illae ad conseruationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis adfectus, nec se crederent inuenire posse alios uiros uelut exusto illa conflagratione orbe terrarum - neque enim discernere poterant, quousque ignis ille saeuierit — miscere se patri uoluerunt. potius quidem numquam esse matres quam sic uti patre debuerunt; uerumtamen [*](1 I Tim. 1, 8 ) [*](2 ea Cb 4 quia (a s. l.j S 5 pronuntiaret LSMG ille G 7 iuditio C 8 pectfl (?) C nigilantem SG 11 quia S 12 reprachensione L 13 cecus L 14 illam L illam G illa (m er.) olE illum b 15 uetans (s a. erp. t a m. 1) C de (s. l. III. 1) L 17 corporą.c S 18 carnem patris b 21 libramento (post t um er. et o s. l. add.) S ille LC 22 quia C 23 posse inaenire C 24 eiusto* (s er.j C 25 seuierit J. OS se#uierit (r er.) G )
Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant. ut id se inpleturas esse non crederent. nisi eius ignorantiam procurarent. namque, ut scriptum est, inebriauerunt eum et se nescienti miscuerunt. quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum ac potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conseruandae salutis admittit. quamuis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit — nam nec ebriosus semper est ebrius nec quisquis aliquando ebrius consequenter ebriosus est — tamen in homine iusto huius ipsius etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. quid enim tandem cogebat, ut filiabus suis crebra uina miscentibus aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet? an ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita uoluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantundem bibere existimans et aliqua fraude agentes ne biberent? sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo uirum iustum decuerit, non uidemus. an aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante uel potius de ignorante conmitterent ? sed mirum, si hoc scriptura diuina tacuisset uel seruum suum deus sine aliquo uoluntatis eius uitio perpeti sineret.
Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata [*](6 cf. Gen. 19 ) [*]( 3 abhorrere (h s. l. add. m. 1) C aberrore L1 5 Namque inc. c. 44 in b 8 condempnat C 9 gratiam L 10 ammittit LMl 13 at (t 8. l.) S ad Gt 14 cogebat ut] cogebat ut Cb cogebatur LSMG 16 por rigentibus (0 et g 8. l.) S consentire-credere S consentira aut credera (corr. m. 2) G consentire. aut credere* (t utrimque er.) M I tu 17 tristiciam S destitutionis S destiJ.lłtionis C 19 uiuere L % existimans*. L 20 uiuerent L 22 sodomitgrum 8 25 diuina scr. C )
Mirabili sane inpudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid prauum, . si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inuentus est? quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus [*](21 cf. Gen. 26, 7 23 cf. Gen. 24 ) [*]( 1 sicj non sic M purngatione (u pr. s. l. g ex c corr.) S 3 appellentur (el 8. erp. le) S 5 repraehendunt L 6 hinc (n 8. Z. L 8 preceptis C prohiberi (i fin. corr. ex e) SM unde-opere (in mg. infer.) S 10 iuditio C 13 excutiatur (t s. exp. m.) S 15 opere hom. malo C 18 ammonuit LSMG imit. propos. G proposuit (alt. p 8. I.) S 19 iilium quoque C 20 rebecca L 21 finxerat b rebecchae L 22 notissiman S propinquitatem (n 8. Z.) SG 23 praruum (pr. r s. l.)G 24 pat*re S iustitiae 81G qua (a corr. ex ę) S 25 inculpatus (1 s. I.) L )
Iam uero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quattuor obiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur. quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto uiro Iacob ? si naturam consulas, non lasciuiendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. nunc uero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet ? quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus. peccat tamen et ipsam uiolat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. sed quia homines aliter se habentibus iam moribus et legibus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae uoluptatis. conparantes enim non alios, quorum animi uirtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eandem non solum generandi officio ducti uiriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo uicti eneruiter pertrahuntur, quasi ueraciter sibi uidentur conicere, quam maiore huiuscemodi [*]( 8 cf. Ioh. 1. 14 5 cf. Gen. 29 . 30 25 cf. II Cor. 10, 12 ) [*]( 2 capseret S 5 quatuor G praeloquutione C 7 sunt enim SMG 13 preceptum C 14 quur LC 16 tantammodo S uti (u in ras.) I. 18 propagatio (pa s. I.) S 20 multitudinem SG multitudinem L multitudine (m er.) M errant (pr. r s. l.) C 21 nisill C 22 sordide S 23 prorsus (pr. r s. I.) C 26 eam C offitio C 27 sepe C coeundi (co s. l.) S 28 huiuscemodi (s s. l.) C )