Dulces autem ac suaues si non haberent cibos suos. numquam eos adpeterent, numquam eis corpora uegetarent. ita enim se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia uel delectet esca uel offendat. si delectat, dulcis aut suauis dicitur; si autem offendit, amara siue aspera siue aliqua insuauitate respuenda. nonne ipsi nos homines ita sumus. ut plerumque alter adpetat alimentum, quod alter exhorreat. siue pro temperatione naturae siue pro usu consuetudinis siue pro adfectione ualetudinis? quanto magis longe diuersi generis corpora bestiarum possunt illud habere iucundum. quod nobis amarum est! an aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? nam sicut non nulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suauis oleaster. sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid ualeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur, quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritalia. itaque in gente tenebrarum cum animal alicuius elementi eo uescebatur cibo, qui nascebatur in eius elemento, procul dubio suauitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio uel amaritudo uel asperitas uel insuauitas uel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena ui conpagem corporis concordiamque disrumpat ac sic interimat aut uires auferat, etiam uenenum uocatur non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui [*]( 2 commouere] commoueraPLis1G1 commouerent (n 8. I.) ut (ut 8. I.) 8* commouerent (n 8. l. a m. 1) MS2 fłPvlłŲliųi (exp. m. 1) M , 3 autem] enim SG suabes Ml cybos (y in ras.) S cybos G . 4 uegitarent Ll 5 Ita inc. c. 13 in b 6 ęsca C 9 exhorreat (h s. l.) C 11 ualaudinis Z1 ualitudinis SUG 12 iocundum LYSG,Iib 16 peccoris S pecorum C 18 summa// C 20 in om. b i'3 sensu1 igustantis C 25 comppgem L 26 dirumpat b 27 ingruentiam L )
585
cotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, extinguitur, et nos, si helleborum, quo pecora pleraque uescuntur; cuius tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique uenenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tamquam deus sit antidotum et hyle uenenum, cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta siue adhibita uel prosit uel noceat. itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse uenenum genti tenebrarum, cuius corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet; sed quia et lux ipsa capta, obpressa, corrupta est, inuicem sibi uenenum fuerunt.
Cur non ergo haec aut duo bona dicitis aut duo mala, uel magis et duo bona et duo mala, duo bona apud se, duo mala in alterutrum? postea, si opus fuerit, quaeremus, quid horum sit melius aut peius . interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur. regnabat deus in terra sua, regnabat et hyle in sua; sanitas regnantium et ibi et hic; copia fructuum et ibi et hic; fecunditas prolis utrobique; suauitas propriarum uoluptatum apud utrosque. sed illa gens, inquiunt, excepto eo, quod uicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. interim bona eius multa iam dixi; si et uos mala eius potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum . quaenam ergo huius mala dicitis fuisse ? uastabant se, inquit, inuicem laedebant, occidebant, absumebant. si ad hoc solum ibi uacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur ? erat [*]( 1 cottidiana LS 2 elleuorum SlL[& elleborum SPCb peccora S pleraque om. b uescebantur b cui b 5 uenum Ml 7 eade res (dg res in ras.) C 8 prossit C 9 dfl (s in ras.) C 10 gente X1 11 oppressa L -12 llenum L fuerint b 18 hec C 14 uel—mala om. LPSGb aput P doo (8. pr. o a m. 1 v) L 15 altu*trum S interutrum P inter utrumque b quaerimus L' queremus C 17 considerabatur b 19 fructum LlMxPyS*CG fęcnnditas C utruant bique (sup. u a tn. 1 o) C sanitas 8 24 quenam C 25 inqui4 (corr. m. 2) L 26 adsumebant Ll )
586
ibi ergo et quies et pax. uerumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia; duo tamen bona ista multo adcommodatius dixerim quam unum bonum et alterum malum, ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimet ipsis nocebant nec inuicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamuis inuicem aduersarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem naturamque tuebatur. uerumtamen deo uestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo interuallo conparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta seruierunt. quem contionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus oboeditur. huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium ceterorum genera subdita erant et ad nutum eius conuertebantur faciendo, quod iussisset, credendo, quod suasisset. haec dicentes usque adeo putatis surda hominum corda, ut expectent a uobis deum alterum nominari, quem uident plane aperteque describi. si enim principis huius uires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas: si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. in his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo iam mali natura dicenda est nisi ab eis, qui nesciunt, quid loquantur? porro, si propterea mali naturam putatis. quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum, nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem. quam patiebatur deus uester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare et in eius fauces sic obprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur.
[*](8 accomodatius (us corr. ex is) S 4 singuli (e mut. in i) C 7 incolomitatem L incolumitatem aate in ras.) C 8 saltim L 10 condonantem MG 14 Ibipedes (i in ras.) S ///bipedes G 18 post alterum spat. duor. uocab. vac. rel.) C 19 planeque b aperte om. b 20 honore-amore b 21 timore b 25 altera natura b ipsam LSM 26 nullumnec LSGb 27 commixtionem (x s. I.) C 29 possit Pb ) 587
quod solum dicitis malum. aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum et propria stultitia patiebatur illam necessitatem, aut, si poterat corrumpi eius substantia, non colitis deum incorruptibilem, qualem apostolus praedicat. quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen ab alia corrumpi poterat, non uobis in deo uestro uidetur malum?
Illud etiam quis non uideat, quod aut praescientia ibi non erat — ubi uestrum est iam cogitare, utrum nullum uitium dei sit carere praescientia et quid inmineat omnino nescire — aut, si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat. sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. an non timebat, ne iam iamque adueniret tempus, quo membra eius ita uastarentur et inquinarentur in illo proelio. ut uix cum tanto labore, nec tamen tota liberarentur atque mundarentur? sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur, certe ipsa membra eius, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. an hoc futurum ipsa nesciebant? ergo qualicumque parti substantiae dei uestri defuit utique praescientia. numerate mala in summo uestro bono. an ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praeuidebant? certe uel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo uinculis a suo regno nouerant alienandos.
An ibi caritas non erat, ut nulla esset fraterna conpassio pro his utique, quorum peccato nullo praecedente inpendebant aeterna subplicia? quid? illae ipsae animae in [*]( 4 cf. Tim. 1, 17 ) [*]( 5 qua (~ add. m. 3) P quia SG 6 ab alio C 8 prescientia LC 10 dl (8. 1. m. 1) L prescicntia C et-praescientia (in mg. add.) S 11 si om. b esse om. b 13 timebit G] timebat (a in ras.) SG 15 tanta (m. 1 corr. in totaj C liberentur LCPGKMb 16 mundelltur LCSlMGlb 17 durae LSlMG 20 deffuit C 21 svmmo (m. 1 corr. ex somno) C 22 praeuidebant (e ante a s. l. m. 1) L 23 timebftt (~ add. m. 2) L 25 karitas C 27 supplicia (sec. p s. l.) C ille S )
588
globo ligandae nonne et ipsae membra dei uestri erant? nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum uinculum suum nempe timebant. nempe maerebant. aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei uestri prouida erat, pars inprouida . quomodo ergo una eademque substantia? cum ergo tanta mala et ibi fuerint. antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tamquam puro et simplici et summo bono gloriamini ? ergo etiam apud semet ipsas istas duas naturas aut duo bona aut duo mala fateri cogimini. concedimus uobis, si duo mala dixeritis, ut quod uolueritis horum peius dicatis; si autem duo bona. quodlibet horum dicite melius, erit postea diligentior consideratio, dum tamen uester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae, et plane duos deos, unum bonum et alterum malum. iam uero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, inuicem sibi ista nocuerunt, fuerit una pars inprobior, quia prior adpetiuit alienum. una ergo malum inferre uoluit, altera malum pro malo retribuit, et non lege talionis tamquam oculum pro oculo, quod inprudenter et inpudenter reprehendere soletis, sed multo grauius. eligite ergo. quam peiorem dicatis, quae prior nocere uoluit, an quae amplius nocere et uoluit et potuit. ista enim pro modo suo luce perfrui concupiuit, illa eam funditus eradicauit. ista si, quod adpetiuit, inplesset, sibi certe nihil obfuisset; illa uero ut hostilem aduersitatem penitus euerteret, etiam suae parti grauiter nocuit. sicut est illa notissima et quarundam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: pereant amici, dum inimici una intercidant. missa est
[*]( 19 cf. Ex. 21, 24 28 Cic. p. Deiot. 9, 25 ) [*]( 1 ipse S ips$(t add. m. fJ) L 2 ipse S saltim L 4 marebant LSG ipsg (k add. m. 2) L 5 prouid L1 prouiderat b inprouida M (in mg. m. 3 remanebat) 7 comixxio (XT in ras.) C 12 melius dicite b 13 quo] quod L 17 inpuior Li improbior (b corr. ex p) C 18 inferre malum C 20 inprudenter] imp#udenter Pb et inpudenter om. M et imprudenter Pb rephendere L 24 implesset LSG 27 quarumdam C ) 589
enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset, unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis uiuus sepeliendus est; tantum enim timebitur et uictus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei cetero deo tribuat qualemcumque securitatem. o magna innocentia bonitatis! ecce faciet et deus uester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. id ipsum omnino in deo uestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur et ciuis adfligitur; immo uero superat in amplius nocendo et alienis et suis pars illa, quam dicitis deum. hyle quippe non eradicare alienum regnum uoluit, sed tenere; suos autem quosdam etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per interualla temporum suae uitae laetitia fruerentur; deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat et suos damnat; et quod mirabiliore dementia creditur, hyle animalia sua laedit in pugna sua, deus membra sua punit in uictoria sua. quid est, uani homines? nempe recordamini uerba Fausti de deo tamquam de antidoto et hyle tamquam ueneno; ecce plus nocet uestrum antidotum quam uenenum. numquid hyle tam horrendo globo in aeternum uel deum includeret uel sua uiscera adfigeret? et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse uideatur, quod eas purgare non potuit. dicit enim Manichaeus in epistula Fundamenti ideo dignas illas animas fieri tali subplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit: si inuitas, iniustus, ut cogeret; si uolentes. ingratus.
[*]( 4 deij de b 6 et om. SG 13 interimaebat 8 14 saltim L 16 obtimumque GMS1 18 ledit LGS 20 fasti S 21 hile L 28 affligeret C 24 sceleratius ( 1 in ras.) L 24 reliquis LPMGSb deficisse LIPSGMt 25 manicheus LC 26 tali (li s. l. m. 1 add.) C 28 inimice L exstiterunt (x m. rec. add.) C 29 quod b 80 inuitas (t m. rec. interp.) C ) 590
ut damnet. quae se futuras inimicas origini suae si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae et in bello inexpiabiliter maculatae et post bellum in aeternum damnatae, numquam beatae; si autem praescire non potuerunt. et ante bellum inprouidae et in bello inualidae et post bellum miserae, numquam diuinae. et utique quod ipsae. hoc deus secundum unitatem substantiae. putamusne, respicitis, quam inmaniter blasphematis ? et tamen aliquando uolentes quasi defendere bonitatem dei etiam ipsi hyle praestare dicitis aliquid boni. ut inclusa in semet ipsa non saeuiat. habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? an forte sicut deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita hyle post bellum sine commixtione boni habebit commixtionis bonum ? dicite ergo duo mala, sed unum altero peius; . aut duo non summa bona, sed unum altero melius, ita sane, ut quod est melius hoc dicatis miserius; nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut separata hyle a propria uastatione et dei membris adfixis in globo aliquid boni praestetur hostibus et tantum mali infligatur ciuibus, cogitate, quis uicerit. sed uidelicet uenenum est hyle, quae formare, firmare, nutrire, uegetare ualuit animalia sua; et antidotum deus, qui damnare potuit, quia sanare non potuit membra sua. insani, nec illa est hyle, nec ille deus. sic delirent, qui sanam doctrinam non sustinentes ad fabulas conuertuntur.
[*]( 24 II Tim. 4, 8 ) [*]( 1 origine (sup. e i m. 1) L 4 beatae] danate b 6 et om. C ipse Lb hoc est deus (est 8. I.) M secum C 7 substantiae (in mg. add. n erat) M putamus: nec sqq. b nerespicitis G immaniter L 9 hylei S prestare L 10 ipso SG ipsam b non om. b seuiat (tn marg.:. sentiat) SG seuiat LC inseuit (pro & seuiat) P 12 habebapt X2 13 comirtione C commixtionis] cessationis C 14 dicite] dicit SG 17 exitus (x in ras.) C melius exitus b 18 affixis L prestetur L 21 uegitare L antii dotus SG 22 quia] qui M insanę C insani. nec. sqq. b 23 delerant P1 delira (a?) nt C delyrat b ) 591
LIBER ALTER ET UICESIMUS.
FAUSTUS dixit: Cur legem blasphematis et prophetas ? minime quidem nos hostes sumus aut inimici legis ac pro. phetarum, sed nec ullius omnino, adeo ut. si modo. per ipsos nos liceat, simus parati fateri falsa illa omnia esse, quae de eis scripta sunt et quorum causa uidentur nobis exosi. sed enim uos repugnatis et scriptoribus adsentiendo uestris in crimen forsitan prophetas innocentes adducitis, infamatis patriarchas, dedecoratis et legem atque, quod sit stultius, uultis et scriptores uestros non esse mendaces et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint uitas. quod quia utrumque pariter constare non potest, oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos.
Age, si libet, adsensu communi scriptoribus damnatis defensionem suscipiamus legis et prophetarum. legem autem nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae uere sit lex, id est: non occides, non moechaberis, non peiurabis et cetera. cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores inruentes [*](18 Ex. 15, 13 sqq. ) [*]( 2 AVRELI AVGVSTINI ADVERSVS | FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM i explicit INCPT ADVERSVS EVM VEL AD- VERSVS EIVS (om. JoY) HERESEM DE VITA PATRIARCHAR II VO- LVMEN SECVNDVM FELICITERIIDO GRATIAS AMEN fol. 96 b L p. 94 b M AVRELI (aurelii C) AVGVSTINI (V pr add. m. ant.) ADVERSVS FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM EXPLICT INCIPIT ADVERSVS EVM (eundem S) VFL ADVERSVS EIVS HERE- SEM (heresim S heresen C) DE VITA PATRIARCHARVM UOLVMEN SECVNDV (feliciter P) DO GRATIAS AMEN fol. 122 a (litt. rubric) P fol. 88 b C p 170 G p. 246 S cap. XLIII LPSMG 4 ut (8. l. 1n. 1) C 5 ..Iiceat (li er.) C simus (i in ras. corr. ex u) C 7 adsentiendo Cl script. uestris C 10 mandaces S 11 eta L 14 libetas sensu P comuni C 16 sacriffitia C 17 iudeorum C 18 moechaueris Ml mechaberis CP peierabis M periurabis SGP ..20 creatura (m er.) L )
592
tamquam lepram ac scabiem abominanda haec-sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna eos mecum, qui hanc uiolare ausi sunt hac commixtione inconuenientium eidem praeceptorum: quae praecepta nisi et uos legem non esse sciretis, nec legis partem utique aut eadem seruare niteremini professi iustitiam, aut uos coram fateremini esse non iustos. nunc uero et de illis, quae scelera prohibent mandatis, sollicita uobis est cura recte uolentibus uiuere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum uobis erit, nisi eadem legem non esse constiterit? denique si, sicut incenderis intolerabile conuicium iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, quo dictum est: non occides uel non moechaberis. ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum uocaret et neglegentem sabbati. erat intellegi procul dubio, quod esset utrumque lex et dei mandatum; nunc uero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserues, et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. quare constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur uti falsa, non ut legitima. nec tangit conuicium hoc legem nec legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. ut autem interdum legis nos reuerendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, uestro fit uitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum
[*](2 praec.] facta C 3 pro certo SG* 4 hac om. LMb ac SG commixtione (m er.) SLMG commixtione b 5 praeceptorom Gt praeceptortl (m er.) L 8 iniustos b 10 iudeos C 12 si sicut scripsi: sicut GLSPMb siux C intollerabile C conuitium C 13 (et 16) negligentem (s. exp. e a m. 2 i) C huus C 16 intelligi C* quod sabbati erat: intellige b 18 eam b 19 contempnas P, (p s. l. -G vi. 1) C condemnas (d corr. ex t) M 21 dampnantur (bis) C a nobis damnantur om. SG uti (xi in ras.) C ut b 23 et hunc C 24 inscribserunt L ■ 25 lacessimus M' 26 hebraeicas L haebraicas 80 ) 593
uultis esse discrimen; alioquin reddite legi propriam dignitatem. Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam uerrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus inputate, et statim uidebitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis. nomen est, quod uos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis.