Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi paganorum reprehendunt tamquam stultitiam uel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesiuit in arbore, aut puerilis cuiusdam fatuitatis adfectum, quod inclinato capite digito scribebat in terra et, cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit. nihil enim sapiunt nec intellegunt in magnis animis quasdam uirtutes uitiis paruorum animorum esse simillimas nonnulla specie, sed nulla aequitatis conparatione. similes autem sunt, qui in magnis ista reprehendunt, pueris inperitis in schola, qui cum pro magno didicerint nomini numeri singularis uerbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: pars in frusta secant. debuit enim, inquiunt, dicere: secat. et quia norunt religionem dici, culpant eum, quia geminata 1 littera dixit: relligione patrum. unde [*]( 8 I Cor. 10, 6 18 cf. Matth. 21 16 cf. Ioh. 8 28 Verg. Aen. I 212 25 Verg. II 715 B ) [*]( 1 hebreorum 8 que dam (~ super e exp.) C 4 (et 6) his] iis M 7 prą.ęscrutanda 8 praescrutanda GL prescrutanda M 10 longg C rephendtrat LC 11 (et 20) rephendunt LC 12 quia (in ras.) L 14 affectum (corr. ex adf.) SM 17 paruoruin (pr. r 8. I.) C 18 animorum om. C specite S spetie C 20 scola LSOM 22 reprahendunt L 23 frustra L frustra C 24 inquiunt (8. l. m. 1) C 25 .1. littera C: littera LPSGMb religiong Lb relligionem (pr. 1 s. I.) G )
Quapropter ne in quaeque laudanda uel uituperanda. accusanda uel defendenda, cohercenda uel relaxanda, damnanda uel absoluenda, adpetenda uel uitanda temere inruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta uersantur, prius quid sit peccatum considerare debemus, tunc deinde inspicere facta sanctorum libris conscripta diuinis, ut si qua et ipsorum peccata inuenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris memoriaeque mandata diligenti, quantum possumus, ratione uideamus. quae autem reppererimus stultis seu maliuolis uideri peccata esse, quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla uirtutum, haec quoque intueamur, [*](1 absurdae L indicatur C 2 soloecismis (oe in ras.) S solicismis LPG solecismis (e eorr. ex i) M barbarisBimis SG 4 barbarismo (m in ras.) S 5 repraehensus LC nergili LS uirgilii M2Cb bergilii Gf Mt 6 cederetur LC ancilla (i s. l. a m. I) L 7 uolu.tatas (n er.) C facfotum G 8 aesumpserit L 9 uel] fel Gl 10 minime L 11 est similitudo C 12 sacramento (o s. exp. a a m. 1) G soloecismus (o s. I. a m. 2) S solecismus G solicismus LM 17 qng que C 18 cohercenda Sx coercenda C 19 irruamus £ P 23 inueniremus G'lLM'l 25 reppererimus S repperimus Lb )
Ergo peccatum est factum uel dictum uel concupitum aliquid contra aeternam legem. lex uero aeterna est ratio diuina uel uoluntas dei ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans. quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. uerum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplatiua est, partim actiua, procul dubio contemplatio praecellit. in hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire siue per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius recepta stola [*]( 25 cf. II Cor. 6, 6 27 cf. I Ioh. 3, 2 28 cf. Matth. 22, 30 ) [*]( 2 presentis C regen dae S 7 pernitiose CS perniciosae LMG 8 nec C 9 rephensa LC 10 sed om. LCSGMb facile Gl 12 factum-contra in lit. C 13 aliquid Sf 18 preponendam C e 21 lwge C inquae i1 22 praecęllit (pr. 1 a. l. add. m. 2) L 24 rationabilis (bi m. 2 superscr.) L contemplationis Pb rationalis P om. b 2q quaQdin C 26 per (s. l. m. 2) C spetiem C )
Quapropter hominis actio seruiens fidei seruienti deo refrenat omnes mortales delectationes et eas cohercet ad naturalem modum meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. si enim nihil delectaret inlicitum, nemo peccaret. peccat ergo, qui delectationem inliciti relaxat potius quam refrenat. est autem inlicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo seruatur. utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit inlicitum delectare, magna quaestio est. quodsi est, non in eo genere factus est homo nec illa natura angelica, quae in ueritate non stetit, sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi [*]( 2 cf. I Cor. 15, 53 sq. 9 cf. Rom. 8, 10 sq. 12 cf. Gal. 5, I) 16 cf. n Cor. 5, 7 ) [*]( 1 immortalitatis L2 2 incorruptibile BIG 6 quia (a s. J.) C 7 uiuicet C 10 si (s. I. m. 2) M, (add. m. 2) L, om. SG 12 constientia C immortalitatis L1 18 perfitiendae C 14 ineffabiliter (a corr. ex e) C 15 fidg (~ add. m. 2) L 16 spetiem C 18 cohercet i'5' coeret C 23 JJ.allrationalis C 24 qui (m er.) L delectari b questio C 27 refrenandi C )
Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem siue uniuscuiusque hominis siue ipsius humani generis uel excitandae uel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint libidines, erunt profecto inlicitae ac turpes et dignae doloribus emendari. quodsi etiam perturbatum rectorem in tantam uoraginem perditae consuetudinis mergant. ut uel inultas fore credens confessionis et t paenitentiae neglegat medicinam, qua correctus emergat, uel peiore morte cordis contra illam aeternam prouidentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat atque ita [*]( 4 cf. Ps. 47, 2 12 cf. Iob. 7, 1 ) [*]( 1 refrenando SMGC 3 caecidisset (exp. m. 2) L 4 ualde] nimis b i 7 legem (8. l. m. 1) C 9 anglaca C 10 uoluntati (s er.) L 11 temptationis (p 8. I.) M1 optemperat C 13 subdat-commune (in marg. infer.) S 14 dona at iustitiae L et om. L immortalitate L• 18 rexandac S 19 si ultra SM ultra si G 20 arripuerint b 23 inultas (i in ras.) L 24 neglecat L1 medicina (~ add. m. 2) L correctus (c 8. exp. p am. 1) C 25 peiorem SG 26 patrocinitium (exp. m. 1) C )
Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, uideamus quid peccauerit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his, quae uelut magna crimina Faustus obiecit. habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pelice uolutatus sit. insana uero iste.Faustus criminandi cupiditate caecatus et haeresis suae nefas prodidit et Abrahae concubitum nesciens erransque laudauit. sicut enim lex illa -aeterna, id est uoluntas dei creaturarum omnium conditoris conseruando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini seruiatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitu relaxari sinit: sic e contrario peruersa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae artius conligetur, prolem ante omnia deuitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur quam crudeli nexu Üinciatur. non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis deuitandae insana uanitate delirabat. proinde ille naturae ordinem seruans nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur; iste peruersitatem fabulae obseruans nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captiuaretur.
Ubi autem Faustus in facto Abrahae uelut conscientiam [*](1 emendatione (e fin. s. Z. add. m. 2) L 2 inrephensibilis C irrephensibilis L censeat SMG 3 aeterna. Ergo LGb csulta (<5 s. I.) C o habraham C abraam pater b 7 qui id] quid L quod GiS quiid (pr. i 8. I. a m. 2) M 8 sarra L 10 heresis CSG heresi (s er.) L sua (e er.) L 12 illa om. Pb 14 prospiciatur (ci corr. ex cu) L 15 delaationem G 16 concubitus L relaxari (x in ras.) L 17 manicheorum L 18 faeminae GS 19 debitari L 21 uincatur b (in mg. al. uinciatur) 22 manicheus LC 27 conscientia (4 corr. m. 1 ex e) C )
Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere uoluit. sed apertissime falsum est; nondum hoc promiserat deus. recenseant scripturae illius superiora, qui uolunt, inuenient semini Abraham iam fuisse [*]( 7 cf. Gen. 16, 2 sqq. 11 I Cor. 7, 4 ) [*]( 1 intentione (corr. ex contentione) C uituperanda Lb 2 nolens et nestiens C 3 quod SG quo (d er.) LM 4 saciaret C 5 ordine (e et i) S 6 potestate (8 s, I.) C 7 uendicauit (uen corr. ex uin rra. 2) Mb 12 cęteris L 14 et-concernitur (in mg. m 1 alkcr.) C le . 16 ut] et b pro/// (16 add. m. 2) L habere (s. l. m. 1) C 17 sarra L 18 si (s. l. m. 2) LP3 sed?beata (se s. I.) G sed beata S debebat (b s. l. m. 2 add.) L debeat CM 22 uoluptas C 24 sarra L ) [*]( XXV. Aug. scct. C. ) [*]( 40 )