Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam uero in hac re gesta atque in diuinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur uiro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit uiro suo sine macula et ruga ? in gloria quippe Christi recte uiuit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit uiro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: o pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, [*](25 Cant. 1, 7. ) [*]( 4 scrupulosius (us ex os) S scripulosius G1 5 quis C 7 sciente SG 9 optemperans (p ex b) C ancilla (m er.) L 10 principiorum— uiris (tn. 2 add.) S, (s. l. m. 2) C 11 qua b femina] una femina S (una M. 2 add.) 12 fę.eminae L multo (o 8. a scr. m. 1) L 16 atque] quae b 17 narrata est b dela& (de s l.) S 18 praescrutari LSMG 20 peregrination L 22 gloriam Maur. 23 honor L 24 sare S sarrae L 25 pulcra LG 26 pulchritudinis (m. 2 uid. exp.) C I reges S )

632
sicut Sarae obtulit rex Abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et uiolare non potuit. est enim et sancta ecclesia domino Iesu Christo in occulto uxor. occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret uerbo dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in ecclesia commendat apostolus. proinde regnum terrenum saeculi huius. cuius figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec inuenit ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio uiro suo subdita cohaereret, nisi cum uiolare temptauit et diuino testimonio per fidem martyrum cessit correptumque in posterioribus regibus honorauit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non eualuit. nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adinpletum.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae euacuabitur, sed gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii dei uocemur et simus. neque enim hanc gratiam de synagoga matre Christi secundum carnem, sed de deo patre percepimus. hanc uero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat uocans in aliam uitam, ubi nullus moritur. negare nos Christus docuit. [*](7 cf. Ephes. 5, 31 21 cf. I Ioh. 3, 1 ) [*]( 1 sarrae L abimelah G abimselech S abimelec L ea (m er.) L eaip G 5 inheret LC 8 figuram (g corr. ex c) S sarram L 10 principia (& ?) C praecipuo b 11 cohereret L et] ut PlSGM, (ut ex et m. 1) L, om. b diuino enim fenim s. l. a m. 3) Pb 12 gessit SMG correctumque SGMCb correctumquae L 13 corruptioni GSb corruptionis LM, (s er.) C 18 matre (m s. exp. p a m. 1) C euacuabixur (abi s. ras.» S 19 cognitio SG cognatio (a ex i m. 2) L, (a s. i) M 20 gnus C 21 filii (i fin. 8. I.) S 22'sinagoga LSM 23 carnem (r a. l. m. 2 add.) C de om. SG 24 temporaliter (al 8. l.) S. )

633
non fateri, cum discipulis ait: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester, qui in caelis est. cuius rei praebuit exemplum. quando et ipse dixit: quae mihi mater aut qui fratres? et extendens manum super discipulos ait: hi sunt fratres mei. et ae quisquam in hoc uocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, tamquam diceret: de deo patre hanc cognationem appello, non de synagoga matre. ad aeternam quippe uitam nunc uoco, ubi inmortaliter natus sum, non ad temporalem, unde ut uocarem mortalis effectus sum.

Quod ergo ecclesia cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror, - non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana uerbo dei copuletur siue misceatur siue quid melius et aptius dici potest, cum sit illud deus, ista creatura. secundum hoc enim sponsus et sponsa uel uir et uxor Christus et ecclesia dicuntur. qua uero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia diuina, non consanguinitate terrena, hoc est de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditur. nam et inter se omnes sancti per eandem gratiam fratres sunt; sponsus autem ceterorum societati nullus illorum est. proinde Christum quamuis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et procliuius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam deus esset, ignorauerunt. hinc et Hieremias: et homo, inquit, est, et qui agnoscit [*]( 1 Matth. 23, 9 3 Matth. 12, 48 sqq. 27 Hier. 17, 9 ) [*]( 3 prebuit C 5 quisquam (s m. 1 superscr.) C 6 uocabvlo (V s. exp. o) S adiunxit (xit in ras.) C 9 sinagoga LS sinagoga (~ super. a er.) M 10 ubi-uocarem (in mg. infer.) S 11 ut] & Cr1 13 non facile C 16 quid P posxest (est s. I.) 8 18 et om. S 21 capatius C, (alt. a 8. I. am., 1) L 22 societate b 23 quamuis] quam SPt GJ (s. a m 1 e scr.) L quamqua P3M b excellentissime LSM 27 et homo-eum (eS, S) in marg. infer.) 80 agnoscet C )

634
eum? et homo est. quia proditur, quod frater est. et quis agnoscit eum? quia occultatur, quod sponsus est. haec de patre Abraham aduersum inpudentissimam et inperitissimam et calumniosissimam Fausti uocem satis dicta sunt.

Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit saluus euadere, typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque inpios gemit, quorum factis non consentit et a quorum conmixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis subplicio ignis aeterni. sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet, qui per gratiam dei uocati retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea, quae retro sunt, obliuiscitur et in ea, quae ante sunt. extenditur. unde et ipse dominus, nemo, inquit. inponens manum super aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum. nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui neglegeremus. sed prudentes caueremus hoc malum. unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conuersa est. nam cum praeciperet, ut se quisque perseuerantissima anteriorum intentione ab iis. quae retro sunt, eriperet, mementote, inquit, uxoris Loth. sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud, quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. nam tunc ille ipse Loth futurae legis uidetur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub lege positi male intellegendo quodam modo inebriant [*]( 15 cf. Phil. 3, 13 Luc. 9. 62 22 Luc. 17, 32 ) [*]( 4 sint Cb, (i ex u m. 3 P 7 iuditii C 11 supplitio C autem er. L 14 qui ea] quia SG quia (a er. M) ea LM obliuiscitur (a in i corr.) S 16 et (m. 2 add.) S, om. LCMOb 18 quo (o s. Z.1 C quod LSG 19 ammoneret LC 21 his LCb 23 Sic inc. c. 42 in b ipso (i ns. 1 superscr.) C 24 est om. b 25 futurae in ras. C 26 personam (o s. exp. a) S quidfi (a ex e corr. m. 1) C 27 incbriantea atque b )

635
eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. bona est enim lex, ait apostolus, si quis eam legitime utatur.

Nec ideo tamen hoc factum uel ipsius Loth uel eius filiarum iustificamus, quia significauit aliquid, quod futuram quorundam peruersitatem praenuntiaret. aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt, aliud deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium et uigilante prouidentia sua pro significatione futurorum. proinde illud factum cum in sancta scriptura narratur, prophetia est: cum uero in illorum uita, qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est.

Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus euomuit. consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur aut eas haberet uxores, sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem execrabili amore flagrassent. ratio quippe iustitiae non tantum, quid factum sit, uerum etiam, quare factum sit, intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. cum igitur illae ad conseruationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis adfectus, nec se crederent inuenire posse alios uiros uelut exusto illa conflagratione orbe terrarum - neque enim discernere poterant, quousque ignis ille saeuierit — miscere se patri uoluerunt. potius quidem numquam esse matres quam sic uti patre debuerunt; uerumtamen [*](1 I Tim. 1, 8 ) [*](2 ea Cb 4 quia (a s. l.j S 5 pronuntiaret LSMG ille G 7 iuditio C 8 pectfl (?) C nigilantem SG 11 quia S 12 reprachensione L 13 cecus L 14 illam L illam G illa (m er.) olE illum b 15 uetans (s a. erp. t a m. 1) C de (s. l. III. 1) L 17 corporą.c S 18 carnem patris b 21 libramento (post t um er. et o s. l. add.) S ille LC 22 quia C 23 posse inaenire C 24 eiusto* (s er.j C 25 seuierit J. OS se#uierit (r er.) G )

636
multum interest. quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae uoluptatis uterentur.

Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant. ut id se inpleturas esse non crederent. nisi eius ignorantiam procurarent. namque, ut scriptum est, inebriauerunt eum et se nescienti miscuerunt. quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum ac potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conseruandae salutis admittit. quamuis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit — nam nec ebriosus semper est ebrius nec quisquis aliquando ebrius consequenter ebriosus est — tamen in homine iusto huius ipsius etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. quid enim tandem cogebat, ut filiabus suis crebra uina miscentibus aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet? an ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita uoluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantundem bibere existimans et aliqua fraude agentes ne biberent? sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo uirum iustum decuerit, non uidemus. an aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante uel potius de ignorante conmitterent ? sed mirum, si hoc scriptura diuina tacuisset uel seruum suum deus sine aliquo uoluntatis eius uitio perpeti sineret.

Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata [*](6 cf. Gen. 19 ) [*]( 3 abhorrere (h s. l. add. m. 1) C aberrore L1 5 Namque inc. c. 44 in b 8 condempnat C 9 gratiam L 10 ammittit LMl 13 at (t 8. l.) S ad Gt 14 cogebat ut] cogebat ut Cb cogebatur LSMG 16 por rigentibus (0 et g 8. l.) S consentire-credere S consentira aut credera (corr. m. 2) G consentire. aut credere* (t utrimque er.) M I tu 17 tristiciam S destitutionis S destiJ.lłtionis C 19 uiuere L % existimans*. L 20 uiuerent L 22 sodomitgrum 8 25 diuina scr. C )

637
defendimus, sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc deus noster aut fieri iusserit aut factum adprobauerit aut ita iusti homines in illis libris appellentur, ut si uoluerint peccare. non possint. cum ergo in litteris. quas isti reprehendunt, deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inueniantur diuinis praeceptis ista prohiberi? unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. quaedam uero enuntiato iudicio dei, quaedam tacito narrari oportuit, ut quando promitur, quid inde iudicauerit deus, instruatur nostra inperitia; quando autem tacetur, uel exerceatur peritia, ut, quod alibi didicimus, recolamus, uel excutiatur pigritia, ut, quod nondum nouimus, inquiramus. deus ergo, qui nouit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes, quas uoluit, ex illo semine propagauit, non scripturas suas propter hominum peccata damnauit. prodidit quippe ista, non fecit, et cauenda admonuit, non proposuit imitanda.