Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ergo peccatum est factum uel dictum uel concupitum aliquid contra aeternam legem. lex uero aeterna est ratio diuina uel uoluntas dei ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans. quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. uerum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplatiua est, partim actiua, procul dubio contemplatio praecellit. in hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire siue per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius recepta stola [*]( 25 cf. II Cor. 6, 6 27 cf. I Ioh. 3, 2 28 cf. Matth. 22, 30 ) [*]( 2 presentis C regen dae S 7 pernitiose CS perniciosae LMG 8 nec C 9 rephensa LC 10 sed om. LCSGMb facile Gl 12 factum-contra in lit. C 13 aliquid Sf 18 preponendam C e 21 lwge C inquae i1 22 praecęllit (pr. 1 a. l. add. m. 2) L 24 rationabilis (bi m. 2 superscr.) L contemplationis Pb rationalis P om. b 2q quaQdin C 26 per (s. l. m. 2) C spetiem C )
Quapropter hominis actio seruiens fidei seruienti deo refrenat omnes mortales delectationes et eas cohercet ad naturalem modum meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. si enim nihil delectaret inlicitum, nemo peccaret. peccat ergo, qui delectationem inliciti relaxat potius quam refrenat. est autem inlicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo seruatur. utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit inlicitum delectare, magna quaestio est. quodsi est, non in eo genere factus est homo nec illa natura angelica, quae in ueritate non stetit, sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi [*]( 2 cf. I Cor. 15, 53 sq. 9 cf. Rom. 8, 10 sq. 12 cf. Gal. 5, I) 16 cf. n Cor. 5, 7 ) [*]( 1 immortalitatis L2 2 incorruptibile BIG 6 quia (a s. J.) C 7 uiuicet C 10 si (s. I. m. 2) M, (add. m. 2) L, om. SG 12 constientia C immortalitatis L1 18 perfitiendae C 14 ineffabiliter (a corr. ex e) C 15 fidg (~ add. m. 2) L 16 spetiem C 18 cohercet i'5' coeret C 23 JJ.allrationalis C 24 qui (m er.) L delectari b questio C 27 refrenandi C )
Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem siue uniuscuiusque hominis siue ipsius humani generis uel excitandae uel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint libidines, erunt profecto inlicitae ac turpes et dignae doloribus emendari. quodsi etiam perturbatum rectorem in tantam uoraginem perditae consuetudinis mergant. ut uel inultas fore credens confessionis et t paenitentiae neglegat medicinam, qua correctus emergat, uel peiore morte cordis contra illam aeternam prouidentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat atque ita [*]( 4 cf. Ps. 47, 2 12 cf. Iob. 7, 1 ) [*]( 1 refrenando SMGC 3 caecidisset (exp. m. 2) L 4 ualde] nimis b i 7 legem (8. l. m. 1) C 9 anglaca C 10 uoluntati (s er.) L 11 temptationis (p 8. I.) M1 optemperat C 13 subdat-commune (in marg. infer.) S 14 dona at iustitiae L et om. L immortalitate L• 18 rexandac S 19 si ultra SM ultra si G 20 arripuerint b 23 inultas (i in ras.) L 24 neglecat L1 medicina (~ add. m. 2) L correctus (c 8. exp. p am. 1) C 25 peiorem SG 26 patrocinitium (exp. m. 1) C )