Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Dicet aliquis: "cur non potius ita de deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem ? neque enim deus ab illo mortem non poterat repellere. quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamuis esset pulcherrima, adpeteretur ab aliquo nec propter illam ipse necaretur." poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicasset uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet, [*](10 Tob. 8, 9 14 cf. Tob. 6, 11; 7, 2 cf. Gen. 18, 8 16 cf. Gen. 11, 81 17 cf. Matth. 12, 46 ) [*]( 1 prohibita,, (re uid. er.) L 2 ex (a. I. m. 1) C 8 sanguineas C solere apud (in ras.) L om. C 11 luioriae L 13 ex eadem] eadem C styrpe C 16 uirgo (8. l. m. 1) C pepererat (re 8. l. add. m. 2) L 17 ex om. C propinqvi (ex q: corr. m. 2) L 18 quur LC 19 neque] nflquid b 21 pemiciae SM* pernitie C peregrinatione (ne 8. l. m. rec. add.) L 25 indicaret Eug. (ed. KnOll p. 298) 26 res** L 27 ut quando b )

630
quod faciat homo, non temptare dominum deum suum. neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in una ciuitate. fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae oportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne deum temptare audeat. quando habet, quod faciat, ut quod cauere oportet euadat. neque enim et apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. non ergo in deum non credendo sic fugit, sed deum temptando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae et eius pudicitia et mariti uita esset in dubio nec utrumque tueri posset Abraham, uerumtamen unum horum posset. id est uitam, ne deum suum temptaret, fecit quod potuit; quod [*]( .1 cf. Deut. 6, 16 3 Matth. 10, 23 6 cf. Ioh. 10, 18 7 cf. Matth. 2, 14 10 cf. Ioh. 7, 10 et 30 19 cf. Act. 9. 25 ) [*]( 1 temptet b suum (9 in ras.) L 8 una. ciuitate» (m er.) LS unam ciuitatem G unam ciuitatem W Eug. b 4 prebuit C 6 egyptum C infans tamen C 7 fugit (i uid. corr. ex u) L 8 iudeis CS 11 opportunitate SMG 15 homines L ne] ut b non aud. b 17 protectionemqu»e (a er.) L 18 fidemqu*e (a er.) L 19 sporta (m er.) L summissus L submissus 01 effugjera C 20 temptando (iii. 2 ndo exp. et ret superscr.) 7.1 temptaret b 21 si fugere b cum sic] cum si* (c er.) L 22 pulcritudinem C sanae L )
631
autem non potuit, illi commisit. qui ergo se hominem occultare non ualuit, maritum se occultauit, ne occideretur; uxorem deo credidit, ne pollueretur.

Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia uiolaretur, etiam si quisquam carni eius conmixtus foret, cum id in se fieri pro mariti uita nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem et potestatem non abnuens maritalem, sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati de ancilla prolem generare consensit . sed propter uim principiorum, quia non ita duobus uiris uiuis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni uiro, multo uerius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec temptauit deum, quando uitae suae quantum potuit homo consuluit et sperauit in deum, cui pudicitiam coniugis commendauit.

Iam uero in hac re gesta atque in diuinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur uiro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit uiro suo sine macula et ruga ? in gloria quippe Christi recte uiuit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit uiro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: o pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, [*](25 Cant. 1, 7. ) [*]( 4 scrupulosius (us ex os) S scripulosius G1 5 quis C 7 sciente SG 9 optemperans (p ex b) C ancilla (m er.) L 10 principiorum— uiris (tn. 2 add.) S, (s. l. m. 2) C 11 qua b femina] una femina S (una M. 2 add.) 12 fę.eminae L multo (o 8. a scr. m. 1) L 16 atque] quae b 17 narrata est b dela& (de s l.) S 18 praescrutari LSMG 20 peregrination L 22 gloriam Maur. 23 honor L 24 sare S sarrae L 25 pulcra LG 26 pulchritudinis (m. 2 uid. exp.) C I reges S )

632
sicut Sarae obtulit rex Abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et uiolare non potuit. est enim et sancta ecclesia domino Iesu Christo in occulto uxor. occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret uerbo dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in ecclesia commendat apostolus. proinde regnum terrenum saeculi huius. cuius figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec inuenit ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio uiro suo subdita cohaereret, nisi cum uiolare temptauit et diuino testimonio per fidem martyrum cessit correptumque in posterioribus regibus honorauit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non eualuit. nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adinpletum.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae euacuabitur, sed gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii dei uocemur et simus. neque enim hanc gratiam de synagoga matre Christi secundum carnem, sed de deo patre percepimus. hanc uero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat uocans in aliam uitam, ubi nullus moritur. negare nos Christus docuit. [*](7 cf. Ephes. 5, 31 21 cf. I Ioh. 3, 1 ) [*]( 1 sarrae L abimelah G abimselech S abimelec L ea (m er.) L eaip G 5 inheret LC 8 figuram (g corr. ex c) S sarram L 10 principia (& ?) C praecipuo b 11 cohereret L et] ut PlSGM, (ut ex et m. 1) L, om. b diuino enim fenim s. l. a m. 3) Pb 12 gessit SMG correctumque SGMCb correctumquae L 13 corruptioni GSb corruptionis LM, (s er.) C 18 matre (m s. exp. p a m. 1) C euacuabixur (abi s. ras.» S 19 cognitio SG cognatio (a ex i m. 2) L, (a s. i) M 20 gnus C 21 filii (i fin. 8. I.) S 22'sinagoga LSM 23 carnem (r a. l. m. 2 add.) C de om. SG 24 temporaliter (al 8. l.) S. )

633
non fateri, cum discipulis ait: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester, qui in caelis est. cuius rei praebuit exemplum. quando et ipse dixit: quae mihi mater aut qui fratres? et extendens manum super discipulos ait: hi sunt fratres mei. et ae quisquam in hoc uocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, tamquam diceret: de deo patre hanc cognationem appello, non de synagoga matre. ad aeternam quippe uitam nunc uoco, ubi inmortaliter natus sum, non ad temporalem, unde ut uocarem mortalis effectus sum.