Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sic et patriarchas et prophetas non tales uituperatis. quales honorantur a nobis, sed quales libris nostris non intellectis maleuola uanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est, si dicam uestris electis omnia Manichaei mandata seruantibus, nisi etiam ostendam ipso deo uestro esse meliores. quod non adgrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros patriarchas et prophetas a criminationibus uestris adiuuante me domino aduersum corda carnalia perspicua ratione defendero. et uobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam uitia, quae putatis, nostrorum laudibus uestrorum praeponenda doceremus, addentes ad cumulum confusionis uestrae, ut etiam deus uester longe peior inueniretur hominibus, quales nostros patres fuisse iactatis. sic ergo, ut dixi, uobis respondere sufficeret. sed quoniam nonnulli etiam praeter uestra uaniloquia sua sponte conmouentur uitam prophetarum in uetere testamento conparantes uitae apostolorum in nouo testamento nec ualentes discernere consuetudinem temporis illius, quo promissio uelabatur, a consuetudine temporis istius, quo promissio reuelatur, eis magis respondere conpellor, qui uel temperantiam suam audent praeferre prophetis uel nequitiae suae quaerunt patrocinia de prophetis.
Qua in re hoc primum dico illorum hominum non tantum linguam, uerum etiam uitam fuisse propheticam [*](2 est (add. m. 2) C melior (i 8. l. a m. 1) L 3 non om. b 4 eum a quem] eumque b eumq: L 7 intellegitis et 8, (& 8. I.) G 8 malisola PSGMb 10 manichei LG 15 uita (t M. rec. auperacr.) C que C1 (corr. m. rec. in qua) 21 ueteri LC 28 discernere ir pr. s. I.) C temporalis Lb uelabitur CT) 24 a consuetudjne-eia om. h 26 querunt C )
Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi paganorum reprehendunt tamquam stultitiam uel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesiuit in arbore, aut puerilis cuiusdam fatuitatis adfectum, quod inclinato capite digito scribebat in terra et, cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit. nihil enim sapiunt nec intellegunt in magnis animis quasdam uirtutes uitiis paruorum animorum esse simillimas nonnulla specie, sed nulla aequitatis conparatione. similes autem sunt, qui in magnis ista reprehendunt, pueris inperitis in schola, qui cum pro magno didicerint nomini numeri singularis uerbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: pars in frusta secant. debuit enim, inquiunt, dicere: secat. et quia norunt religionem dici, culpant eum, quia geminata 1 littera dixit: relligione patrum. unde [*]( 8 I Cor. 10, 6 18 cf. Matth. 21 16 cf. Ioh. 8 28 Verg. Aen. I 212 25 Verg. II 715 B ) [*]( 1 hebreorum 8 que dam (~ super e exp.) C 4 (et 6) his] iis M 7 prą.ęscrutanda 8 praescrutanda GL prescrutanda M 10 longg C rephendtrat LC 11 (et 20) rephendunt LC 12 quia (in ras.) L 14 affectum (corr. ex adf.) SM 17 paruoruin (pr. r 8. I.) C 18 animorum om. C specite S spetie C 20 scola LSOM 22 reprahendunt L 23 frustra L frustra C 24 inquiunt (8. l. m. 1) C 25 .1. littera C: littera LPSGMb religiong Lb relligionem (pr. 1 s. I.) G )
Quapropter ne in quaeque laudanda uel uituperanda. accusanda uel defendenda, cohercenda uel relaxanda, damnanda uel absoluenda, adpetenda uel uitanda temere inruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta uersantur, prius quid sit peccatum considerare debemus, tunc deinde inspicere facta sanctorum libris conscripta diuinis, ut si qua et ipsorum peccata inuenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris memoriaeque mandata diligenti, quantum possumus, ratione uideamus. quae autem reppererimus stultis seu maliuolis uideri peccata esse, quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla uirtutum, haec quoque intueamur, [*](1 absurdae L indicatur C 2 soloecismis (oe in ras.) S solicismis LPG solecismis (e eorr. ex i) M barbarisBimis SG 4 barbarismo (m in ras.) S 5 repraehensus LC nergili LS uirgilii M2Cb bergilii Gf Mt 6 cederetur LC ancilla (i s. l. a m. I) L 7 uolu.tatas (n er.) C facfotum G 8 aesumpserit L 9 uel] fel Gl 10 minime L 11 est similitudo C 12 sacramento (o s. exp. a a m. 1) G soloecismus (o s. I. a m. 2) S solecismus G solicismus LM 17 qng que C 18 cohercenda Sx coercenda C 19 irruamus £ P 23 inueniremus G'lLM'l 25 reppererimus S repperimus Lb )
Ergo peccatum est factum uel dictum uel concupitum aliquid contra aeternam legem. lex uero aeterna est ratio diuina uel uoluntas dei ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans. quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. uerum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplatiua est, partim actiua, procul dubio contemplatio praecellit. in hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire siue per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius recepta stola [*]( 25 cf. II Cor. 6, 6 27 cf. I Ioh. 3, 2 28 cf. Matth. 22, 30 ) [*]( 2 presentis C regen dae S 7 pernitiose CS perniciosae LMG 8 nec C 9 rephensa LC 10 sed om. LCSGMb facile Gl 12 factum-contra in lit. C 13 aliquid Sf 18 preponendam C e 21 lwge C inquae i1 22 praecęllit (pr. 1 a. l. add. m. 2) L 24 rationabilis (bi m. 2 superscr.) L contemplationis Pb rationalis P om. b 2q quaQdin C 26 per (s. l. m. 2) C spetiem C )