Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia uiolaretur, etiam si quisquam carni eius conmixtus foret, cum id in se fieri pro mariti uita nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem et potestatem non abnuens maritalem, sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati de ancilla prolem generare consensit . sed propter uim principiorum, quia non ita duobus uiris uiuis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni uiro, multo uerius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec temptauit deum, quando uitae suae quantum potuit homo consuluit et sperauit in deum, cui pudicitiam coniugis commendauit.

Iam uero in hac re gesta atque in diuinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur uiro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit uiro suo sine macula et ruga ? in gloria quippe Christi recte uiuit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit uiro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: o pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, [*](25 Cant. 1, 7. ) [*]( 4 scrupulosius (us ex os) S scripulosius G1 5 quis C 7 sciente SG 9 optemperans (p ex b) C ancilla (m er.) L 10 principiorum— uiris (tn. 2 add.) S, (s. l. m. 2) C 11 qua b femina] una femina S (una M. 2 add.) 12 fę.eminae L multo (o 8. a scr. m. 1) L 16 atque] quae b 17 narrata est b dela& (de s l.) S 18 praescrutari LSMG 20 peregrination L 22 gloriam Maur. 23 honor L 24 sare S sarrae L 25 pulcra LG 26 pulchritudinis (m. 2 uid. exp.) C I reges S )

632
sicut Sarae obtulit rex Abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et uiolare non potuit. est enim et sancta ecclesia domino Iesu Christo in occulto uxor. occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret uerbo dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in ecclesia commendat apostolus. proinde regnum terrenum saeculi huius. cuius figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec inuenit ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio uiro suo subdita cohaereret, nisi cum uiolare temptauit et diuino testimonio per fidem martyrum cessit correptumque in posterioribus regibus honorauit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non eualuit. nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adinpletum.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae euacuabitur, sed gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii dei uocemur et simus. neque enim hanc gratiam de synagoga matre Christi secundum carnem, sed de deo patre percepimus. hanc uero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat uocans in aliam uitam, ubi nullus moritur. negare nos Christus docuit. [*](7 cf. Ephes. 5, 31 21 cf. I Ioh. 3, 1 ) [*]( 1 sarrae L abimelah G abimselech S abimelec L ea (m er.) L eaip G 5 inheret LC 8 figuram (g corr. ex c) S sarram L 10 principia (& ?) C praecipuo b 11 cohereret L et] ut PlSGM, (ut ex et m. 1) L, om. b diuino enim fenim s. l. a m. 3) Pb 12 gessit SMG correctumque SGMCb correctumquae L 13 corruptioni GSb corruptionis LM, (s er.) C 18 matre (m s. exp. p a m. 1) C euacuabixur (abi s. ras.» S 19 cognitio SG cognatio (a ex i m. 2) L, (a s. i) M 20 gnus C 21 filii (i fin. 8. I.) S 22'sinagoga LSM 23 carnem (r a. l. m. 2 add.) C de om. SG 24 temporaliter (al 8. l.) S. )

633
non fateri, cum discipulis ait: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester, qui in caelis est. cuius rei praebuit exemplum. quando et ipse dixit: quae mihi mater aut qui fratres? et extendens manum super discipulos ait: hi sunt fratres mei. et ae quisquam in hoc uocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, tamquam diceret: de deo patre hanc cognationem appello, non de synagoga matre. ad aeternam quippe uitam nunc uoco, ubi inmortaliter natus sum, non ad temporalem, unde ut uocarem mortalis effectus sum.

Quod ergo ecclesia cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror, - non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana uerbo dei copuletur siue misceatur siue quid melius et aptius dici potest, cum sit illud deus, ista creatura. secundum hoc enim sponsus et sponsa uel uir et uxor Christus et ecclesia dicuntur. qua uero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia diuina, non consanguinitate terrena, hoc est de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditur. nam et inter se omnes sancti per eandem gratiam fratres sunt; sponsus autem ceterorum societati nullus illorum est. proinde Christum quamuis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et procliuius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam deus esset, ignorauerunt. hinc et Hieremias: et homo, inquit, est, et qui agnoscit [*]( 1 Matth. 23, 9 3 Matth. 12, 48 sqq. 27 Hier. 17, 9 ) [*]( 3 prebuit C 5 quisquam (s m. 1 superscr.) C 6 uocabvlo (V s. exp. o) S adiunxit (xit in ras.) C 9 sinagoga LS sinagoga (~ super. a er.) M 10 ubi-uocarem (in mg. infer.) S 11 ut] & Cr1 13 non facile C 16 quid P posxest (est s. I.) 8 18 et om. S 21 capatius C, (alt. a 8. I. am., 1) L 22 societate b 23 quamuis] quam SPt GJ (s. a m 1 e scr.) L quamqua P3M b excellentissime LSM 27 et homo-eum (eS, S) in marg. infer.) 80 agnoscet C )

634
eum? et homo est. quia proditur, quod frater est. et quis agnoscit eum? quia occultatur, quod sponsus est. haec de patre Abraham aduersum inpudentissimam et inperitissimam et calumniosissimam Fausti uocem satis dicta sunt.