Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem siue uniuscuiusque hominis siue ipsius humani generis uel excitandae uel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint libidines, erunt profecto inlicitae ac turpes et dignae doloribus emendari. quodsi etiam perturbatum rectorem in tantam uoraginem perditae consuetudinis mergant. ut uel inultas fore credens confessionis et t paenitentiae neglegat medicinam, qua correctus emergat, uel peiore morte cordis contra illam aeternam prouidentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat atque ita [*]( 4 cf. Ps. 47, 2 12 cf. Iob. 7, 1 ) [*]( 1 refrenando SMGC 3 caecidisset (exp. m. 2) L 4 ualde] nimis b i 7 legem (8. l. m. 1) C 9 anglaca C 10 uoluntati (s er.) L 11 temptationis (p 8. I.) M1 optemperat C 13 subdat-commune (in marg. infer.) S 14 dona at iustitiae L et om. L immortalitate L• 18 rexandac S 19 si ultra SM ultra si G 20 arripuerint b 23 inultas (i in ras.) L 24 neglecat L1 medicina (~ add. m. 2) L correctus (c 8. exp. p am. 1) C 25 peiorem SG 26 patrocinitium (exp. m. 1) C )
Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, uideamus quid peccauerit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his, quae uelut magna crimina Faustus obiecit. habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pelice uolutatus sit. insana uero iste.Faustus criminandi cupiditate caecatus et haeresis suae nefas prodidit et Abrahae concubitum nesciens erransque laudauit. sicut enim lex illa -aeterna, id est uoluntas dei creaturarum omnium conditoris conseruando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini seruiatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitu relaxari sinit: sic e contrario peruersa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae artius conligetur, prolem ante omnia deuitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur quam crudeli nexu Üinciatur. non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis deuitandae insana uanitate delirabat. proinde ille naturae ordinem seruans nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur; iste peruersitatem fabulae obseruans nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captiuaretur.
Ubi autem Faustus in facto Abrahae uelut conscientiam [*](1 emendatione (e fin. s. Z. add. m. 2) L 2 inrephensibilis C irrephensibilis L censeat SMG 3 aeterna. Ergo LGb csulta (<5 s. I.) C o habraham C abraam pater b 7 qui id] quid L quod GiS quiid (pr. i 8. I. a m. 2) M 8 sarra L 10 heresis CSG heresi (s er.) L sua (e er.) L 12 illa om. Pb 14 prospiciatur (ci corr. ex cu) L 15 delaationem G 16 concubitus L relaxari (x in ras.) L 17 manicheorum L 18 faeminae GS 19 debitari L 21 uincatur b (in mg. al. uinciatur) 22 manicheus LC 27 conscientia (4 corr. m. 1 ex e) C )
Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere uoluit. sed apertissime falsum est; nondum hoc promiserat deus. recenseant scripturae illius superiora, qui uolunt, inuenient semini Abraham iam fuisse [*]( 7 cf. Gen. 16, 2 sqq. 11 I Cor. 7, 4 ) [*]( 1 intentione (corr. ex contentione) C uituperanda Lb 2 nolens et nestiens C 3 quod SG quo (d er.) LM 4 saciaret C 5 ordine (e et i) S 6 potestate (8 s, I.) C 7 uendicauit (uen corr. ex uin rra. 2) Mb 12 cęteris L 14 et-concernitur (in mg. m 1 alkcr.) C le . 16 ut] et b pro/// (16 add. m. 2) L habere (s. l. m. 1) C 17 sarra L 18 si (s. l. m. 2) LP3 sed?beata (se s. I.) G sed beata S debebat (b s. l. m. 2 add.) L debeat CM 22 uoluptas C 24 sarra L ) [*]( XXV. Aug. scct. C. ) [*]( 40 )
Quod autem iustum et fidelem uirum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans auaritiae ac uentris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diuersis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum. quia erat pulcherrima, in concubitum adserit uenditasse, non ore ueredico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum uertit in crimen. hoc enim Abrahae factum lenocinio simile uidetur, sed non ualentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia uideri potest et uirtus fiduciae uitium putatur audaciae et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. neque enim Abraham fiagitio consensit uxoris eiusque uendidit adulterium, sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius oboedienti quam cedens concupiscenti: sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae uirtus habitabat, nullo modo dubitabat. tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque inpiis captiua possideretur, certus de deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. nec eum fides ac spes fefellit; namque Pharao territus monstris multisque propter eam malis adflictus, ubi eius uxorem diuinitus didicit, inlaesam cura honore restituit; Abimelech autem somno commonitus et edoctus similiter fecit. [*]( 29 cf. Gen. 12 et 20 ) [*]( 1 frustra (s s. l. m. 1 add.) C obitiendum C 7 abimelec L 8 SBtram (r er.) C 9 uendicasse b ueridico SG 12 aeterne S 14 audatiae ptG 15 rectç M 17 eiusqu*e (a er.) L 18 libidinem LSKG libidine (m er.) M,b marito b offitio C 20 cedens (8. I. m. 2) C 21 coherentem LSG 22 pudicitie C 23 tacuit: uxorem diiit b 26 pharao (n er.) S farao M eias 27 ęą ĕĕ CC 28 illesam C abimelec LM somnio (i s. I.) S, (m. 1 ?) L ) [*]( 40* )
Nonnulli quidem non calumniosi et maledici sicut Faustus, sed eisdem libris honorem debitum deferentes, quos iste uel non intellegendo reprehendit uel reprehendendo non intellegit, cum hoc Abrahae factum considerarent, uisum est eis, quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubauerit et timore mortis sicut dominum Petrus, ita iste negauerit uxorem. quod si ita necesse esset intellegi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta eius merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli. quamquam culpa non sit aequalis negare uxorem et negare saluatorem. nunc uero cum habeam, quod intellegam, ne hoc intellegam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum , quem nemo conuincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. neque enim utrum eius uxor esset interrogatus, non esse respondit, sed cum ab eo quaereretur, quid ei esset illa mulier, indicauit sororem, non negauit uxorem: tacuit aliquid ueri, non dixit aliquid falsi.
An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum quasi genus Sarae alicunde didicerit, cum id sancta scriptura non aperuerit? puto iustum esse. ut in ea re, quam nouerat Abraham, nos autem non nouimus, patriarchae potius credamus loquenti, quod scit, quam Manichaeo criminanti, quod nescit. cum igitur Abraham eo tempore uiueret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero uel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis [*](6 cf. Matth. 26, 70 sqq. ) [*]( 8 rephendit LCS repraehendendo L rephendendo C 4 hęc abrahae factum PMlGx hęc abrahae facta SG2 6 subdefecerit (m. 2 sub evp . et suę superscr.) S' tituuauerit Ml 6 9. timore S ita (in ras.) L istę L1 negauit Lb negarit C negauerit SM G . 8 cunc Ii cuncta S dele*ta (c er.) M, (sec. e s. I.) L oblinerata (post. t s, l.) C 11 abcam C nec SG 12 rephendendum CSG- quqem C 13 enim (s. Z. m. 1) C 15 esset ei SG 18 sanae L aliijunde S aliunde b 19 idj hoc b 21 patriarcae L manicheo LC 22 non scit C 24 altero (in ras.) C X altera s. Z. C )
Dicet aliquis: "cur non potius ita de deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem ? neque enim deus ab illo mortem non poterat repellere. quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamuis esset pulcherrima, adpeteretur ab aliquo nec propter illam ipse necaretur." poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicasset uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet, [*](10 Tob. 8, 9 14 cf. Tob. 6, 11; 7, 2 cf. Gen. 18, 8 16 cf. Gen. 11, 81 17 cf. Matth. 12, 46 ) [*]( 1 prohibita,, (re uid. er.) L 2 ex (a. I. m. 1) C 8 sanguineas C solere apud (in ras.) L om. C 11 luioriae L 13 ex eadem] eadem C styrpe C 16 uirgo (8. l. m. 1) C pepererat (re 8. l. add. m. 2) L 17 ex om. C propinqvi (ex q: corr. m. 2) L 18 quur LC 19 neque] nflquid b 21 pemiciae SM* pernitie C peregrinatione (ne 8. l. m. rec. add.) L 25 indicaret Eug. (ed. KnOll p. 298) 26 res** L 27 ut quando b )
Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia uiolaretur, etiam si quisquam carni eius conmixtus foret, cum id in se fieri pro mariti uita nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem et potestatem non abnuens maritalem, sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati de ancilla prolem generare consensit . sed propter uim principiorum, quia non ita duobus uiris uiuis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni uiro, multo uerius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec temptauit deum, quando uitae suae quantum potuit homo consuluit et sperauit in deum, cui pudicitiam coniugis commendauit.