Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nec ideo tamen hoc factum uel ipsius Loth uel eius filiarum iustificamus, quia significauit aliquid, quod futuram quorundam peruersitatem praenuntiaret. aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt, aliud deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium et uigilante prouidentia sua pro significatione futurorum. proinde illud factum cum in sancta scriptura narratur, prophetia est: cum uero in illorum uita, qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est.

Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus euomuit. consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur aut eas haberet uxores, sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem execrabili amore flagrassent. ratio quippe iustitiae non tantum, quid factum sit, uerum etiam, quare factum sit, intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. cum igitur illae ad conseruationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis adfectus, nec se crederent inuenire posse alios uiros uelut exusto illa conflagratione orbe terrarum - neque enim discernere poterant, quousque ignis ille saeuierit — miscere se patri uoluerunt. potius quidem numquam esse matres quam sic uti patre debuerunt; uerumtamen [*](1 I Tim. 1, 8 ) [*](2 ea Cb 4 quia (a s. l.j S 5 pronuntiaret LSMG ille G 7 iuditio C 8 pectfl (?) C nigilantem SG 11 quia S 12 reprachensione L 13 cecus L 14 illam L illam G illa (m er.) olE illum b 15 uetans (s a. erp. t a m. 1) C de (s. l. III. 1) L 17 corporą.c S 18 carnem patris b 21 libramento (post t um er. et o s. l. add.) S ille LC 22 quia C 23 posse inaenire C 24 eiusto* (s er.j C 25 seuierit J. OS se#uierit (r er.) G )

636
multum interest. quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae uoluptatis uterentur.

Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant. ut id se inpleturas esse non crederent. nisi eius ignorantiam procurarent. namque, ut scriptum est, inebriauerunt eum et se nescienti miscuerunt. quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum ac potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conseruandae salutis admittit. quamuis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit — nam nec ebriosus semper est ebrius nec quisquis aliquando ebrius consequenter ebriosus est — tamen in homine iusto huius ipsius etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. quid enim tandem cogebat, ut filiabus suis crebra uina miscentibus aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet? an ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita uoluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantundem bibere existimans et aliqua fraude agentes ne biberent? sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo uirum iustum decuerit, non uidemus. an aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante uel potius de ignorante conmitterent ? sed mirum, si hoc scriptura diuina tacuisset uel seruum suum deus sine aliquo uoluntatis eius uitio perpeti sineret.