Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Miratum sane Faustus deum nostrum dixit. quod scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis uidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. multa enim bona uidentes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint, sed tantummodo adprobamus, quod ita esse debuerint. uerumtamen ostendimus eis non in uetere testamento, cui malitiose calumniantur, sed in nouo, quod ut inperitos fallant accipiunt. deum esse miratum. Christum enim fatentur deum et hanc in laqueo suo uelut escam dulcissimam ponunt. qua Christo deditos capiant. deus ergo miratus est, cum Christus miratus est; sic enim scriptum est in euangelio, quod audita fide cuiusdam centurionis miratus est et ait discipulis suis: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. ecce nos ut potuimus, exposuimus "uidit deus quia bonum est" et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti, quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et antequam audiret, utique nouerat. quamquam enim plurimum intersit, utrum uideat aliquis, quia bonum est, an etiam miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis ipse fecerat, qui est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.

Quem posset certe aliquis inpius paganus ita calumniari et reprehendere in euangelio, sicut deum Faustus in uetere [*](15 Matth. 8. 10 25 cf. Ioh. 1, 9 ) [*]( 3 sed-est s. l. m. rec. C 8 debuerat C debuerunt b 9 ueteri b o ut 10 malitiosae L qd Ilf (corr. m. 2) L ut om. PSGMb 11 deum om. b 12 ueluT// ęscam C . 14 euuangelio (u m. 2 superscr.) C audit aftde SG 18 ista (a corr. m. 1 ex 0) C 19 presciebat S 22 similitudo (li 8. l. a m. I) S 24 est uerum lumen SG uer. est lum. M 25 hunc (n 8. l.) C 27 et 8. I. m. 2 M repraehendere L ueteri CLb )

601
testamento. diceret enim et ille inprouidum Christum non solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, uerum etiam quod ludam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat seruaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo. culparet etiam illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam uestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, sicut iste culpauit deum nescisse, ubi lateret Adam, credo quia dixerit: Adam, ubi es? sicut dixit Christus: quis me tetigit? diceret et inuidum ac timentem, ne, si intrarent quinque aliae uirgines in regnum eius, uiuerent in aeternum: contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret. uelut obliuiscens, quod ipse promiserat dicens: pulsate et aperietur uobis, sicut iste inuidiae timorisque arguit deum, quod ad uitam aeternam non admiserit peccatorem. diceret et adpetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, quia dixit: qui perdiderit animam suam propter me, in uitam aeternam inueniet eam, sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, uoluit calumniari. reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et uendentes de templo flagellando eiecisset, commemorauit euangelista de illo esse scriptum: zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusauit zelantem deum, quod aliis sacrificari uetuisset. diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: seruus, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa; in alienos autem, quia dixit: [*]( 4 cf. Ioh. 6, 71 5 cf. Gen. 2, 16 sq. ; 3, 6 9 Gen. 3, 9 Luc. 8, 44 sq. 12 cf. Matth. 25, 11 sq. 13 Matth. 7, 7 17 Matth. 10, 39 23 Ioh. 2. 15 sqq. 26 Luc. 12, 47. ) [*]( 3 eligit ZM1 qui] quia SG 4 repraehendit L quur C 5 paradyso C 8 nesciasa (sup. & a m. 1 e) C 9 dixerat CGSMb 11 alienae L 16 pecodum P 18 uita aeterna C 21 flagelando CS 26 seruus—autem (in ras.) C non facit Cb, (non add. m. 1) P 27 uapulauit PSG multis b quia—uestris (in mg. a m. 1) C )
602
si quis uos non receperit, excutite illis puluerem de calciamentis uestris; amen dico uobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: quicumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob leuia quidem uel nulla commissa. leue quippe aut nullum commissum pagano uideretur uel non habere in conuiuio nuptiarum uestem nuptialem, propter quod rex noster in euangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores; uel nolle super se Christum regnare. propter quod peccatum ait: illos autem, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, sicut iste accusauit deum in uetere testamento, qui ei uisus est propter leuia uel nulla commissa hominum milia trucidare. iam uero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum uenturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum Paulum dicere de deo nostro: quia filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt domini euangelio? et si iustus quidem uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? quid enim iustius uno, cui tamen pater non pepercit? et quid euidentius, quod [*]( 1 Matth. 10, 14 sq. 5 Rom. 2, 12 18 cf. Matth. 22, 11 sqq. 14 Luc. 19, 27 21 Rom. 8, 82 25 I Petro 4, 17 sq. ) [*]( 1 reciperit SGM 2 tollerabilius C 3 iuditii C ciuitate (sup. e a m. 1 i) C 7 legem] lege L 16 ueteri LCb 17 ante uel nulla eadem uocab. paene er.) C 18 repraehendit L 25 iuditium C 26 inicium C 29 //unico C )
603
nec iustis parcat emendans eos uarietate tribulationum, cum de hac aperte sit dictum: et si iustus uix saluus erit? non solum enim in uetere testamento scriptum est: quem enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit et: si bona percepimus de manu domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in nouo: ego quem amo, arguo et castigo et illud: si enim nos ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur. sed tamen si paganus in nouo testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in uetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? quod si facere possent, qua tandem uecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in utroque testamento, quod non intellegentibus inpiis prauum uideretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?

An forte, quae de nouo testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque peruersa priuilegio illo suo diabolico, ut quicquid est in euangelio uel epistulis canonicis, quo adiuuari haeresim suam putent, id esse a Christo et apostolis dictum teneant atque suadeant, quicquid autem ex eisdem codicibus aduersus eos sonuerit, inmissum ab infalsatoribus ore inpudenti ac sacrilego non dubitent dicere? cui furori eorum auctoritatem omnium librorum extinguere atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere uidebatur, non pauca respondi.

Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas [*](3 Prou. 3, 12 5 Ioh. 2, 10 7 Apoc. 3, 19 I Cor. 11, 31 sq. ) [*]( 1 iustis (i 8. u a m. 1) C 3 ueteri Lb 4 omnS (e corr. ex is w. 1) L 5 percipimus L 11 repraehenderet et repraeh. L ueteri LCb 13 rephendunt L 14 qUOT L 16 idgst (exp. m. 1) C 19 audent (t 8. l. et in mg. adscr. ueritatem codicum) M 21 heresem LCSG putant SG 22 teneat L 23 iisdem M infalsitoribus SG 24 inprudenti SG 26 susceptio p ins (i ras.) L )

604
fabulas suas christiani nominis pallio uelare contendant, uideant tamen, quando ista contra scripturas Christianas disputant, non a nobis contra paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos ueritatem codicum diuinorum testamenti utriusque defendi. et ista quidem, quae modo Faustus uelut indigna deo de nostris ueteribus litteris in sermone suo posuit, contra paganum et in euangelico uel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit, commemorarem. inuenirem enim fortasse et in litteris eorum deum mundi creatorem ac fabricatorem et lucis huius institutorem. qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris, et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio - quod certe amplius est quam: uidit quia bonum est - et legis latorem. quam si homo sequeretur, suo bono faceret, si autem sperneret, suo malo: quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. iam uero ideo inprouidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus conuincatur, cum ille, qui interrogat. non solum sciat, quod sibi uult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. inuidentem autem cuiquam deum, quod malos beatos fieri non sineret, si uellet dicere, plenos inueniret suorum libros de hac re ad diuinam prouidentiam pertinentes.

De sacrificiis uero nihil aliud mihi paganus obiceret., nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris ueteribus libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. hic ego [*]( 9 cf. Act. 17, 28 ) [*]( 1 uelare (a in ras.) C contendunt C 4 manicheos LC 6 nostri// L sermone (ne m. 1 superscr.) C 7 repraehendentem L 8 ista (exp. m. t) C 9 commemorarem (me m. 1 s. 1. add.) C 10 inueniremus SMGb 13 elatum (e corT. ex &) L 15 quem (in mg. al. quam) b 17 inprouidendum GSt 18 docerent b 21 respondere L 27 quur L repraehendamus L 28 iussissa (& in ras.) L offerri (pr. f flI. 1 guperscr.) C )

605
de uero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id non deberi nisi uni uero deo, quod ei unus uerus sacerdos obtulit, mediator dei et hominum: cuius sacrificii promissiuas figuras in uictimis animalium celebrari oportebat propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam uictimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in caelestem conmutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat uelut absorbens mortem in uictoriam. in eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat uenturi regis et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium angelorum ad uitam aeternam. huius itaque ueri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebrauerunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. antiqua enim res est praenuntiatiua immolatio sanguinis futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans; hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris inuenitur. non igitur mirum est, si praeuaricatores angeli, quorum duo maxima uitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem uolitantes, quod uni uero deo deberi nouerant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari uoluerunt dante sibi locum uanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est, et maiore adulatione diuini honores deferrentur tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia [*](3 I Tim. 2, 5 10 cf. I Cor. 15, 50 sqq. 16 I Cor. 10, 22 20 cf. Gen. 4, 4 26 cf. Sap. 14, 15 ) [*](1 uero-I uetere C 2 deberi (i s. e a m. 1) L 3 prommissibus 3/' 4 uictimis (is ex as) C 10 uictoria 8 uictoriam G2 caelebrata L 14 ueri C 15 predicamenta 8 caelebrauerunt L 18 est (in ras.) L prenunciatiua C 20 ////litteris (init. lin.) L 24 quibus (i s. I. a m. 1) L 27 diferrentur L )
606
colenda subponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. sacrificium ergo non solum cum iuste imperat uerus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit, cui debeatur. haec illi pagano, si esset difficilior ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc inpleta monstrarem. quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in eiusdem prophetiae ueritate recolerem.