Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione [*]( 2 flagitarent] flagellarent C 3 superb«e (a er.) S snperbae G superbae LM 4 essent difficiliora M 6 conscripta] quam scripta C 7 Q;ld (uo er.) C potiusque LPGSM potiusqj'/ C 9 eius S ueritate (m er.) SG uentatem b 12 omnem L 14 laeticiam C 15 prudentiam (s. 1. s. erp. puritiam) G fidutiam L 16 uinis 31l diuinis b 17 priora (a ex e corr. m. 1) L 18 cum] om. CPSMG 19 propriae L uicia C 22 pro ante prud. in ras. add. 1n. 2 S prouidentia Gx 24 locutionis (lo corr. ex lu) S acce.dit S accendit G L singularem LPM singularumq: SG 25 quarunq: PM 26 uituperationg LCb )
De interfectis autem hominum milibus non miraretur, si dei iudicium non negaret: quod neque pagani negant, qui dei prouidentia istam uniuersitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. quodsi et hoc negaret, uel suorum auctoritate facilius uel aliquanto diutius certarum rationum disputatione conuinceretur, uel tamquam nimium durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, diuino iudicio relinqueretur. leuia porro uel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, [*]( 1 cottidiani L 2 (et 7) greci LS 3 eam LPSGM 4 enunciamus CP1 nuntiamus LSGMb 6 exanimae L 8 signant C excepta (c in ras.) C 9 hebree C hebreae (e tiled s. l.) S 16 accione C 20 miraretur (re s. I. a m. 1) C 23 concidunt L negaret uel (ret uel in ras.) C 24 auctoritatem PSG auctoritate (m er.) M aliquando S'GI 25 disputationem GIS disputatione (m er.) M, (paeJ/e er.) L 26 iuditio C 27 uel] sine (in ras.) S si uel G 28 commemoraret (post. o in ras.) L )
Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica, quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum [*]( 2 cf. Matth. 22, 11 sqq. 6 cf. Luc. 19, 27 18 cf. Ioh. 15, 1 25 cl. I Tim. 1, 13 28 II Cor. 12, 7 sqq. ) [*]( '2 nuptiale GlLSMl 5 inuenitur C aut quod] afq: G 6 noluerint Cl in om. C 7 quemammodum LS'G 9 paruuam S 10 rectij,c G rectae LM beatae M beataeq: (a txp. et q: superscr. m. 21 L sèper/lj {■— add. m. 2) L 12 inuituperantibus S ipuituperantibus G 13 nemini (i fin. a m. 1 8. e) L 15 eiqu e S eiquae G 16 haberi (i e.r è corr. m. 1) L )
Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere deuersatum ex aeterno in tenebris deum, sed eum, qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem, cuius lucis aeternae candor est coaeterna sapientia; nec lucis inopinatae admiratorem, sed lucis factae creatorem, ut subsisteret, adprobatorem, ut maneret; nec ignarum futuri, sed mandatorem praecepti et damnatorem delicti. ut aduersus inoboedientiam iuste prolata uindicta praesentes coherceret futurosque terreret; nec inprouidum nesciendo quaerentem, sed interrogando iudicantem, nec inuidum ac timentem, sed ab aeterna uita, quae iuste oboedienti datur, praeuaricatorem iuste prohibentem; nec sanguinis et adipis adpetentem, sed carnali populo congruis sacrificiis inpositis per quasdam figuras uerum sacrificium promittentem; nec liuida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni deo debens [*]( 6 I Petro 3, 17 15 cf. I Ioh. 1, 5 16 cf. I Tim. 6, 16 17 cf. Sap. 7, 26 ) [*]( 1 intelligitur C 2 ea r mentis (corr. ex sacramentis) L combustionem L 8 paciuntur C 13 uersatum & 16 Sst (st s. I. add. m. 2) L 19 precepti C 20 iustg ftpaene er.) L prolatam L 21 coerceret CSMG neçsciendo L 23 que C preuaricatorem C 24 iustę SG iustae L 26 libida LPl licuita stG perturbatione (m er.) S2 )
uetere arguitis. unde fit, ut aduersus uos sicut aduersus paganos utrumque testamentum defendere conpellamur.